| EX LIBRO LXXXIIII | |
| Sylla legatis, qui a senatu missi erant, futurum se | 84.1 |
| in potestate senatus respondit, si cives, qui pulsi a | |
| Cinna ad se confugerant, restituerentur. quae con- | |
| dicio cum iusta senatui videretur, per Carbonem factio- | |
| nemque eius, cui bellum videbatur utilius, ne conve- | 5 |
| niret, effectum est. idem Carbo cum ab omnibus Ita- | |
| liae oppidis coloniisque obsides exigere vellet, ut fidem | |
| eorum contra Syllam obligaret, consensu senatus pro- | |
| hibitus est. novis civibus S. C. suffragium datum est. | |
| Q. Metellus Pius, qui partes optimatium secutus erat, | 10 |
| cum in Africa bellum moliretur, a C. Fabio praetore | |
| pulsus est, senatusque consultum per factionem Car- | |
| bonis et Marianarum partium factum est, ut omnes | |
| ubique exercitus dimitterentur. libertini in quinque | |
| et xxx tribus distributi sunt. praeterea belli appara- | 15 |
| tum, quod contra Syllam excitabatur, continet. |