| eodem anno L. Duronius, qui praetor anno | 40.42.1.1 |
| superiore <fuerat>, ex Illyrico cum decem nauibus Brun- | |
| disium rediit. inde in portu relictis nauibus cum ue- | |
| nisset Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, | |
| haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii | 5 |
| omnis maritimi causam auertit: ex regno eius omnes | 2.1 |
| naues esse, quae superi maris oram depopulatae essent; | |
| de his rebus se legatos misisse, nec conueniendi regis | |
| potestatem factam. uenerant Romam legati a Gentio, | 3.1 |
| qui, quo tempore Romani conueniendi regis causa | |
| uenissent, aegrum forte eum in ultimis partibus fuisse | |
| regni dicerent: petere Gentium ab senatu, ne crederent | 4.1 |
| confictis criminibus in se, quae inimici detulissent. | |
| ad ea Duronius adiecit multis ciuibus Romanis et | |
| sociis Latini nominis iniurias factas in regno eius, et | |
| ciues Romanos dici Corcyrae retineri. eos omnes | 5.1 |
| Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cogno- | |
| scere, neque ante Gentio regi legatisue eius responsum | |
| reddi. | |
| inter multos alios, quos pestilentia eius anni absum- | 6.1 |
| psit, sacerdotes quoque aliquot mortui sunt. L. Ua- | |
| lerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius locum | |
| suffectus est Q. Fabius Labeo. P. Manlius, qui nuper | 7.1 |
| ex ulteriore Hispania redierat, triumuir epulo: Q. Ful- | |
| uius M. f. in locum eius triumuir cooptatus, tum | |
| praetextatus erat. de rege sacrific<ul>o sufficiendo in | 8.1 |
| locum Cn. Cornelii Dolabellae contentio inter C. Ser- | |
| uilium pontificem maximum fuit et L. Cornelium Do- | |
| labellam duumuirum naualem, quem ut inauguraret | |
| pontifex magistratu sese abdicare iubebat. recusanti- | 9.1 |
| que id facere ob eam rem multa duumuiro dicta a | |
| pontifice, deque ea, cum prouocasset, certatum ad po- | |
| pulum. cum plures iam tribus intro uocatae dicto | 10.1 |
| esse audientem pontifici duumuirum iuberent, multam- | |
| que remitti, si magistratu se abdicasset, uitium de | |
| caelo, quod comitia turbaret, interuenit. religio inde | |
| fuit pontificibus inaugurandi Dolabellae. P. Cloelium | 11.1 |
| Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus | |
| erat. exitu anni et C. Seruilius Geminus pontifex | |
| maximus decessit: idem decemuir sacrorum fuit. ponti- | |
| fex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fuluius | 5 |
| Flaccus: <creatus> inde pontifex maximus M. Aemilius | 12.1 |
| Lepidus, cum multi clari uiri petissent; et decemuir | |
| sacrorum Q. Marcius Philippus in eiusdem locum est | |
| cooptatus. et augur Sp. Postumius Albinus decessit: | 13.1 |
| in locum eius P. Scipionem, filium Africani, augures | |
| cooptarunt. | |
| Cumanis eo anno petentibus permissum, ut publice | |
| Latine loquerentur et praeconibus Latine uendendi ius | 5 |
| esset. |