| Q. Fabio Uibulano | 4.51.1.1 |
| interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius | |
| Cossus L. Furius Medullinus. | |
| his consulibus principio anni senatus consultum factum | 2.1 |
| est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quo- | |
| que tempore ad plebem ferrent, plebesque praeficeret quaes- | |
| tioni quem uellet. a plebe consensu populi consulibus | 3.1 |
| negotium mandatur; qui, summa moderatione ac lenitate | |
| per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mor- | |
| tem satis creditum est, transacta re, nequiuere tamen conse- | |
| qui ut non aegerrime id plebs ferret: iacere tam diu inritas | 4.1 |
| actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de | |
| sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et | |
| tantam uim habere. aptissimum tempus erat, uindicatis | 5.1 |
| seditionibus, delenimentum animis Bolani agri diuisionem | |
| obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae | |
| possesso per iniuriam agro publico patres pellebat; tunc | 6.1 |
| haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo | |
| publicis agris quos ui teneret pertinacem nobilitatem esse, | |
| sed ne uacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum, | |
| plebi diuidere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae. | 5 |
| eodem anno aduersus Uolscos populantes Hernicorum | 7.1 |
| fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non | |
| inuenissent, Ferentinum quo magna multitudo Uolscorum se | |
| contulerat cepere. minus praedae quam sperauerant fuit, | 8.1 |
| quod Uolsci postquam spes tuendi exigua erat sublatis rebus | |
| nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum | |
| capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus. |