EX LIBRO XXII
  Hannibal per continuas vigilias in paludibus oculo 22.1
amisso in Etruriam venit, per quas paludes quadriduo
et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit. C. Fla-
minius cos., homo temerarius, contra auspicia profectus
signis militaribus effossis, quae tolli non poterant, et 5
ab equo, quem conscenderat, per caput devolutus, in-
sidiis ab Hannibale circumventus ad Thrasymennum
lacum cum exercitu caesus est. sex milia, quae <e>ru-
perant, fide ab Atherbale data, perfidia Hannibalis
vincta sunt. cum ad nuntium cladis Romae luctus esset, 10
duae matres ex insperato receptis filiis gaudio mortuae
sunt. ob hanc cladem ex Sibyllinis libris ver sacrum
votum. cum deinde Q. Fabius Maximus dictator ad-
versus Hannibalem missus nollet acie cum eo confli-
gere, ne [contra] ferocem tot victoriis hostem adversus 15
proeliis milites pugnare committeret, et opponendo se
tantum conatus Hannibalis impediret, M. Minucius,
magister equitum, ferox et temerarius, criminando dicta-
torem tamquam segnem et timidum effecit, ut populi
iussu aequaretur ei cum dictatore imperium; divisoque 20
exercitu cum iniquo loco conflixisset et in magno dis-
crimine legiones eius essent, superveniente cum exercitu
Fabio Maximo discrimine liberatus est. quo beneficio
victus castra cum eo iunxit et patrem eum saluta-
vit, idemque facere milites iussit. Hannibal vastata 25
Campania inter Casilinum oppidum et Calliculam mon-
tem a Fabio clusus sarmentis ad cornua boum alli-
gatis et incensis praesidium Romanorum, quod Calli-
culam insidebat, fugavit et sic transgressus est saltum.
idemque Q. Fabi Maximi dictatoris, cum circumposita 30
ureret, agro pepercit, ut illum tamquam proditorem
suspectum faceret. Aemilio deinde Paulo et Terentio
Varrone coss. et ducibus cum magna clade adversus
Hannibalem ad Cannas pugnatum est, caesaque eo
proelio Romanorum xlv cum Paulo cos. et senatori- 35
bus xc et consularibus aut praetoriis aut aediliciis xxx.
post quae cum a nobilibus adulescentibus propter de-
sperationem consilium de relinquenda Italia iniretur,
P. Cornelius Scipio tribunus militum, qui Africanus
postea vocatus est, stricto supra capita deliberantium 40
ferro iuravit pro hoste se habiturum eum, qui in verba
sua non iurasset, effecitque ut omnes non relictu<m> iri
a se Italiam iureiurando adstringerentur. propter pau-
citatem militum viii servorum armata sunt. captivi,
cum potestas esset redimendi, redempti non sunt. prae- 45
terea trepidationem urbis et luctum et res in Hispania
meliore eventu gestas continet. Opim<i>a et Florentia,
virgines Vestales, incesti damnatae sunt. Varroni ob-
viam itum et gratiae actae, quod de re p. non de-
sperasset. 50