| nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; | 1.3.1.1 |
| tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; | |
| tantisper tutela muliebri—tanta indoles in Lauinia erat—res | |
| Latina et regnum auitum paternumque puero stetit. haud | 2.1 |
| ambigam—quis enim rem tam ueterem pro certo adfirmet?— | |
| hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio | |
| incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum | |
| eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat. is Asca- | 3.1 |
| nius, ubicumque et quacumque matre genitus—certe natum | |
| Aenea constat—abundante Lauinii multitudine florentem | |
| iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu no- | |
| uercae relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit | 5 |
| quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata. | |
| inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam tri- | 4.1 |
| ginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creuerant | |
| maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde | |
| inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis | |
| regni mouere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii | 5 |
| accolae ausi sint. pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque | 5.1 |
| fluuius Albula, quem nunc Tiberim uocant, finis esset. | |
| Siluius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in siluis | 6.1 |
| natus; is Aeneam Siluium creat; is deinde Latinum Siluium. | 7.1 |
| ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. | |
| mansit Siluiis postea omnibus cognomen, qui Albae regna- | |
| runt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye | 8.1 |
| Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis | |
| submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa | 9.1 |
| inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Siluius a patre | |
| accepto imperio regnat. Auentino fulmine ipse ictus regnum | |
| per manus tradidit. is sepultus in eo colle qui nunc pars | |
| Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde | 5 |
| regnat. is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, | 10.1 |
| qui stirpis maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis | |
| legat. plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut uere- | |
| cundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat. addit sceleri | 11.1 |
| scelus: stirpem fratris uirilem interemit, fratris filiae Reae | |
| Siluiae per speciem honoris cum Uestalem eam legisset per- | |
| petua uirginitate spem partus adimit. |