| haec comperta perfugarum indiciis cum apud infensos | 10.40.1.1 |
| iam sua sponte milites disseruisset, simul diuinae humanae- | |
| que spei pleni clamore consentienti pugnam poscunt; | |
| paenitet in posterum diem dilatum certamen; moram diei | |
| noctisque oderunt. tertia uigilia noctis iam relatis litteris | 2.1 |
| a collega Papirius silentio surgit et pullarium in auspicium | |
| mittit. nullum erat genus hominum in castris intactum | 3.1 |
| cupiditate pugnae; summi infimique aeque intenti erant; | |
| dux militum, miles ducis ardorem spectabat. is ardor | 4.1 |
| omnium etiam ad eos qui auspicio intererant peruenit; nam | |
| cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri | |
| ausus tripudium solistimum consuli nuntiauit. consul laetus | 5.1 |
| auspicium egregium esse et deis auctoribus rem gesturos | |
| pronuntiat signumque pugnae proponit. exeunti iam forte | 6.1 |
| in aciem nuntiat perfuga uiginti cohortes Samnitium—quad- | |
| ringenariae ferme erant—Cominium profectas. quod ne | |
| ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa ocius | |
| proferri iubet. subsidia suis quaeque locis et praefectos | 7.1 |
| subsidiis attribuerat; dextro cornu L. Uolumnium, sinistro | |
| L. Scipionem, equitibus legatos alios, C. Caedicium et <T.> | |
| Trebonium, praefecit; Sp. Nautium mulos detractis clitellis | 8.1 |
| cum <tribus> cohortibus alariis in tumulum conspectum | |
| propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimi- | |
| cationem quanto maxime posset motu pulueris se osten- | |
| dere. | 5 |
| dum his intentus imperator erat, altercatio inter pullarios | 9.1 |
| orta de auspicio eius diei exauditaque ab equitibus Romanis, | |
| qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio, fratris filio con- | |
| sulis, ambigi de auspicio renuntiauerunt. iuuenis ante | 10.1 |
| doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam ne quid | |
| incompertum deferret ad consulem detulit. cui ille: 'tu | 11.1 |
| quidem macte uirtute diligentiaque esto; ceterum qui | |
| auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum religio- | |
| nem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo | |
| Romano exercituique egregium auspicium est.' centurioni- | 12.1 |
| bus deinde imperauit uti pullarios inter prima signa con- | |
| stituerent. promouent et Samnites signa; insequitur acies | |
| ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectacu- | |
| lum esset. priusquam clamor tolleretur concurrereturque, | 13.1 |
| emisso temere pilo ictus pullarius ante signa cecidit; quod | |
| ubi consuli nuntiatum est, 'di in proelio sunt' inquit; | |
| 'habet poenam noxium caput.' ante consulem haec dicen- | 14.1 |
| tem coruus uoce clara occinuit; quo laetus augurio consul, | |
| adfirmans nunquam humanis rebus magis praesentes inter- | |
| fuisse deos, signa canere et clamorem tolli iussit. |