| cum in conspectu prima signa suorum cir- | 42.66.1.1 |
| cumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma despe- | |
| ratione recreatus est animus. Perseus, cui primum | 2.1 |
| omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, cap- | |
| tis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tem- | |
| pus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temp- | 3.1 |
| tata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum | |
| liceret intacto abire, et ipse hostium aduentum elatus | |
| successu mansit et, qui phalangem arcesserent, pro- | |
| pere misit; quae et serius, quam res postulabat, et rap- | 4.1 |
| tim acta, turbata cursu aduersus instructos et praepa- | |
| ratos erat aduentura. consul anteueniens extemplo proe- | |
| lium conseruit. primo resistere Macedones; deinde, ut | 5.1 |
| nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, uiginti | |
| quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram uo- | |
| cant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae ce- | |
| cidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso proelio | 6.1 |
| tumultuosius fuit. phalanx trepido nuntio accita cum | |
| raptim duceretur, primo in angustiis captiuorum | |
| agmini oblata uehiculisque frumento onustis haesit. in- | 7.1 |
| gens ibi uexatio partis utriusque fuit, nullo expec- | |
| tante, <dum> utcumque explicaretur agmen, sed armatis | |
| deicientibus <in> praeceps inpedimenta—neque enim | |
| aliter uia aperiri poterat—, iumentis, cum stimularen- | 5 |
| tur, in turba saeuientibus. uix ab incondito agmine cap- | 8.1 |
| tiuorum expedierant sese, cum regio agmini perculsis- | |
| que equitibus occurrunt. ibi uero clamor iubentium | |
| referre signa ruinae [quoque] prope similem trepida- | |
| tionem fecit, ut, <si> hostes intrare angustias ausi lon- | 5 |
| gius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. con- | 9.1 |
| sul recepto ex tumulo praesidio contentus modico suc- | |
| cessu in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno | |
| proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium | |
| caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; | 5 |
| uiuos captos circiter duo milia octingentos, signa mili- | |
| taria capta uiginti septem. nec incruentam uictoriam | 10.1 |
| fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu | |
| consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa. |