| DE | |
| CHOROGRAPHIA | |
| Liber primus | |
| Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime | 1.1.1 |
| capax—constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum | |
| perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna | |
| materia—verum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod, | |
| si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae | 5 |
| attendentium absolvat. dicam autem alias plura et exactius, nunc | 2.1 |
| ut quaeque erunt clarissima et strictim. ac primo quidem quae sit forma | |
| totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur | |
| expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt, | |
| atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum | 5 |
| incolarumque memoranda sunt. id quo facilius sciri possit atque accipi, | |
| paulo altius summa repetetur. | |
| Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus, | 3.1 |
| unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. partibus differt; | |
| unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens | |
| vel occasus, qua decurrit meridies, ab adversa parte septentrio. huius | 4.1 |
| medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque in duo latera | |
| quae hemisphaeria nominant ab oriente divisa ad occasum zonis quin- | |
| que distinguitur. mediam aestus infestat, frigus ultimas; reliquae | |
| habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. antichthones | 5 |
| alteram, nos alteram incolimus. illius situs ob ardorem intercedentis | |
| plagae incognitus, huius dicendus est. haec ergo ab ortu porrecta ad | 5.1 |
| occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior, | |
| ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a sep- | |
| tentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. suis locis illa referentur. | |
| hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens | 6.1 |
| terras aperit atque intrat. tum longe lateque diffusum abigit vaste | |
| cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coeuntibus adeo in artum | |
| agitur, ut minus mille passibus pateat. inde se rursus sed modice ad- | |
| modum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. quo | 5 |
| cum est acceptum, ingens iterum et †magno et paludi† ceterum exi- | |
| guo ore coniungitur. id omne qua venit quaque dispergitur uno vocabulo | |
| Nostrum mare dicitur. angustias introitumque venientis nos fretum, | 7.1 |
| Graeci porthmon appellant. qua diffunditur alia aliis locis cognomina | |
| acceptat. ubi primum se artat, Hellespontus vocatur, Propontis ubi | |
| expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit | |
| Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus | 5 |
| ipsa Maeotis. hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, | 8.1 |
| in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem | |
| vergens in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pela- | |
| gus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam | |
| vocamus, ab altero Europen: ad Nilum Africam, ad Tanain Europen. | 5 |
| ultra quicquid est, Asia est. | |
| Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis dif- | 9.1 |
| ferens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. | |
| ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in | |
| latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas | |
| pelagus inmissum est. inde cum aliquatenus solida processit, ex illo | 5 |
| oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico | |
| Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit | |
| tam lata quam fuerat. dein cum iam in suum finem aliarumque terra- | |
| rum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero | |
| cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. ora eius cum alveo Nili amnis | 10.1 |
| ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit; | |
| dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se | |
| ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit; ab eo iterum obliqua | |
| ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curva, aditum | 5 |
| Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque | |
| conplexa fit ripa qua Tanais est. in ea primos hominum ab oriente | 11.1 |
| accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis | |
| incolunt, Indi <et Scythae> ultima: ambo late patentes neque in hoc | |
| tantum pelagus effusi. spectant enim etiam meridiem Indi, oramque | |
| Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis | 5 |
| gentibus occupant. spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, | |
| nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident. | |
| Indis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum | 12.1 |
| Persicum. hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. | |
| ab his quod in Africam restat Aethiopum est. illic Caspiani Scythis | |
| proximi sinum Caspium cingunt. ultra Amazones ultraque eas Hyper- | |
| borei esse memorantur. interiora terrarum multae variaeque gentes | 13.1 |
| habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi, | |
| Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharum- | |
| que deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi, | |
| Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, | 5 |
| Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi | |
| in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina | |
| Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallo- | |
| graeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. rursus | 14.1 |
| ex his quae meridiem spectant †eaedemque gentes interiora litora† | |
| tenent usque ad sinum Persicum. super hunc sunt Parthi et Assyrii, | |
| super illum alterum †Babylonii†, et super Aethiopas Aegyptii. ripis | |
| Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. deinde Arabia | 5 |
| angusta fronte sequentia litora adtingit. ab ea usque ad flexum illum | |
| quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia | |
| et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum. | |
| ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum. circa Pontum aliquot | |
| populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. ad lacum Maeotici, | 10 |
| ad Tanain Sauromatae. | |
| Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, | 15.1 |
| a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione | |
| Britannicum oceanum. ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, | |
| qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua | |
| Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae | 5 |
| non opposita modo verum et similis est. inde ad fretum nunc vaste | 16.1 |
| retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in | |
| altum magnis frontibus evehit. extra fretum ad occidentem inaequalis | |
| admodum praecipue media procurrit; ad septentrionem, nisi ubi semel | |
| iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta | 5 |
| est. mare quod primo sinu accipit Aegaeum dicitur; quod sequenti in | 17.1 |
| ore Ionium, Hadriaticum interius; quod ultimo nos Tuscum [quem] | |
| Grai Tyrrhenicum perhibent. gentium prima est Scythia, alia quam | 18.1 |
| dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in Aegaei partem | |
| pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur. tum Graecia prominet, | |
| Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Hadriatici latus Illyris occupat. | |
| inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit. in Tusco intimo | 5 |
| Gallia est, ultra Hispania. haec in occidentem diuque etiam ad septentrio- | 19.1 |
| nem diversis frontibus vergit. deinde rursus Gallia est longe et a nostris | |
| litoribus hucusque permissa. ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, | |
| illi ad Asiam. | |
| Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, brevior | 20.1 |
| est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius | |
| litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium | |
| adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga | |
| exsurgens pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter; et ideo | 5 |
| ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est. quantum | 21.1 |
| incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius inculta et aut harenis | |
| sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut | |
| infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam | |
| frequens. mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopi- | 5 |
| cum, ab occidente Atlanticum dicimus. in ea parte quae Libyco adiacet | 22.1 |
| proxima Nilo provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis | |
| vocabulo cognomen inditum est Africa. cetera Numidae et Mauri | |
| tenent, sed Mauri <et> in Atlanticum pelagus expositi. ultra Nigritae | |
| sunt et Pharusii usque ad Aethiopas. hi et reliqua huius et totum latus | 5 |
| quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident. at super ea | 23.1 |
| quae Libyco mari adluuntur Libyes Aegyptii sunt et Leucoaethiopes | |
| et natio frequens multiplexque Gaetuli. deinde late vacat regio perpetuo | |
| tractu inhabitabilis. tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas | |
| et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. intra, si credere | 5 |
| libet, vix iam homines magisque semiferi Aegipanes et Blemyes et | |
| Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim vagi habent | |
| potius terras quam habitant. haec summa nostri orbis, hae maximae | 24.1 |
| partes, hae formae gentesque partium. nunc exactius oras situsque | |
| dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus | |
| ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt; deinde | |
| stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare | 5 |
| attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec cursus incepti | |
| operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat. | |
| Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente continge- | 25.1 |
| ret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeva Hispania, Mauretania | |
| dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. eius orae finis | |
| Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelu- | |
| siam, Afri aliter sed idem significante vocabulo appellant. in eo est | 26.1 |
| specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum pervetus et ab | |
| Antaeo, ut ferunt, conditum. extat rei signum parma elephantino | |
| tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis, | |
| quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent traduntque | 5 |
| et inde eximie colunt. deinde est mons praealtus, ei quem ex adverso | 27.1 |
| Hispania adtollit obiectus: hunc Abilam, illum Calpen vocant, Columnas | |
| Herculis utrumque. addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum | |
| iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea | |
| mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum. hic iam | 5 |
| mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu in- | |
| flectit. ceterum regio ignobilis et vix quicquam inlustre sortita parvis | 28.1 |
| oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior et | |
| segnitia gentis obscura. ex his tamen quae commemorare non piget | 29.1 |
| montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi | |
| ob numerum Septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur. Tumuada | |
| fluvius, et Rusigada et Siga parvae urbes, et portus cui Magno est | |
| cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus amnis est nunc | 5 |
| gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque. | |
| Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem | 30.1 |
| quam Mauretania angustior est, verum et culta magis et ditior. urbium | |
| quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia, | |
| quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol | |
| ad mare aliquando ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea | 5 |
| vocitatur inlustris. citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna | 31.1 |
| et Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale | |
| fluvius. ultra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium | |
| Ruthisia urbes, effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri | |
| nullum rerum famaeve dispendium est. interius et longe satis a litore, | 32.1 |
| si fidem res capit, mirum ad modum spinae piscium muricum ostrearum- | |
| que fragmenta saxa adtrita, uti solent, fluctibus et non differentia | |
| marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi signa atque vestigia | |
| effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil alentibus esse in- | 5 |
| venirique narrantur. | |
| Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras Philaenorum | 33.1 |
| proprie nomen Africae usurpat. in ea sunt oppida Hippo Regius et | |
| Rusiccade et Thabraca. dein tria promunturia Candidum, Apollinis, | 34.1 |
| Mercurii, vaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hip- | |
| ponensem vocant proximum ab Hippone Diarryto quod litori eius ad- | |
| positum est. in altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bag- | |
| rada; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a Phoenicibus conditae, | 5 |
| illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani colonia, olim | |
| imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam nunc | |
| tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior. Had- | |
| rumetum, Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim | |
| adiacent ut inter ignobilia celeberrimae. Syrtis sinus est centum fere | 35.1 |
| milia passuum qua mare accipit patens, trecenta qua cingit; verum | |
| inportuosus atque atrox et ob vadorum frequentium brevia, magisque | |
| etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus. super | 36.1 |
| hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis, unde et Minervae | |
| cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae; faciuntque | |
| ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant ludicris | |
| virginum inter se decertantium celebrant. ultra est Oea oppidum et | 37.1 |
| Cinyps fluvius per uberrima arva decidens, tum Leptis altera et Syrtis | |
| nomine atque ingenio par priori, ceterum altero fere spatio qua dehiscit | |
| quaque flexum agit amplior. eius promunturium est Borion, ab eoque | |
| incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phyconta, | 5 |
| et id promunturium est, inportuoso litore pertinet. Arae ipsae nomen | 38.1 |
| ex Philaenis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine | |
| ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus et cum magnis | |
| amborum cladibus gestum, postquam in eo quod convenerat non mane- | |
| batur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi, | 5 |
| ibi termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset populari- | |
| bus cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se vivos | |
| obrui pertulerunt. | |
| Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est, in eaque sunt Ham- | 39.1 |
| monis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes | |
| quaedam austro sacra. haec cum hominum manu attingitur, ille in- | |
| modicus exurgit harenasque quasi maria agens sic saevit ut fluctibus. | |
| fons media nocte fervet, mox et paulatim tepescens fit luce frigidus, | 5 |
| tunc ut sol surgit ita subinde frigidior per meridiem maxime riget, | |
| sumit dein teporem iterum, et prima nocte calidus, atque ut illa procedit | |
| ita caldior rursus cum est media perfervet. in litore promunturia sunt | 40.1 |
| Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apol- | |
| lonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris nomen est ipsa Cyrene. | |
| Catabathmos vallis devexa in Aegyptum finit Africam. orae sic habi- | 41.1 |
| tantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam | |
| linguis differunt et cultu deum quos patrios servant ac patrio more | |
| venerantur. proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia | |
| sunt quae mapalia appellantur. victus asper et munditiis carens. pri- | 5 |
| mores sagis velantur, vulgus bestiarum pecudumque pellibus. humi | |
| quies epulaeque capiuntur. vasa ligno fiunt aut cortice. potus est lac | |
