| EX LIBRO XXIIII | |
| Hieronymus, Syracusanorum rex, cuius pater Hiero | 24.1 |
| amicus populi R. fuerat, ad Carthaginiensis defecit et | |
| propter crudelitatem superbiamque a suis interfectus | |
| est. Tib. Sempronius Gracchus procos. prospere ad- | |
| versus Poenos et Hannonem ducem ad Beneventum | 5 |
| pugnavit servorum maxime opera, quos liberos esse | |
| iussit. Claudius Marcellus cos. in Sicilia, quae prope | |
| tota ad Poenos defecerat, Syracusas obsedit. Philippo, | |
| Macedonum regi, bellum indictum est, qui ad Apol- | |
| loniam nocturno bello obpressus fugatusque Mace- | 10 |
| doniam cum prope inermi exercitu profugit. ad id | |
| bellum gerendum M. Valerius praetor missus. res prae- | |
| terea in Hispania a. P. et Cn. Scipionibus adversus | |
| Carthaginienses gestas continet. a quibus Syphax, rex | |
| Numidiae, in amicitiam adscitus, qui a Masinissa, Massy- | 15 |
| liorum rege, pro Carthaginiensibus pugnante, victus in | |
| Hispaniam ad Scipionem cum magna manu transiit | |
| contra Gades, ubi angusto freto Africa et Hispania | |
| dirimuntur. Celtiberi quoque in amicitiam recepti sunt. | |
| quorum auxiliis adscitis tunc primum mercennarium | 20 |
| militem Romana castra habuerunt. |