| haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exer- | 10.42.1.1 |
| citui esse; iam enim praeceps in occasum sol erat et appe- | |
| tens nox periculosa et suspecta omnia etiam uictoribus | |
| faciebat. progressus longius ab dextra capta castra uidet, | 2.1 |
| ab laeua clamorem in urbe mixtum pugnantium ac pauen- | |
| tium fremitu esse; et tum forte certamen ad portam erat. | |
| aduectus deinde equo propius, ut suos in muris uidet nec | 3.1 |
| iam integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum | |
| magnae rei parta occasio esset, acciri quas receperat copias | |
| signaque in urbem inferri iussit. ingressi proxima ex parte | 4.1 |
| quia nox appropinquabat quieuere; nocte oppidum ab | |
| hostibus desertum est. | |
| caesa illo die ad Aquiloniam Samnitium milia uiginti | 5.1 |
| trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti et septua- | |
| ginta, signa militaria nonaginta septem. ceterum illud | 6.1 |
| memoriae traditur non ferme alium ducem laetiorem in | |
| acie uisum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae | |
| rei. ab eodem robore animi neque controuerso auspicio | 7.1 |
| reuocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa | |
| deis immortalibus uoueri mos erat uouerat Ioui Uictori, si | |
| legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam teme- | |
| tum biberet sese facturum. id uotum dis cordi fuit et | 5 |
| auspicia in bonum uerterunt. |