| sucusque bacarum. cibus est caro plurimum ferina: nam gregibus, quia | |
| id solum opimum est, quod potest parcitur. interiores incultius etiam | 42.1 |
| secuntur vagi pecora, utque <e>a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria | |
| sua promovent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. quamquam | |
| in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant, | |
| tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnati- | 5 |
| que sunt nusquam pauci. ex his qui ultra deserta esse memorantur | 43.1 |
| Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agris- | |
| que pestiferum. nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus, | |
| neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur. Trogodytae | 44.1 |
| nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt | |
| alunturque serpentibus. apud Garamantas etiam armenta sunt eaque | 45.1 |
| obliqua cervice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt. | |
| nulli certa uxor est. ex his qui tam confuso parentium coitu passim | |
| incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnos- | |
| cunt. Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut | 46.1 |
| oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis incubuere, | |
| pro responsis ferunt somnia. feminis eorum sollemne est nocte qua | |
| nubunt omnium stupro patere qui cum munere advenerint, et tum | |
| cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia in- | 5 |
| signis est. nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari; nec | 47.1 |
| vitare sciunt tela nec iacere, ideoque obvios fugiunt, neque aliorum | |
| quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur. | |
| Blemyis capita absunt, vultus in pectore est. Satyris praeter effigiem | 48.1 |
| nihil humani. Aegipanum quae celebratur ea forma est. haec de Africa. | |
| Asiae prima pars Aegyptus inter Catabathmon et Arabas; ab hoc | 49.1 |
| litore penitus immissa donec Aethiopiam dorso contingat ad meridiem | |
| refugit. terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorum- | |
| que animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum | |
| mare permeantium maximus. hic ex desertis Africae missus nec statim | 50.1 |
| navigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saevusque | |
| descendit, circa Meroen late patentem insulam in Aethiopiam diffundi- | |
| tur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est. ubi rursus | |
| coit ibi nomen hoc capit. inde partim asper partim navigia patiens in | 51.1 |
| immanem lacum devenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso | |
| alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam | |
| atrox adhuc fervensque decurrit. tum demum placidior et iam bene | |
| navigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. | 5 |
| deinde <iterum> iterumque divisus ad Delta et ad Melyn it per omnem | |
| Aegyptum vagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis | |
| tamen grandis evolvitur. non pererrat autem tantum eam sed aestivo | 52.1 |
| sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum | |
| alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos | |
| crocodilosque vastas beluas gignit, glaebis etiam infundat animas, ex | |
| ipsaque humo vitalia effingat. hoc eo manifestum est, quod ubi sedavit | 5 |
| diluvia ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum | |
| perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte iam | |
| formata ex parte adhuc terrena visuntur. crescit porro, sive quod solutae | 53.1 |
| magnis aestibus nives ex inmanibus Aethiopiae iugis largius quam | |
| ripis accipi queant defluunt, sive quod sol hieme terris propior et ob id | |
| fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque integrum et ut est plenis- | |
| simus surgere, sive quod per ea tempora flantes Etesiae aut actas a | 5 |
| septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant, | |
| aut venienti obviae adverso spiritu cursum descendentis impediunt, | |
| aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt; fitque | |
| maior vel quod nihil ex semet amittit, vel quod plus quam solet accipit, | |
| vel quod minus quam debet emittit. quod si est alter orbis suntque | 54.1 |
| oppositi nobis a meridie antichthones, ne illud quidem a vero nimium | |
| abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo | |
| penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere | |
| quod tum hiemps sit unde oritur. alia quoque in his terris mira sunt. | 55.1 |
| in quodam lacu Chemmis insula lucos silvasque et Apollinis grande | |
| sustinens templum natat, et quocumque venti agunt pellitur. pyramides | |
| tricenum pedum lapidibus extructae, quarum maxima, tres namque | |
| sunt, quattuor fere soli iugera qua sedet occupat, totidem in altitudinem | 5 |
| erigitur. Moeris, aliquando campus nunc lacus viginti milia passuum | |
| in circuitum patens, altior quam ad navigandum magnis onustisque | |
| navibus satis est. Psammetici opus labyrinthus, domos mille et regias | 56.1 |
| duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore extructus ac | |
| tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias, | |
| multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu et | |
| saepe revocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios | 5 |
| orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum proces- | |
| serat, magno et explicabili tamen errore perplexus est. cultores regionum | 57.1 |
