| EX LIBRO CXVIIII | |
| C. Trebonius in Asia fraude P. Dolabellae occisus | 119.1 |
| est. ob id facinus Dolabella hostis a senatu iudicatus | |
| est. cum Pansa cos. male adversus Antonium pug- | |
| nasset, A. Hirtius cos. cum exercitu superveniens | |
| fusis M. Antoni copiis fortuna<m> utriusque partis ae- | 5 |
| quavit. victus deinde ab Hirtio et Caesare Antonius | |
| in Galliam confugit et M. Lepidum cum legionibus, | |
| quae sub eo erant, sibi iunxit, hostisque a senatu cum | |
| omnibus, qui intra praesidia eius essent, iudicatus est. | |
| A. Hirtius, qui post victoriam in ipsis hostium castris | 10 |
| ceciderat, et C. Pansa ex vulnere, quod in adverso | |
| proelio exceperat, defunctus in campo Martio sepulti | |
| sunt. adversus C. Caesarem, qui solus ex tribus du- | |
| cibus supererat, parum gratus senatus fuit, qui Dec. | |
| Bruto obsidione Mutinensi a Caesare liberato triumphi | 15 |
| honore decreto Caesaris militumque eius mentionem | |
| non satis gratam habuit. ob quae C. Caesar recon- | |
| ciliata per M. Lepidum cum M. Antonio gratia Ro- | |
| mam cum exercitu venit et praeclusis adventu eius | |
| his, qui in eum iniqui erant, cum xviiii annos haberet, | 20 |
| consul creatus est. |