| EX LIBRO LXIIII | |
| Atherbal bello petitus ab Iugurtha et in oppido | 64.1 |
| Cirtha obsessus contra denuntiationem senatus ab eo | |
| occisus est, et ob hoc bellum Iugurthae indictum, idque | |
| Calpurnius Bestia cos. gerere iussus pacem cum Iugurtha | |
| iniussu populi et senatus fecit. Iugurtha fide publica | 5 |
| evocatus ad indicandos auctores consiliorum suorum, | |
| quod multos pecunia in senatu corrupisse dicebatur, | |
| Romam venit et propter caedem admissam in regulum | |
| quendum nomine Massivam, qui regnum eius populo | |
| R. invisi adfectabat, [Romae interfectum] cum pericli- | 10 |
| taretur causam capitis dicere, clam profugit et cedens | |
| urbe fertur dixisse: o urbem venalem et cito peritu- | |
| ram, si emptorem invenerit. A. Postumius legatus in- | |
| feliciter proelio adversus Iugurtham gesto pacem quo- | |
| que adiecit ignominiosam, quam non esse servandam | 15 |
| senatus censuit. |