| multo aliter a ceteris agunt. mortuos fimo obliti plangunt: nec cremare | |
| aut fodere fas putant, verum arte medicatos intra penetralia conlocant. | |
| suis litteris perverse utuntur. lutum inter manus, farinam calcibus | |
| subigunt. forum ac negotia feminae, viri pensa ac domus curant; onera | 5 |
| illae umeris, hi capitibus accipiunt; parentes cum egent, illis [mulieribus | |
| scilicet] necesse est, his liberum est alere. cibos palam et extra tecta | |
| sua capiunt, obscena intimis aedium reddunt. colunt effigies multorum | 58.1 |
| animalium atque ipsa magis animalia, sed alia alii: adeo ut quaedam | |
| eorum etiam per inprudentiam interemisse capitale sit, et ubi morbo | |
| aut forte extincta sint sepelire ac lugere sollemne sit. Apis populorum | |
| omnium numen est: bos niger certis maculis insignis et cauda lingua- | 5 |
| que dissimilis aliorum. raro nascitur nec coitu pecudis, ut aiunt, sed | |
| divinitus et caelesti igne conceptus, diesque quo gignitur genti maxime | |
| festus est. ipsi vetustissimi ut praedicant hominum trecentos et triginta | 59.1 |
| reges ante Amasim, et supra tredecim milium annorum aetates certis | |
| annalibus referunt mandatumque litteris servant, dum Aegyptii sunt, | |
| quater cursus suos vertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc | |
| oritur. viginti <milia> urbium Amasi regnante habitarunt et nunc | 60.1 |
| multas habitant. earum clarissimae procul a mari Sais, Memphis, Syene, | |
| Bubastis, Elephantine Thebae utique <quae> ut Homero dictum est | |
| centum portas sive ut alii aiunt centum aulas habent, totidem olim | |
| principum domos, solitasque singulas ubi negotium exegerat dena | 5 |
| armatorum milia effundere; in litore Alexandria Africae contermina, | |
| Pelusium Arabiae. ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Seben- | |
| nyticum, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum Nili | |
| ostia. | |
| Arabia hinc ad Rubrum mare pertinet, sed illic magis laeta et ditior | 61.1 |
| ture atque odoribus abundat, hic nisi qua Casio monte adtollitur plana | |
| et sterilis portum admittit Azotum suarum mercium emporium, qua | |
| in altum abit adeo edita, ut ex summo vertice a quarta vigilia ortum | |
| solis ostendat. | 5 |
| Syria late litora tenet, terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque | 62.1 |
| nuncupata nominibus: nam et Coele dicitur et Mesopotamia et Damascene | |
| et Adiabene et Babylonia et Iudaea et Co<mmagene et> Sophene. hic | 63.1 |
| Palaestine est qua tangit Arabas, tum Phoenice; et ubi se Ciliciae com- | |
| mittit Antiochia, olim ac diu potens, sed cum eam regno Semiramis | |
| tenuit longe potentissima. operibus certe eius insignia multa sunt; | |
| duo maxime excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon, | 5 |
| ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi. ceterum in | 64.1 |
| Palaestina est ingens et munita admodum Gaza: sic Persae aerarium | |
| vocant, et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum | |
| peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat. est non minor Ascalon; | |
| est Iope ante diluvium ut ferunt condita, ubi Cephea regnasse eo signo | 5 |
| accolae adfirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam | |
| arae cum religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carmini- | |
| bus ac fabulis, servataeque a Perseo Andromedae clarum vestigium | |
| marinae beluae ossa immania ostentant. | |
| Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et ad | 65.1 |
| belli pacisque munia eximium: litteras et litterarum operas aliasque | |
| etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, inperitare gentibus, | |
| regnum proeliumque conmenti. in ea est [et] Tyros aliquando insula, | 66.1 |
| nunc adnexa terris [deficit], quod ab inpugnante quondam Alexandro | |
| iacta <sunt> opera. vici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon, | |
| antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima. ab ea ad | 67.1 |
| promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos et Botrys: ultra | |
| tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis | |
| dicitur. tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. inde | 68.1 |
| iam non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum | |
| inflexo tractu litoris accipit. populi dites circumsident; situs efficit: | |
| quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas | |
| opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. in eo | 69.1 |
| prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et | |
| in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnes- | |
| que qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus | |
| et ab eo statim Myriandros et Cilices. | 5 |
| At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum | 70.1 |
| ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc | |
| ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re | |
| sinus Issicus dicitur. procul inde Hammodes promunturium inter | |
| Pyramum Cydnumque fluvios iacet. Pyramus Isso propior Mallon | 5 |
| praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit. deinde urbs est olim a | 71.1 |
| Rhodiis Argivisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc | |
| Pompeiopolis tunc Soloe. iuxta in parvo tumulo Arati poetae moni- | |
| mentum ideo referendum, quia—ignotum quam ob causam—iacta in id | |
