| Liber tertius | |
| Dicta est ora Nostri maris, dictae insulae quas amplectitur. restat | 3.1.1 |
| ille circuitus quem <ut> initio diximus cingit oceanus. ingens infinitum- | |
| que pelagus it magnis aestibus concitum, ita enim motus eius adpellant, | |
| modo inundat campos modo late nudat ac refugit, non alios aliosque | |
| invicem neque alternis accessibus nunc in hos nunc in illos toto impetu | 5 |
| versum, sed ubi in omnia litora, quamvis diversa sint, terrarum in- | |
| sularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur | |
| in medium et in semet ipsum redit, tanta vi semper inmissum, ut vasta | |
| etiam flumina retro agat, et aut terrestria deprehendat animalia aut | |
| marina destituat. neque adhuc satis cognitum est, anhelitune id suo | 2.1 |
| mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique, | |
| si, ut doctioribus placet, unum animal est, an sint depressi aliqui specus, | |
| quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia ad- | |
| tollant, an luna causas tantis meatibus praebeat. at ortus certe eius | 5 |
| occasusque variantur neque eodem adsidue tempore, sed ut illa surgit | |
| ac demergitur ita recedere atque adventare conperimus. huc egressos | 3.1 |
| sequentesque ea quae exeuntibus dextra sunt, aequor Atlanticum et ora | |
| Baeticae frontis excipit, quae nisi quod semel iterumque paululum | |
| in semet abducitur usque ad fluvium Anam paene recta est. Turduli | |
| et Bastuli habitant. in proximo sinu portus est quem Gaditanum, | 4.1 |
| et lucus quem Oleastrum adpellant, tum castellum Ebora in litore | |
| et procul a litore Hasta colonia. extra Iunonis ara templumque est, | |
| in ipso mari monumentum Caepionis scopulo magis quam insulae impo- | |
| situm. Baetis ex Tarraconensi regione demissus per hanc fere mediam | 5.1 |
| diu sicut nascitur uno amne decurrit, post ubi non longe a mari grandem | |
| lacum fecit, quasi ex novo fonte geminus exoritur, quantusque simplici | |
| alveo venerat tantus singulis effluit. tum sinus alter usque ad finem | |
| provinciae inflectitur, eumque parva oppida Olintigi, Onolappa con- | 5 |
| tingunt. at Lusitania trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum | 6.1 |
| ingenti impetu in altum abit, dein resistit ac se magis etiam quam Baetica | |
| abducit. qua prominet bis in semet recepto mari in tria promunturia | 7.1 |
| dispergitur: Anae proximum, quia lata sede procurrens paulatim se | |
| ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum vocant, | |
| Magnum quod ulterius est, in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba, | |
| in Sacro Caetobriga et Portus Hannibalis, in Magno Ebora. sinus inter- | 8.1 |
| sunt: et est in proximo Salacia, in altero Ulisippo et Tagi ostium, amnis | |
| gemmas aurumque generantis. ab his promunturiis in illam partem | |
| quae recessit, ingens flexus aperitur, in eoque sunt Turduli veteres | |
| Turdulorumque oppida, amnes autem in medium fere ultimi promun- | 5 |
| turii latus effluens Munda, et radices eiusdem adluens Durius. frons | 9.1 |
| illa aliquamdiu rectam ripam habet, dein modico flexu accepto mox | |
| paululum eminet, tum reducta iterum iterumque recto margine iacens | |
| ad promunturium quod Celticum vocamus extenditur. totam Celtici | 10.1 |
| colunt, sed a Durio ad flexum Grovi, fluuntque per eos Avo, Celadus, | |
| Nebis, Minius et cui oblivionis cognomen est Limia. flexus ipse Lambri- | |
| acam urbem amplexus recipit fluvios Laeron et Ullam. partem quae | 11.1 |
| prominet Praesamarchi habitant, perque eos Tamaris et Sars flumina | |
| non longe orta decurrunt, Tamaris secundum Ebora portum, Sars | |
| iuxta turrem Augusti titulo memorabilem. cetera super Tamarici Nerique | |
| incolunt in eo tractu ultimi. hactenus enim ad occidentem versa litora | 5 |
| pertinent. deinde ad septentriones toto latere terra convertitur a Celtico | 12.1 |
| promunturio ad Pyrenaeum usque. perpetua eius ora, nisi ubi modici | |
| recessus ac parva promunturia sunt, ad Cantabros paene recta est. in | 13.1 |
| ea primum Artabri sunt etiamnum Celticae gentis, deinde Astyres. | |
| in Artabris sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu | |
| excipiens Adrobricam urbem et quattuor amnium ostia incingit: duo | |
| etiam inter accolentis ignobilia sunt, per alia Ducanaris exit et Libyca. | 5 |
| in Astyrum litore Noega est oppidum, et tres arae quas Sestianas vocant | |
| in paene insula sedent et sunt Augusti nomine sacrae inlustrantque | |
| terras ante ignobiles. at ab eo flumine quod Saliam vocant incipiunt | 14.1 |
| orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia | |
| contrahere, usque adeo semet terris angustantibus, ut earum [rerum] | |
| spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt quam | |
| ubi ad occidentem litus exporrigunt. tractum Cantabri et Vardulli | 15.1 |
| tenent: Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt sed quorum nomina | |
| nostro ore concipi nequeant. per †eundi† et Salaenos Saunium, per | |
| Autrigones et Orgenomescos Namnasa descendit, et †Devales Tritino | |
| Bellunte cingit, et Decium Aturia Sonans Sauso et Magrada.† Vardulli | 5 |
| una gens hinc ad Pyrenaei iugi promunturium pertinens cludit His- | |
| panias. | |
| Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora primo nihil progressa in | 16.1 |
| altum mox tantundem paene in pelagus excedens quantum retro His- | |
| pania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu | |
| adflexa ad occidentem litus advertit. tunc ad septentriones conversa | |
| iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur. terra | 17.1 |
| est frumenti praecipue ac pabuli ferax et amoena lucis inmanibus. | |
| quidquid ex satis frigoris inpatiens est aegre nec ubique alit, salubris, | |
| et noxio genere animalium minime frequens. gentes superbae super- | 18.1 |
| stitiosae aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et | |
| gratissimam diis victimam crederent. manent vestigia feritatis iam | |
| abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi | |
| devotos altaribus admovere, delibant. habent tamen et facundiam | 5 |
| suam magistrosque sapientiae druidas. hi terrae mundique magni- | 19.1 |
| tudinem et formam, motus caeli ac siderum et quid dii velint, scire | |
| profitentur. docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis, | |
| aut in specu aut in abditis saltibus. unum ex his quae praecipiunt in | |
| vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse ani- | 5 |
| mas vitamque alteram ad manes. itaque cum mortuis cremant ac defo- | |
| diunt apta viventibus. olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti | |
| deferebatur ad inferos, erantque qui se in rogos suorum velut una vic- | |
| turi libenter inmitterent. regio quam incolunt omnis Comata Gallia. | 20.1 |
| populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus. | |
| namque a Pyrenaeo ad Garunnam Aquitani, ab eo ad Sequanam Celtae, | |
| inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci, | |
| Celtarum Haedui, Belgarum Treveri, urbesque opulentissimae in | 5 |
| Treveris Augusta, in Haeduis Augustodunum, in Auscis Eliumberrum. | |
| Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut | 21.1 |
| solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. at ubi | |
| obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro | |
| remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto | |
| magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis; nec | 5 |
| maiora tantum navigia tolerat, verum more etiam pelagi saevientis | |
| exurgens iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus alio unda | |
| praecipitat. in eo est insula Antros nomine, quam pendere et adtolli | 22.1 |
| aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia cum videantur | |
| editiora quis obiacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, haec ut prius | |
| tantum ambitur, et quod ea quibus ante ripae collesque ne cernerentur | |
| obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt. ab Garunnae | 23.1 |
| exitu latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus et ora Cantabricis | |
| adversa litoribus, aliis populis media eius habitantibus, ab Santonis | |
| ad Ossismos usque deflexa. ab illis enim iterum ad septentriones frons | |
| litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos, | 5 |
| nec portu quem Gesoriacum vocant quidquam notius habet. Rhenus | 24.1 |
| Alpibus decidens prope a capite duos lacus efficit Venetum et Acronum. | |
| mox diu solidus et certo alveo lapsus haud procul a mari huc et illuc | |
| dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamnum et donec effluat Rhenus, | |
| ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late receden- | 5 |
| tibus iam non amnis sed ingens lacus ubi campos implevit Flevo dicitur, | |
| eiusdemque nominis insulam amplexus fit iterum artior iterumque | |
| fluvius emittitur. | |
| Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, | 25.1 |
| ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat | |
| oceanico litore obducta est. qui habitant immanes sunt animis atque | 26.1 |
| corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando | |
| animos, corpora adsuetudine laborum maxime frigoris. nudi agunt | |
