| EX LIBRO LXXVI | |
| A. Gabinius legatus rebus adversus Lucanos pro- | 76.1 |
| spere gestis et plurimis oppidis expugnatis in obsi- | |
| dione hostium castrorum cecidit. Sulpicius legatus | |
| Marrucinos cecidit totamque eam regionem recepit. | |
| Cn. Pompeius procos. Vestinos et Paelignos in dedi- | 5 |
| tionem accepit. Marsi quoque a L. Cinna et Caecilio | |
| Pio legatis aliquot proeliis fracti petere pacem coepe- | |
| runt. Asculum a Cn. Pompeio captum est. caesis et | |
| a Mamerco Aemilio legato Italicis Silo Poppaedius, | |
| dux Marsorum, auctor eius rei, in proelio cecidit. | 10 |
| Ariobarzanes Cappadociae, Nicomedes Bithyniae regno | |
| a Mithridate, Ponti rege, pulsi sunt. praeterea incursio- | |
| nes Thracum in Macedonia<m> populationesque continet. |