| EX LIBRO LXX | |
| Cum M'. Aquilius de pecuniis repetundis causam | 70.1 |
| diceret, ipse iudices rogare noluit; M. Antonius, qui | |
| pro eo perorabat, tunicam a pectore eius discidit, ut | |
| honestas cicatrices ostenderet. indubitate absolutus | |
| est. Cicero eius rei solus auctor. T. Didius procos. | 5 |
| adversus Celtiberos feliciter pugnavit. Ptolemaeus, Cy- | |
| renarum rex, cui cognomen Apionis fuit, mortuus he- | |
| redem populum R. reliquit, et eius regni civitates senatus | |
| liberas esse iussit. Ariobarzanes in regnum Cappadociae | |
| a L. Cornelio Sylla reductus est. Parthorum legati a | 10 |
| rege Arsace missi venerunt ad Syllam, ut amicitiam | |
| populi R. peterent. P. Rutilius, vir summae innocen- | |
| tiae, quoniam legatus C. Muci pro cos. a publicanorum | |
| iniuriis Asiam defenderat, invisus equestri ordini, penes | |
| quem iudicia erant, repetundarum damnatus in exilium | 15 |
| missus est. C. Sentius praetor adversus Thracas infeli- | |
| citer pugnavit. senatus cum inpotentiam equestris or- | |
| dinis in iudiciis exercendis ferre nollet, omni vi eniti | |
| coepit, ut ad se iudicia transferret, sustinente causam | |
| eius M. Livio Druso trib. pleb., qui ut vires sibi ad- | 20 |
| quireret, perniciosa spe largitionum plebem concitavit. | |
| praeterea motus Syriae regumque continet. |