| turbatores uolgi erant Sp. Maecilius | 4.48.1.1 |
| quartum et <M.> Metilius tertium tribuni plebis, ambo | |
| absentes creati. ei cum rogationem promulgassent ut ager | 2.1 |
| ex hostibus captus uiritim diuideretur, magnaeque partis | |
| nobilium eo plebiscito publicarentur fortunae—nec enim | |
| ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non | 3.1 |
| armis partum erat, nec quod uenisset adsignatumue publice | |
| esset praeterquam plebs habebat—, atrox plebi patribusque | 4.1 |
| propositum uidebatur certamen. nec tribuni militum, nunc | |
| in senatu, nunc [in] conciliis priuatis principum cogendis, | |
| uiam consilii inueniebant, cum Ap. Claudius, nepos eius | 5.1 |
| qui decemuir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex | |
| patrum concilio, dicitur dixisse uetus se ac familiare con- | 6.1 |
| silium domo adferre; proauum enim suum Ap. Claudium | |
| ostendisse patribus uiam unam dissoluendae tribuniciae | |
| potestatis per collegarum intercessionem. facile homines | 7.1 |
| nouos auctoritate principum de sententia deduci, si tem- | |
| porum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur | |
| oratio. pro fortuna illis animos esse; ubi uideant collegas | 8.1 |
| principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccu- | |
| passe nec locum in ea relictum sibi, haud grauate acclinatu- | 9.1 |
| ros se ad causam senatus, per quam cum uniuerso ordini, tum | |
| primoribus se patrum concilient. adprobantibus cunctis | 10.1 |
| et ante omnes Q. Seruilio Prisco, quod non degenerasset | |
| ab stirpe Claudia, conlaudante iuuenem, negotium datur ut | |
| quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem | |
| perlicerent. misso senatu, prensantur ab principibus tribuni. | 11.1 |
| suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis pri- | |
| uatim, gratum uniuerso senatui fore, sex ad intercessionem | |
| comparauere. posteroque die cum ex composito relatum ad | 12.1 |
| senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque | |
| largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a pri- | 13.1 |
| moribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec | |
| consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam opem cernere | |
| aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio; in eius | |
| potestatis fidem circumuentam rem publicam, tamquam | 5 |
| priuatum inopem, confugere; praeclarum ipsis potestatique | 14.1 |
| esse, non ad uexandum senatum discordiamque ordinum | |
| mouendam plus in tribunatu uirium esse quam ad resisten- | |
| dum improbis collegis. fremitus deinde uniuersi senatus | 15.1 |
| ortus, cum ex omnibus patribus curiae tribuni appellarentur. | |
| tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, | |
| quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat | |
| dissoluendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt. | 5 |
| gratiae intercessoribus ab senatu actae. latores rogationis | 16.1 |
| contione aduocata proditores plebis commodorum ac seruos | |
| consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas | |
| inuecti, actionem deposuere. |