| Teii, cum in oculis populatio | 37.28.1.1 |
| esset, oratores cum infulis et uelamentis ad Romanum | |
| miserunt. quibus purgantibus ciuitatem omnis facti | 2.1 |
| dictique hostilis aduersus Romanos, et iuuisse eos | |
| commeatu classem hostium arguit, et quantum uini | |
| Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae | |
| classi darent, reuocaturum se a populatione militem; | 5 |
| si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste | 3.1 |
| responsum cum rettulissent legati, uocatur in contio- | |
| nem a magistratibus populus, ut, quid agerent, con- | |
| sultarent. eo forte die Polyxenidas cum regia classe | 4.1 |
| a Colophone profectus postquam mouisse a Samo | |
| Romanos audiuit et ad Myonnesum piratas persecutos | |
| Teiorum agrum depopulari, naues in Geraestico portu | |
| stare, ipse aduersus Myonnesum in insula—Macrin | 5.1 |
| nautici uocant—ancoras portu occulto iecit. inde | 6.1 |
| ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo | |
| in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem | |
| ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus | |
| expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est | 5 |
| dissimilis natura loci: promunturiis coeuntibus inter | 7.1 |
| se ita clauditur portus, ut uix duae simul inde naues | |
| possint exire. [inde] nocte occupare fauces Polyxeni- | 8.1 |
| das in animo habebat, et denis nauibus ad promunturia | |
| stantibus, quae ab utroque cornu in latera exeuntium | |
| nauium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panhor- | |
| mum fecerat, armatis in littora expositis terra marique | 5 |
| simul hostis opprimere. quod non uanum ei consilium | 9.1 |
| fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, | |
| ad accipiendos commeatus aptius uisum esset Romanis | |
| in eum portum, qui ante urbem est, classem transire. | |
| dicitur et Eudamus Rhodius uitium alterius portus | 10.1 |
| ostendisse, cum forte duae naues in arto ostio impli- | |
| citos remos fregissent; et inter alia id quoque mouit | 11.1 |
| praetorem, ut traduceret classem, quod ab terra peri- | |
| culum erat, haud procul inde Antiocho statiua habente. |