| EX LIBRO CIII | |
| Catilina a C. Antonio pro cos. cum exercitu cae- | 103.1 |
| sus est. P. Clodius accusatus, quod in habitu mulieris | |
| in sacrarium, [in] quo virum intrare nefas est, †cum | |
| intrasset et uxorem Metelli pontificis stuprasset, ab- | |
| solutus est. C. Pontinus praetor Allobrogas, qui re- | 5 |
| bellaverant, ad Solonem domuit. P. Clodius ad ple- | |
| bem transît. C. Caesar Lusitanos subegit. eoque con- | |
| sulatus candidato et captante rem p. invadere conspi- | |
| ratio inter tres civitatis principes facta est, Cn. Pom- | |
| peium M. Crassum C. Caesarem. leges agrariae a Cae- | 10 |
| sare cos. cum magna contentione invito senatu et al- | |
| tero cos. M. Bibulo latae sunt. C. Antonius pro cos. | |
| in Thracia parum prospere rem gessit. M. Cicero lege | |
| a P. Clodio tr. pl. lata, quod indemnatos cives neca- | |
| visset, in exilium missus <est. Caesar> in provinciam | 15 |
| Galliam profectus Helvetios, vagam gentem, domuit, | |
| quae sedem quaerens per provinciam Caesaris Narbo- | |
| n<ens>em iter facere volebat. praeterea situm Galliarum | |
| continet. Pompeius de * * * liberis Mithridatis et | |
| Tigrane, Tigranis filio, triumphavit Magnusque a tota | 20 |
| contione consalutatus est. |