| eadem aestate, qua in Thessalia <haec gesta sunt>, | 43.1.1.1 |
| * * legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo | |
| oppida oppugnauit. Ceremiam ui atque armis coegit in | 2.1 |
| deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione cle- | |
| mentiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incole- | |
| bant, adliceret. postquam nec, ut dederent se, conpellere | 3.1 |
| neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnatio- | |
| nibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius in- | |
| tactam urbem reliquerat, diripuit. | |
| alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus | 4.1 |
| erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum du- | |
| cere legiones in Macedoniam uano incepto est conatus. | |
| ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium | 5.1 |
| legatis cognouit, qui querentes coloniam suam nouam | |
| et infirmam necdum satis munitam inter infestas natio- | |
| nes Histrorum et Illyriorum esse, cum peterent, ut se- | 6.1 |
| natus curae haberet, quomodo ea colonia muniretur, in- | |
| terrogati, uellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, | |
| responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu pro- | 7.1 |
| fectum per Illyricum in Macedoniam esse. ea res primo | |
| incredibilis uisa, et pro se quisque credere Carnis forsit- | |
| an aut Histris bellum inlatum. tum Aquileienses: | 8.1 |
| nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta | |
| dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia | |
| itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque. | |
| enimuero senatus indignari tantum consulem ausum, ut | 9.1 |
| suam prouinciam relinqueret, in alienam transiret, exer- | |
| citum nouo periculoso<que> itinere inter exteras gentes | |
| duceret, uiam tot nationibus in Italiam aperiret. de- | 10.1 |
| cernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex se- | |
| natu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe | |
| et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubi- | |
| cumque sit, persequantur; nuntient, ne bellum cum ulla | 11.1 |
| gente moueat, nisi cum qua senatus gerendum censue- | |
| rit. legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Ful- | 12.1 |
| uius, P. Marcius Rex. metus de consule atque exercitu | |
| distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam. |