| antequam puberes sint, et longissima apud eos pueritia est. viri sagis | |
| velantur aut libris arborum, quamvis saeva hieme. nandi non patientia | 27.1 |
| tantum illis, studium etiam est. bella cum finitimis gerunt, causas eorum | |
| ex libidine arcessunt, neque inperitandi prolatandique quae possident, | |
| nam ne illa quidem enixe colunt, sed ut circa ipsos quae iacent vasta | |
| sint. ius in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat, tantum | 28.1 |
| hospitibus boni, mitesque supplicibus. victu ita asperi incultique, ut | |
| cruda etiam carne vescantur aut recenti, aut cum rigentem in ipsis | |
| pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo renovarunt. | |
| terra ipsa multis inpedita fluminibus, multis montibus aspera et magna | 29.1 |
| ex parte silvis ac paludibus invia. paludium Suesia, Metia et Melsyagum | |
| maximae, silvarum Hercynia et aliquot sunt, quae nomen habent, | |
| sed illa dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis ita notior. mon- | 30.1 |
| tium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina vix est eloqui ore | |
| Romano. amnium in alias gentes exeuntium Danuvius et Rhodanus, | |
| in Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis | |
| clarissimi. super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis | 31.1 |
| refertus est. hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late | |
| patet nec usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac | |
| saepe transgressis vagum atque diffusum facie amnium spargitur; | |
| qua litora adtingit, ripis contentum insularum non longe distantibus | 5 |
| et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curvansque se | |
| subinde longo supercilio inflexum est. in eo sunt Cimbri et Teutoni, | 32.1 |
| ultra ultimi Germaniae Hermiones. | |
| Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur Vistula | 33.1 |
| amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. | |
| gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris ita | |
| ingenii. non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. ut invitavere | 34.1 |
| pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens | |
| semper castra habitant; bellatrix libera indomita et usque eo inmanis | |
| atque atrox, ut feminae etiam bella cum viris ineant; atque ut habiles | |
| sint, natis statim dextra aduritur mamma. inde expedita in ictus manus | 5 |
| quae exeritur, virile fit pectus. arcus tendere equitare venari puellaria | 35.1 |
| pensa sunt; ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non per- | |
| cussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas. | |
| Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis | 36.1 |
| rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae adpellati. | |
| in Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque | |
| montes sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non cotidie ut nobis | |
| sed primum verno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit; ideo | 5 |
| sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est. terra angusta | 37.1 |
| aprica per se fertilis. cultores iustissimi et diutius quam ulli mortalium | |
| et beatius vivunt. quippe festo semper otio laeti non bella novere non | |
| iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias Delon misisse | |
| initio per virgines suas, deinde per populos subinde tradentes ulterio- | 5 |
| ribus, moremque eum diu et donec vitio gentium temeratus est servasse | |
| referuntur. habitant lucos silvasque, et ubi eos vivendi satietas magis | |
| quam taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex | |
| certa rupe praecipitant. id eis funus eximium est. mare Caspium ut | 38.1 |
| angusto ita longo etiam freto primum terras quasi fluvius inrumpit, | |
| atque ubi recto alveo influxit, in tres sinus diffunditur: contra os ipsum | |
| in Hyrcanium, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum quem | |
| proprie totius nomine Caspium adpellant; omne atrox saevum sine | 5 |
| portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis quam cetera | |
| refertum et ideo minus navigabile. ad introeuntium dextram Scythae | |
| Nomades freti litoribus insident. intus sunt ad Caspium sinum Caspii | 39.1 |
| et Amazones sed quas Sauromatidas adpellant, ad Hyrcanium Albani | |
| et Moschi et Hyrcani, in Scythico Amardi et Pestici et iam ad fretum | |
| Derbices. multi in eo sinu magni parvique amnes fluunt, sed qui famam | |
| habeat †ex Ceraunis montibus uno alveo descendit, duobus exit in | 5 |
| Caspium. Araxes Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, | 40.1 |
| labitur placidus et silens, neque in utram partem eat, quamquam in- | |
