| EX LIBRO XI | |
| Cum Fabius Gurges cos. male adversus Samnites | 11.1 |
| pugnasset et senatus de removendo eo ab exercitu | |
| ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc fili igno- | |
| miniam eo maxime senatum movit, quod iturum se | |
| filio legatum pollicitus est, idque praestitit. eius consi- | 5 |
| liis et opera filius consul adiutus caesis Samnitibus | |
| triumphavit; C. Pontium, imperatorem Samnitium, du- | |
| ctum in triumpho, securi percussit. cum pestilentia | |
| civitas laboraret, missi legati, ut Aesculapi signum Ro- | |
| mam ab Epidauro transferrent, anguem, qui se in | 10 |
| navem eorum contulerat, in quo ipsum numen esse | |
| constabat, deportaverunt; eoque in insulam Tiberis | |
| egresso eodem loco aedis Aesculapio constituta est. | |
| L. Postumius consularis, quoniam, cum exercitui prae- | |
| esset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus | 15 |
| est. pacem petentibus <Samnitibus> foedus quarto re- | |
| novatum est. Curius Dentatus cos. Samnitibus caesis | |
| et Sabinis, qui rebellaverant, victis et in deditionem | |
| acceptis bis in eodem magistratu triumphavit. coloniae | |
| deductae sunt Castrum Sena Hadria. triumviri capitales | 20 |
| tunc primum creati sunt. censu acto lustrum conditum | |
| est. censa sunt civium capita cclxxii. plebs propter | |
| aes alienum post graves et longas seditiones ad ulti- | |
| mum secessit in Ianiculum, unde a Q. Hortensio dicta- | |
| tore deducta est; isque in ipso magistratu decessit. | 25 |
| res praeterea contra Vulsinienses gestas continet, item | |
| adversus Lucanos, contra quos auxilium Thurinis ferre | |
| placuerat. |