| Romani consules, priusquam | 8.9.1.1 |
| educerent in aciem, immolauerunt. Decio caput iocineris a | |
| familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse: alioqui | |
| acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse. 'atqui | |
| bene habet' inquit Decius, 'si ab collega litatum est.' | 5 |
| instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in | 2.1 |
| aciem; Manlius dextro, Decius laeuo cornu praeerat. primo | 3.1 |
| utrimque aequis uiribus, eodem ardore animorum gerebatur | |
| res; deinde ab laeuo cornu hastati Romani, non ferentes | |
| impressionem Latinorum, se ad principes recepere. in hac | 4.1 |
| trepidatione Decius consul M. Ualerium magna uoce incla- | |
| mat. 'deorum' inquit, 'ope, M. Ualeri, opus est; agedum, | |
| pontifex publicus populi Romani, praei uerba quibus me pro | |
| legionibus deuoueam.' pontifex eum togam praetextam | 5.1 |
| sumere iussit et uelato capite, manu subter togam ad men- | |
| tum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic | |
| dicere: 'Iane, Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, | 6.1 |
| Diui Nouensiles, Di Indigetes, Diui, quorum est potestas | |
| nostrorum hostiumque, Dique Manes, uos precor ueneror, | 7.1 |
| ueniam peto feroque, uti populo Romano Quiritium uim | |
| uictoriam prosperetis hostesque populi Romani Quiritium | |
| terrore formidine morteque adficiatis. sicut uerbis nuncupaui, | 8.1 |
| ita pro re publica <populi Romani> Quiritium, exercitu, | |
| legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium, legiones auxilia- | |
| que hostium mecum Deis Manibus Tellurique deuoueo.' | |
| haec ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet | 9.1 |
| matureque collegae se deuotum pro exercitu nuntiare; ipse | |
| incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in | |
| medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto | 10.1 |
| augustior humano uisu, sicut caelo missus piaculum omnis | |
| deorum irae qui pestem ab suis auersam in hostes ferret. | |
| ita omnis terror pauorque cum illo latus signa primo Latino- | 11.1 |
| rum turbauit, deinde in totam penitus aciem peruasit. | |
| euidentissimum id fuit quod, quacumque equo inuectus | 12.1 |
| est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pauebant; ubi | |
| uero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae | |
| cohortes Latinorum fugam ac uastitatem late fecerunt. | |
| simul et Romani exsolutis religione animis, uelut tum | 13.1 |
| primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt; nam | 14.1 |
| et rorarii procurrerant inter antepilanos addiderantque uires | |
| hastatis ac principibus et triarii genu dextro innixi nutum | |
| consulis ad consurgendum exspectabant. |