| EX LIBRO CVI | |
| Iulia, Caesaris filia, Pompei uxor, decessit, honos- | 106.1 |
| que ei a populo habitus est, ut in campo Martio se- | |
| peliretur. Gallorum aliquot populi Ambiorige duce, | |
| Eburonum <rege>, defecerunt. a quibus Cotta et Ti- | |
| turius, legati Caesaris, circumventi insidîs cum exer- | 5 |
| citu, cui praeerant, caesi sunt. et cum aliarum quo- | |
| que legionum castra oppugnata magno labore defensa | |
| essent, inter qu<a>e eius, cui in Treveris praeerat Q. Ci- | |
| cero, ab ipso Caesare hostes proelio fusi sunt. M. Crassus | |
| bellum Parthis inlaturus Euphraten flumen transît, vic- | 10 |
| tusque proelio, in quo et filius eius cecidit, cum re- | |
| liquias exercitus in collem recepisset, evocatus in con- | |
| loquium ab hostibus velut de pace acturis, quorum | |
| dux erat Surenas, conprehensusque et, nequid vivus | |
| pateretur repugnans, interfectus est. | 15 |