| et alia noui generis hominum ex Hispania le- | 43.3.1.1 |
| gatio uenit. ex militibus Romanis et ex Hispanis mu- | 2.1 |
| lieribus, cum quibus conubium non esset, natos se me- | |
| morantes, supra quattuor milia hominum, orabant, ut | |
| sibi oppidum, in quo habitarent, daretur. senatus decre- | 3.1 |
| uit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur | |
| eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad | |
| Oceanum deduci placere; qui Carteiensium domi ma- | 4.1 |
| nere uellent, potestatem fieri, uti numero colonorum | |
| essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam esse | |
| libertinorumque appellari. | |
| eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Ma- | 5.1 |
| sinissae filius, legatus patris, et Carthaginienses uene- | |
| runt. Gulussa prior in senatum introductus et, quae | 6.1 |
| missa erant ad bellum Macedonicum a patre suo, expo- | |
| suit et, si qua praeterea uellent imperare, praestaturum | |
| merito populi Romani est pollicitus et monuit patres | |
| conscriptos, ut a fraude Carthaginiensium cauerent: | 5 |
| classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie | 7.1 |
| pro Romanis et aduersus Macedonas; ubi ea parata in- | |
| structaque esset, ipsorum fore potestatis, quem hostem | |
| aut socium habeant. hanc iniec * * * |