| saxa dissiliunt. non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, | 5 |
| angusto tergore continenti adnexum. supra specus est nomine Corycius | 72.1 |
| singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius. grandi | |
| namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum | |
| clivo satis arduum ex summo statim vertice aperit. tunc alte demissus | |
| et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus undique, et | 5 |
| totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac pulcher, | |
| ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari | |
| duravere non satiet. unus in eum descensus est angustus asper quin- | 73.1 |
| gentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quid- | |
| dam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus. ubi ad ima | |
| perventum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus. terret | |
| ingredientes sonitu cymbalorum divinitus et magno fragore crepitantium. | 5 |
| deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior, | 74.1 |
| ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. ibi ingens amnis | |
| ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum | |
| impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. intra spatium | |
| est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum. | 5 |
| totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et | 75.1 |
| creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat. | |
| alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut | 76.1 |
| experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque um- | |
| quam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia | |
| nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus. | |
| duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sar- | 77.1 |
| pedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, inter- | |
| que ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sar- | |
| pedoni propior. | |
| In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter | 78.1 |
| fluvius Eurymedon. magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis | |
| adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. mare | |
| quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam | |
| Argivi condiderant, possedere finitimi. deinde alii duo validissimi | 79.1 |
| Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat | |
| ita dictus. inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido | |
| Pergaeam vocant templum. trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis | |
| a Mopso condita finis Pamphyliae. | 5 |
| Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio, atque, | 80.1 |
| ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri | |
| promunturio grandem sinum claudit. Taurus ipse ab Eois litoribus | 81.1 |
| exsurgens vaste satis attollitur, dein dextro latere ad septentrionem, | |
| sinistro ad meridiem versus it in occidentem rectus et perpetuo iugo, | |
| magnarumque gentium qua dorsum agit terminus, ubi terras diremit, | |
| exit in pelagus. idem autem et totus, ut dictus est, dicitur, etiam qua | 5 |
| spectat orientem, deinde Haemodes et Caucasus et Propanisus, tum | |
| Caspiae pylae, Niphates, Armeniae pylae, et ubi iam nostra maria | |
| contingit Taurus iterum. post eius promunturium flumen est Limyra | 82.1 |
| et eodem nomine civitas, atque ut multa oppida sic praeter Pataram | |
| non inlustria. illam nobilem facit delubrum Apollinis quondam opibus | |
| et oraculi fide Delphico simile. ultra est Xanthus flumen et Xanthos | |
| oppidum, mons Cragus et quae Lyciam finit urbs Telmesos. | 5 |
| Caria sequitur. habitant incertae originis. alii indigenas, sunt qui | 83.1 |
| Pelasgos, quidam Cretas existimant. genus usque eo quondam armorum | |
| pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. hic castella | |
| sunt aliquot, dein promunturia duo Pedalion et Crya, et secundum | |
| Calbim amnem Caunus oppidum valetudine habitantium infame. | 5 |
| inde ad Halicarnasson haec iacent: Rhodiorum aliquot coloniae, portus | 84.1 |
| duo, Gelos et cui ex urbe quam amplectitur Thyssanusa cognomen | |
| est, inter eos oppidum Larumna et Pandion collis in mare emissus, | |
| tum tres ex ordine sinus, Thymnias Schoenus Bubasius; Thymniae | |
| promunturium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubasius | 5 |
| Cyrnon. tum Cnidus in cornu paene insulae, interque eam et Cera- | |
| micum sinum in recessu posita Euthana. Halicarnassos Argivorum | 85.1 |
| colonia est, et cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum | |
| efficit regis Mausoli monimentum, unum de miraculis septem, Artemisiae | |
| opus. trans Halicarnasson illa sunt: litus Leuca, urbes Myndos, Caruanda, | |
| Neapolis, sinus Iasius et Basilicus. in Iasio est Bargylos. | 5 |
| Post Basilicum Ionia aliquot se ambagibus sinuat, et primum a | 86.1 |
| Posideo promunturio flexum inchoans cingit oraculum Apollinis dictum | |
| olim Branchidae, nunc Didymei; Miletum, urbem quondam Ioniae | |
| totius belli pacisque artibus principem, patriam Thaletis astrologi et | |
| Timothei musici et Anaximandri physici, aliorumque civium inclutis | 5 |
| ingeniis merito inclutam, utcumque Ioniam vocant; urbem Hippin, | |
| amnis Maeandri exitum, Latmium montem, Endymionis a Luna, | |
| ut ferunt, adamati fabula nobilem. dein rursus inflexa cingit urbem | 87.1 |
| Prienen et Gaesi fluminis ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura | |
