| EX LIBRO CXIIII | |
| qui est civilis belli sextus | |
| Bellum in Syria Caecilius Bassus, eques Romanus | 114.1 |
| Pompeianarum partium, excitavit, relicto a legione | |
| Sexto Caesare, quae ad Bassum transierat, occisoque | |
| eo. Caesar Scipionem praetorem Iubamque vicit ad | |
| Thapsum, castris eorum expugnatis. Cato audita re | 5 |
| cum se percussisset Vticae et interveniente filio cura- | |
| retur, inter ipsam curationem rescisso vulnere expi- | |
| ravit anno aetatis xlviii. Petreius Iubam seque inter- | |
| fecit. P. Scipio in nave circumventus honestae morti | |
| vocem quoque adiecit. quaerentibus enim imperatorem | 10 |
| hostibus dixit: imperator se bene habet. Faustus et | |
| Afranius occisi. Catonis filio venia data. Brutus le- | |
| gatus Caesaris in Gallia Bellovacos rebellantes proe- | |
| lio vicit. |