| post hanc pugnam ex diuersa fuga in unum | 42.8.1.1 |
| collecti Ligures, cum maiorem multo partem ciuium | |
| amissam quam superesse cernerent—nec enim plus | |
| decem milia hominum erant—, dediderunt sese, nihil | |
| quidem illi pacti; sperauerant tamen, <non> atrocius | 2.1 |
| quam superiores imperatores consulem in se saeuiturum. | |
| at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos | 3.1 |
| bonaque eorum uendidit; litterasque senatui de rebus | |
| ab se gestis misit. quas cum A. Atilius praetor in curia | 4.1 |
| recitasset—nam consul alter Postumius agris reco- | |
| gnoscendis in Campania occupatus aberat—, atrox res | 5.1 |
| uisa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non | |
| tulissent arma aduersus Romanos, tum quoque oppu- | |
| gnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem po- | |
| puli Romani omni ultimae crudelitatis exemplo lacera- | 5 |
| tos ac deletos esse, tot milia capitum innoxiorum, fidem | 6.1 |
| inplorantia populi Romani, ne quis umquam se | |
| postea dedere auderet, pessumo exemplo uenisse, et | |
| distractos passim iustis quondam hostibus populi Ro- | |
| mani pacatos seruire. quas ob res placere senatui, M. | 7.1 |
| Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, | |
| ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius | |
| reciperari possit, reddantur curare; arma <quoque reddi, | 8.1 |
| eaque omnia primo> quoque tempore fieri; nec ante con- | |
| sulem de prouincia decedere, quam deditos in sedem | |
| suam Ligures restituisset. claram uictoriam uincendo | |
| pugnantis, non saeuiendo in adflictos fieri. | 5 |