| de bello inde consilium habitum; et auctoribus quibus- | 27.20.1.1 |
| dam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id | 2.1 |
| ratus ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent | |
| copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso | |
| ipse reliquum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis | |
| absumpsit. | 5 |
| paucis post proelium factum ad Baeculam diebus cum | 3.1 |
| Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessis- | |
| set, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex | |
| ulteriore Hispania ad Hasdrubalem uenere, serum post | |
| male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda | 5 |
| belli haud parum opportuni. ibi conferentibus quid in | 4.1 |
| cuiusque prouinciae regione animorum Hispanis esset, | |
| unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram quae ad | |
| Oceanum et Gades uergit ignaram adhuc Romanorum esse | |
| eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat: inter | 5.1 |
| Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis | |
| Scipionis occupatos omnium animos publice priuatimque | |
| esse nec transitionibus finem ante fore quam omnes His- | |
| pani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in | 5 |
| Galliam forent. itaque etiam si senatus Carthaginiensium | 6.1 |
| non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in | |
| Italiam ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut | |
| Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania | |
| abduceret. exercitum eius cum transitionibus tum aduerso | 7.1 |
| proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Mago- | |
| nem Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu ipsum | |
| cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in | |
| Baliares traicere; Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu | 8.1 |
| penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus | |
| conserere; Masinissae ex omni equitatu quod roboris esset | |
| tria milia equitum expleri, eumque uagum per citeriorem | |
| Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros | 5 |
| populari;—his decretis, ad exsequenda quae statuerant | |
| duces digressi. haec eo anno in Hispania acta. | |
| Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum | 9.1 |
| captum astu magis quam uirtute gloriae tamen esse, Fului | |
| senescere fama, Marcellus etiam aduerso rumore esse, super- | 10.1 |
| quam quod primo male pugnauerat, quia uagante per | |
| Italiam Hannibale media aestate Uenusiam in tecta milites | |
| abduxisset. inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus | 11.1 |
| plebis. is iam a prima pugna quae aduersa fuerat adsiduis | |
| contionibus infamem inuisumque plebei Claudium fecerat, | |
| et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen neces- | 12.1 |
| sarii Claudii obtinuerunt ut relicto Uenusiae legato Marcellus | |
| Romam rediret ad purganda ea quae inimici obicerent nec | |
| de imperio eius abrogando absente ipso ageretur. forte sub | 13.1 |
| idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et | |
| Q. Fuluius consul comitiorum causa Romam uenit. |