| EX LIBRO XXVI | |
| Hannibal ad tertium lapidem ab urbe Roma super | 26.1 |
| Anienem castra posuit. ipse cum duobus milibus equi- | |
| tum usque ad ipsam Capenam portam, ut situm urbis | |
| exploraret, obequitavit. et cum per triduum in aciem | |
| utrimque exercitus omnis descendisset, certamen tempes- | 5 |
| tas diremit; nam cum in castra redisset, statim sere- | |
| nitas erat. Capua capta est a Q. Fulvio et Appio Clau- | |
| dio coss. principes Campanorum veneno sibi mortem | |
| consciverunt. cum senatus Campanorum deligatus esset | |
| ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas | 10 |
| Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam | |
| legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium | |
| peregit. cum comitiis aput populum quaereretur, cui | |
| mandaretur Hispaniarum imperium, nullo id volente | |
| suscipere, P. Scipio, P. filius, eius qui in Hispania ceci- | 15 |
| derat, professus est se iturum, et suffragio populi con- | |
| sensuque omnium missus Novam Carthaginem expug- | |
| navit, cum haberet annos xxiiii videreturque divina | |
| stirpe, quia et ipse, postquam togam acceperat, cotidie | |
| in Capitolio erat, et in cubiculo matris eius anguis | 20 |
| saepe videbatur. res praeterea gestas in Sicilia continet | |
| et amicitiam cum Aetolis iunctam bellumque gestum | |
| adversus Acarnanas et Philippum, Macedoniae regem. |