| EX LIBRO III | |
| Seditiones de agrariis legibus fuere. Capitolium ab | 3.1 |
| exulibus et servis occupatum caesis his receptum est. | |
| census bis actus est. priore lustro censa sunt civium | |
| capita viii milia dccxiiii praeter orbos orbasque, se- | |
| quenti cxvii milia ccxviiii. cum adversus Aequos male | 5 |
| gesta res esset, L. Quintius Cincinnatus dictator factus, | |
| cum rure intentus operi rustico esset, ad id bellum | |
| gerendum arcessitus est. is victos hostes sub iugum | |
| misit. tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut | |
| essent x tricesimo sexto anno <a> primis tribunis plebis. | 10 |
| petitis per legatos et adlatis Atticis legibus ad con- | |
| stituendas eas proponendasque xviri pro consulibus | |
| sine ullis aliis magistratibus creati altero et trecente- | |
| simo anno, quam Roma condita erat, et ut a regibus | |
| ad consules, ita a consulibus ad xviros imperium trans- | 15 |
| latum. hi x tabulis legum positis cum modeste se in | |
| eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum | |
| eundem esse magistratum <placuisset, duabus tabulis> | |
| ad x adiectis cum complura inpotenter fecissent, ma- | |
| gistratum noluerunt deponere et in tertium annum | 20 |
| retinuerunt, donec inviso eorum imperio finem adtulit | |
| libido Appi Claudi. qui cum in amorem Virginiae vir- | |
| ginis incidisset, summ<iss>o, qui eam in servitutem pe- | |
| teret, necessitatem patri eius Virginio inposuit. rapto | |
| ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter | 25 |
| effici non posset, ne in potestatem stuprum inlaturi | |
| veniret. hoc tam magnae iniuriae exemplo pleps con- | |
| citata montem Aventinum occupavit coegitque xviros | |
| abdicare se magistratu. ex quibus Appius, qui prae- | |
| cipuam poenam meruerat, in carcerem coiectus est, | 30 |
| ceteri in exilium acti. res praeterea contra Sabinos et | |
| Vulscos prospere gestas continet et parum honestum | |
| populi Romani iudicium. qui iudex inter Ardeates et | |
| Aricinos sumptus agrum, de quo ambigebatur, sibi | |
| adiudicavit. | 35 |