| EX LIBRO XIIII | |
| Pyrrhus in Siciliam traiecit. cum inter alia prodi- | 14.1 |
| gia fulmine deiectum esset in Capitolio Iovis signum, | |
| caput eius per haruspices inventum est. Curius Denta- | |
| tus cos. cum dilectum haberet, eius, qui citatus non | |
| responderat, bona primus vendidit; iterum Pyrrhum | 5 |
| ex Sicilia in Italiam reversum vicit et Italia expulit. | |
| Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem | |
| senatu movit, quod is x pondo argenti facti haberet. | |
| lustro a censoribus condito censa sunt civium capita | |
| cclxxi ccxxiiii. cum Ptolemaeo, Aegypti rege, societas | 10 |
| iuncta est. Sextilia, virgo Vestalis, damnata incesti viva | |
| defossa est. coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa. | |
| Carthaginiensium classis auxilio Tarentinis venit, quo | |
| facto ab his foedus violatum est. res praeterea contra | |
| Lucanos et Bruttios et Samnites feliciter gestas et | 15 |
| Pyrrhi regis mortem continet. |