| EX LIBRO XVIII | |
| Atilius Regulus in Africa serpentem portentosae | 18.1 |
| magnitudinis cum magna clade militum occidit, et cum | |
| aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnas- | |
| set, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti | |
| non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scri- | 5 |
| ptas questus est, in quibus inter causas petendi suc- | |
| cessoris <erat>, quod agellus eius a mercennariis desertus | |
| esset. quaerente deinde fortuna, ut magnum utriusque | |
| casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Car- | |
| thaginiensibus Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, vi- | 10 |
| ctus proelio et captus est. res deinde a ducibus Ro- | |
| manis omnibus terra marique prospere gestas defor- | |
| maverunt naufragia classium. Tib. Coruncan<i>us primus | |
| ex plebe pontifex maximus creatus est. M'. Valerius | |
| Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum | 15 |
| legerent, xvi senatu moverunt. lustrum condiderunt, | |
| quo censa sunt civium capita ccxcvii dccxcvii. Re- | |
| gulus missus a Carthaginiensibus ad senatum, ut de | |
| pace et, si eam non posset impetrare, de commutan- | |
| dis captivis ageret, et iureiurando adstrictus, rediturum | 20 |
| se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, | |
| utrumque negandi auctor senatui fuit, et cum fide | |
| custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus | |
| de eo sumpto perît. |