| conplectitur. ibi est Panionium sacra regio, et ob id eo nomine adpellata | |
| quod eam communiter Iones colunt. ibi a fugitivis, ut aiunt, condita— | 88.1 |
| nomen famae adnuit—Phygela. ibi Ephesus et Dianae clarissimum | |
| templum, quod Amazones Asia potitae consecrasse traduntur; ibi | |
| Caystros amnis; ibi Lebedos Clariique Apollinis fanum, quod Manto | |
| Tiresiae filia fugiens victores Thebanorum Epigonos, et Colophon, | 5 |
| quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit. at promunturium quo | 89.1 |
| sinus clauditur, quia altera parte alium quem Smyrnaeum vocant | |
| efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in latius, abit in paene | |
| insulae faciem. super angustias hinc Teos illinc Clazomenae, qua terga | |
| agunt confinio adnexae [mari] diversis frontibus diversa maria prospec- | 5 |
| tant. in ipsa paene insula est Coryna. in sinu Smyrnaeo est Hermus | |
| amnis et urbs Leuca, extra Phocaea Ioniae ultima. | |
| Proxima regio, ex quo ab Aeolis incoli coepit Aeolis facta, ante Mysia, | 90.1 |
| et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit. primam | |
| urbium a Myrino conditore Myrinam vocant, sequentem Pelops statuit, | |
| victo Oenomao reversus ex Graecia; Cymen nominavit pulsis qui | |
| habitaverant dux Amazonum Cyme. supra Caicus inter Elaean decurrit | 5 |
| et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae | |
| clarissimum antistitem. tum in promunturio est Cyna oppidum, quod | 91.1 |
| praetervectos sinus excipit non parvos sed longe ac molliter flexus, | |
| retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. is primo parvis | |
| urbibus aspersus est, quarum clarissima est Cistena. gremio interiore | |
| campus Thebe nomine; Adrymetion, Asturam, Chrysam oppida eodem | 5 |
| quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in altero latere Antandrum. | |
| duplex causa nominis iactatur. alii Ascanium Aeneae filium cum ibi | 92.1 |
| regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his | |
| putant conditam quos ex Andro insula vis et seditio exegerat. hi An- | |
| tandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro accipi volunt. sequens | 93.1 |
| tractus tangit Gargara et Asson Aeolorum colonias. tum sinus alter | |
| Achaeon limen non longe ab Ilio litora incurvat, urbe bello excidioque | |
| clarissima. hic Sigeum fuit oppidum, hic Achivorum fuit bellantium | |
| statio. huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et Simois, fama | 5 |
| quam natura maiora flumina. ipse mons, vetere divarum certamine et | 94.1 |
| iudicio Paridis memoratus, orientem solem aliter quam in aliis terris | |
| solet aspici ostentat. namque ex summo vertice eius speculantibus | |
| paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et ut lux adpropinquat | |
| ita coire ac se coniungere videntur, donec magis magisque collecti | 5 |
| pauciores subinde et una ad postremum flamma ardeant. ea cum diu | 95.1 |
| clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat et fit ingens globus. | |
| diu is quoque grandis et terris adnexus adparet, dein paulatim decrescens | |
| et quanto decrescit eo clarior fugat novissime noctem, et cum die iam | |
| sol factus attollitur. extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dar- | 96.1 |
| dania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustria. ab his | |
| fit artius mare, nec iam adluit terras, sed rursus dividens angusto | |
| Hellesponti freto litus obvium findit, facitque ut iterum terrae qua | |
| fluit latera sint. | 5 |
| Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes Abydos | 97.1 |
| et Lampsacum et Parion et Priapos. Abydos magni quondam amoris | |
| commercio insignis est. Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen | |
| ex eo traxit, quod consulentibus in quasnam terras potissimum ten- | |
| derent responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere<nt>. | 5 |
| tum rursus fit apertius mare Propontis. in id Granicus effunditur, | 98.1 |
| pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis. trans | |
| amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; nomen Cyzicus indidit, | |
| quem a Minyis inprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesum- | |
| que accepimus. post Placia et Scylace parvae Pelasgorum coloniae, | 5 |
| quibus a tergo imminet mons Olympus, ut incolae vocant Mysius. | |
| flumen Ryndacos in quae secuntur emittit<ur>. circa angues nascuntur | 99.1 |
| immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles, | |
| quod ubi in alveum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque | |
| hiant, supervolantesque aves quamvis alte et perniciter ferantur absor- | |
| bent. trans Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocavere | 5 |
| Myrlea. duo sunt inde modici sinus. alter Cianos nomine Cion amplecti- | 100.1 |
| tur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium, alter | |
| Olbianos in promunturio fert Neptuni fanum, in gremio Astacon a | |
| Megarensibus conditam. dein propiores terrae iterum iacent, exiturique | 101.1 |
| in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque | |
| disterminat, Thracius, ut dictum est, Bosphorus. ipsis in faucibus op- | |
| pidum, in ore templum est: oppidi nomen Calchedon, auctor Archias | |
| Megarensium princeps, templi numen Iuppiter, conditor Iaso. hic | 102.1 |
| iam sese ingens Pontus aperit, nisi qua promunturia sunt, huc atque | |
| illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus cetera, sed quia contra | |
| minus quam ad laevam et dextram abscessit, mollibusque fastigiis | |
| donec angustos utrimque angulos faciat inflectitur, ad formam Scythici | 5 |
| arcus maxime incurvos. brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non | |
| molli neque harenoso circumdatus litore, vicinus aquilonibus, et quia | |
| non profundus est fluctuosus atque fervens, olim ex colentium saevo | |
| admodum ingenio Axenus, post commercio aliarum gentium mollitis | |
| aliquantum moribus dictus Euxinus. in eo primum Mariandyni urbem | 103.1 |
| habitant ab Argivo, ut ferunt, Hercule datam. Heraclea vocitatur, | |
| id famae fidem adicit. iuxta specus est Acherusia ad manes, ut aiunt, | |
| pervius, atque inde [unde] extractum Cerberum existimant. tum Tios | 104.1 |
| oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli gentisque Paphlago- | |
| num; quorum in litoribus paene mediis promunturium est Carambis, | |
| citra Parthenius amnis, urbes Sesamus et Cromnos et a Cytisoro Phrixi | |
| filio posita Cytoros; tum Cinolis et Collyris et quae Paphlagoniam finit | 5 |
| Armene. Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen, | 105.1 |
| Cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta. secundum | |
| Halyn urbs est Lycasto, ad Thermodonta campus. in eo fuit Themis- | |
| curum oppidum, fuere et Amazonum castra, ideo Amazonium vocant. | |
| Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum bonum | 106.1 |
| est. ultra [Carambim] Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus | |
| omne persignant, propatulo vescuntur, promisce concumbunt et palam, | |
| reges suffragio deligunt, vinculisque et artissima custodia tenent, | |
| atque ubi culpam prave quid imperando meruere, inedia diei totius | 5 |
| adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii adpulsis. dein minus feri, | 107.1 |
| verum et hi inconditis moribus, Macrocephali, Bechiri, Buxeri. rarae | |
| urbes: Cerasunta et Trapezos maxime inlustres. inde is locus est ubi | 108.1 |
| finem ductus a Bosphoro tractus accipit, atque inde se in sinu adversi | |
| litoris flexus adtollens angustissimum Ponti facit angulum. hic sunt | |
| Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo amnis est a Themista- | |
| gora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus, fabula | 5 |
| vetere pellis aureae nobilis. hinc orti montes longo se iugo et donec | 109.1 |
| Riphaeis coniungantur exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et | |
| Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obversi, Cerauni dicuntur, | |
| idem aliubi Taurici Moschi Amazonici Caspii Coraxici Caucasii, ut aliis | |
| aliisve adpositi gentibus ita aliis aliisque dicti nominibus. at in primo | 110.1 |
| flexu iam curvi litoris oppidum est quod Graeci mercatores constituisse, | |
| et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua terra esset cycni | |
| vox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur. reliqua eius ferae | |
| incultaeque gentes vasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica, | 5 |
| sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et | |
| iam in confinio Maeotidis Sindones. in Heniochorum finibus Dioscorias | 111.1 |
| a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis, Sindos in Sindonum | |
| ab ipsis terrarum cultoribus condita est. obliqua tunc regio et in latum | 112.1 |
| modice patens inter Pontum Paludemque ad Bosphorum excurrit; | |
| quam duobus alveis in lacum et in mare profluens Coracanda paene | |
| insulam reddit. quattuor urbes ibi sunt Hermonassa, Cepoe, Phanagorea, | |
| et in ipso ore Cimmerium. hac ingressos lacus accipit longe lateque | 113.1 |
| diffusus, qua terras tangit incurvo circumdatus litore, qua mari propior | |
| est, nisi ubi aperitur, quasi margine obductus, citra magnitudinem | |
| prope Ponto similis. oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur | 114.1 |
| Maeotici incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi | |
| Ixamatae. apud eos easdem artes feminae quas viri exercent, adeo ut | |
| ne militia quidem vacent. viri pedibus merent sagittisque depugnant, | |
| illae equestre proelium ineunt nec ferro dimicant, sed quos laqueis | 5 |
| intercepere trahendo conficiunt. nubunt tamen, verum ut nubiles | |
| habeantur non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere virgines | |
| manent. ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit, | 115.1 |
| ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua | |
| brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem | |
| semper et sui similis incitatusque decurrat. ripas eius Sauromatae et | 116.1 |
| ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina. | |
| primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos | |
| pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent. Budini Gelonion urbem | |
| ligneam habitant. iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant | 5 |
| alunturque venando. tum continuis rupibus late aspera et deserta | 117.1 |
| regio ad Aremphaeos usque permittitur. his iustissimi mores, nemora | |
| pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita. | |
| sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, | |
| ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. ultra surgit mons Riphaeus | 5 |
| ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum. |