consulem, cum se in castra uictor recepisset, 44.44.1.1
ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio sti-
mulabat. P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea 2.1
deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli
filius, adoptione Africani nepos. is septumum decumum 3.1
tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum ef-
fuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat;
et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio,
uictoriae tantae gaudium consul sensit. 5
Amphipolim cum iam fama pugnae peruenisset con- 4.1
cursusque matronarum in templum Dianae, quam Tau-
ropolon uocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus,
qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo
milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, 5
ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem
litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat ad 5.1
Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque
circa uexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium
aduersus populatores mittat. his lectis hortatur Thra- 6.1
cas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur:
magnam eos caedem praedamque palatis passim per
agros Romanis facturos. simul eleuat famam aduersae 7.1
pugnae: quae si uera foret, alium super alium recentes
ex fuga uenturos fuisse. per hanc causam Thracibus 8.1
ablegatis, simul transgressos eos Strymonem uidit, por-
tas clausit.