| lauanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. | 44.6.1.1 |
| quo nuntio cum pauidus exiluisset e solio, uictum se | |
| sine proelio clamitans proripuit; et subinde per alia | 2.1 |
| atque <alia> pauida consilia et imperia trepidans duos ex | |
| amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia | |
| deposita erat, <in mare proiceret, Thessalonicam alterum, | |
| ut naualia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hip- | 5 |
| piam, quique cum iis erant,> ex praesidiis reuocat omnis- | |
| que aditus aperit bello. ipse ab Dio auratis statuis om- | 3.1 |
| nibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci | |
| demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis | 4.1 |
| uideri potuisset, quod eo processisset, unde inuito hoste | |
| regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit. | |
| duos enim saltus, per quos inde euadere possent, habe- | 5.1 |
| bant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum | |
| in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tene- | |
| bantur praesidiis. itaque si sua intrepidus defendens | 6.1 |
| primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, | |
| neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam ne- | |
| que commeatibus peruehendis ea patuisset iter. sunt enim | 7.1 |
| Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu | |
| difficilis. nam praeter angustias per quinque milia, | 8.1 |
| qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrim- | |
| que ita abscisae sunt, ut despici uix sine uertigine qua- | |
| dam simul oculorum animique possit. terret et soni- | |
| tus et altitudo per mediam uallem fluentis Penei | 5 |
| amnis. hic locus tam suapte natura infestus per quat- | 9.1 |
| tuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus. | |
| unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum <in> | 10.1 |
| Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapa- | |
| thunta, quem Characa appellant, quartum uiae ipsi, | 11.1 |
| qua et media et angustissima ualles est, <in>positum, | |
| quam uel decem armatis tueri facile est. intercluso per | 12.1 |
| Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, | |
| montes, per quos descenderant, repetendi erant. quod, | 13.1 |
| ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora | |
| cacumina hostibus non poterant; et experta difficul- | |
| tas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in te- | 14.1 |
| mere commisso quam in Macedoniam ad Dium per me- | |
| dios euadere hostis; quod, nisi di mentem regi ade- | |
| missent, <et> ipsum ingentis difficultatis erat. nam cum | 15.1 |
| Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum | |
| ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occu- | |
| pat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem pla- | |
| nitiae aut Iouis templum aut oppidum tenet, relicum | 16.1 |
| perexiguum fossa modica ualloque claudi poterat, et | |
| saxorum ad manum siluestrisque materiae tantum erat, | |
| ut uel murus obici turresque excitari potuerint. quorum | 17.1 |
| nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis | |
| omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit. |