| EX LIBRO CXXIIII | |
| C. Caesar et Antonius apud Philippos vario eventu | 124.1 |
| adversus Brutum et Cassium pugnaverunt ita, ut dex- | |
| tra utriusque cornua vincerent et castra quoque utrim- | |
| que ab his, qui vicerant, expugnarentur. sed inaequa- | |
| lem fortunam partium mors Cassi fecit, qui cum in | 5 |
| eo cornu fuisset, quod pulsum erat, totum exercitum | |
| fusum ratus mortem conscivit. altera dein d<i>e victus | |
| M. Brutus et ipse vitam finiit exorato Stratone, fugae | |
| comite, ut sibi gladium adigeret. annorum erat cir- | |
| citer xl, * * * inter quos Q. Hortensius occisus est. | 10 |