| plebe dimissa senatus uocatur et consules referunt de | 25.4.1.1 |
| concilio plebis turbato ui atque audacia publicanorum: M. | 2.1 |
| Furium Camillum, cuius exsilium ruina urbis secutura fuerit, | |
| damnari se ab iratis ciuibus passum esse; decemuiros ante | 3.1 |
| eum, quorum legibus ad eam diem uiuerent, multos postea | |
| principes ciuitatis iudicium de se populi passos; Postumium | 4.1 |
| Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium | |
| plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra popu- | |
| lum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse ut | |
| tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium uocari | 5 |
| prohiberet. nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse | 5.1 |
| homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in | |
| praesentia furori atque audaciae paucorum uincique se ac | |
| populum Romanum passi sint et comitia, quae reus ui atque | 6.1 |
| armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem | |
| daretur, uoluntate ipsi sua sustulerint. haec cum ab | 7.1 |
| optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent uimque eam | |
| contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus | |
| decresset, confestim Caruilii tribuni plebis omissa multae | 8.1 |
| certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac ni uades | |
| daret prendi a uiatore atque in carcerem duci iusserunt. | |
| Postumius uadibus datis non adfuit. tribuni plebem roga- | 9.1 |
| uerunt plebesque ita sciuit, si M. Postumius ante kalendas | |
| Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque | |
| excusatus esset, uideri eum in exsilio esse bonaque eius ue- | |
| nire, ipsi aqua et igni placere interdici. singulis deinde eorum | 10.1 |
| qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem | |
| dicere ac uades poscere coeperunt. primo non dantes, | 11.1 |
| deinde etiam eos qui dare possent in carcerem coniciebant; | |
| cuius rei periculum uitantes plerique in exsilium abierunt. |