| EX LIBRO XLIIII | |
| Q. Marcius Philippus per invios saltus penetravit | 44.1 |
| Macedoniam et conplures urbes occupavit. Rhodî mise- | |
| runt legatos Romam minantes, ut Perseo auxilio essent, | |
| nisi populus R. cum illo pacem adque amicitiam iunge- | |
| ret. indigne id latum. cum id bellum L. Aemilio Paulo, | 5 |
| sequentis anni cos., iterum mandatum esset, Paulus in | |
| contione precatus, ut, quidquid diri populo R. immi- | |
| neret, in suam domum converteretur, et in Macedoniam | |
| profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potes- | |
| tatem redegit. antequam confligeret, praedixit exer- | 10 |
| citui, ne miraretur, quod luna proxima nocte defectura | |
| erat. Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset, | |
| a L. Anicio praetore victus venit in deditionem et cum | |
| uxore ac liberis et propinquis Romam missus. legati | |
| Alexandrini a Cleopatra et Ptolemaeo regibus vene- | 15 |
| runt querentes de Antiocho, rege Syriae, quod is bellum | |
| inferret. Perseus sollicitatis in auxilium Eumene, rege | |
| Pergami, et Gentio, rege Illyricorum, quia îs pecuniam, | |
| quam promiserat, non dabat, relictus ab his est. |