| duo bella eo anno prospere gesta: cum Tarquiniensibus | 7.19.1.1 |
| Tiburtibusque ad deditionem pugnatum. Sassula ex his | |
| urbs capta; ceteraque oppida eandem fortunam habuissent, | |
| ni uniuersa gens positis armis in fidem consulis uenisset. | |
| triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis uictoria fuit. | 2.1 |
| in Tarquinienses acerbe saeuitum; multis mortalibus in acie | |
| caesis ex ingenti captiuorum numero trecenti quinquaginta | |
| octo delecti, nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; | |
| uolgus aliud trucidatum. nec populus in eos qui missi | 3.1 |
| Romam erant mitior fuit: medio in foro omnes uirgis caesi | |
| ac securi percussi. id pro immolatis in foro Tarquiniensium | |
| Romanis poenae hostibus redditum. res bello bene gestae | 4.1 |
| ut Samnites quoque amicitiam peterent effecerunt. legatis | |
| eorum comiter ab senatu responsum; foedere in societatem | |
| accepti. | |
| non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi | 5.1 |
| Romanae. nam etsi unciario fenore facto leuata usura | |
| erat, sorte ipsa obruebantur inopes nexumque inibant; eo | |
| nec patricios ambo consules neque comitiorum curam | |
| publicaue studia prae priuatis incommodis plebs ad animum | 5 |
| admittebat. consulatus uterque apud patricios manet; con- | 6.1 |
| sules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Ualerius | |
| Publicola iterum. | |
| in bellum Etruscum intentam ciuitatem, quia Caeritem | |
| populum misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus ad- | 5 |
| iunctum fama ferebat, legati Latini ad Uolscos conuertere, | |
| nuntiantes exercitum conscriptum armatumque iam suis | |
| finibus imminere; inde populabundos in agrum Romanum | |
| uenturos esse. censuit igitur senatus neutram neglegendam | 7.1 |
| rem esse; utroque legiones scribi consulesque sortiri pro- | |
| uincias iussit. inclinauit deinde pars maior curae in Etrus- | 8.1 |
| cum bellum, postquam litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii | |
| prouincia euenerat, cognitum est depopulatum agrum circa | |
| Romanas salinas praedaeque partem in Caeritum fines | |
| auectam et haud dubie iuuentutem eius populi inter praeda- | 5 |
| tores fuisse. itaque Ualerium consulem, Uolscis oppositum | 9.1 |
| castraque ad finem Tusculanum habentem, reuocatum inde | |
| senatus dictatorem dicere iussit. T. Manlium L. filium | |
| dixit. is cum sibi magistrum equitum A. Cornelium Cossum | 10.1 |
| dixisset, consulari exercitu contentus ex auctoritate patrum | |
| ac populi iussu Caeritibus bellum indixit. |