| tuearis, manifestus; cum in asperiora devenit, hinc atque illinc rupibus | |
| pressus, et quanto angustior tanto magis pernix frangit se subinde ad | |
| opposita cautium, atque ob id ingenti cum murmure sonansque devol- | 5 |
| vitur, adeo citus, ut qua ex praecipiti in subiecta casurus est, non | |
| declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet evehat, plus | |
| iugeri spatio sublimis et aquis pendentibus semet ipse sine alveo ferens; | |
| deinde ubi incurvus arcuatoque amne descendit, fit tranquillus, iterum- | |
| que per campos tacitus et vix fluens in id litus elabitur. Cyrus et Cam- | 41.1 |
| byses ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi [et] in diversa | |
| abeunt, perque Hiberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alveis | |
| defluunt, post non longe a mari eodem lacu accepti in Hyrcanium sinum | |
| uno ore perveniunt. Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sug- | 42.1 |
| dianorum regionibus in Scythicum exeunt, ille suo fonte grandis, hic | |
| incursu aliorum grandior, et aliquamdiu ad occasum ab oriente occur- | |
| rens iuxta Dahas primum inflectitur, cursuque ad septentrionem con- | |
| verso inter Amardos et Pesticos os aperit. silvae alia quoque dira animalia | 43.1 |
| verum et tigres ferunt utique Hyrcaniae, saevum ferarum genus et | |
| usque eo pernix, ut illis longe quoque praegressum equitem consequi | |
| nec tantum semel sed aliquotiens etiam cursu unde coeperit subinde | |
| repetito solitum et facile sit. causa ex eo est, quod ubi ille interceptos | 5 |
| earum catulos citus coepit avehere, et rabiem adpropinquantium astu | |
| frustraturus unum de pluribus omisit, hae proiectum excipiunt et ad | |
| cubilia sua referunt, rursumque et saepius remeant atque idem efficiunt, | |
| donec ad frequentiora quam adire audeant profugus raptor evadat. | |
| ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne | 44.1 |
| oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta. | |
| sed praeter physicos Homerumque qui universum orbem mari circum- | 45.1 |
| fusum esse dixerunt, Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic | |
| certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita | |
| rettulisse commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quos- | |
| dam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent | 5 |
| requirendo cognosse, vi tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos, | |
| emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse. restat | |
| ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem adsiduo gelu durantur et ideo | |
| deserta sunt. | |
| His oris quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus multae | 46.1 |
| ignobiles insulae et sine nominibus etiam adiacent, sed earum quas | |
| praeterire non libeat Gades fretum adtingit, eaque angusto spatio et | |
| veluti flumine a continenti abscissa qua terris propior est paene rectam | |
| ripam agit, qua oceanum spectat duobus promunturiis evecta in altum, | 5 |
| medium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem | |
| opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus religione | |
| vetustate opibus inlustre. Tyrii constituere; cur sanctum sit, ossa eius | |
| ibi sita efficiunt; annorum quis manet ab Iliaca tempestate principia | |
| sunt; opes tempus aluit. in Lusitania Erythia est quam Geryonae habi- | 47.1 |
| tatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus; adeo agri fertiles, ut | |
| cum semel sata frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem | |
| novantibus, septem minime, interdum plures etiam messes ferant. in | |
| Celticis aliquot sunt, quas quia plumbo abundant uno omnes nomine | 5 |
| Cassiteridas adpellant. Sena in Britannico mari Ossismicis adversa | 48.1 |
| litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua | |
| virginitate sanctae numero novem esse traduntur: Gallizenas vocant, | |
| putantque ingeniis singularibus praeditas maria ac ventos concitare | |
| carminibus, seque in quae velint animalia vertere, sanare quae apud | 5 |
| alios insanabilia sunt, scire ventura et praedicare, sed nonnisi dedita | |
| navigantibus, et in id tantum, ut se consulerent profectis. Britannia | 49.1 |
| qualis sit qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur. | |
| quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nec indo- | |
| mitarum modo ante se verum ignotarum quoque gentium victor, pro- | |
| priarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus por- | 5 |
| tat. ceterum ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque | 50.1 |
| proiecta grandi angulo Rheni ostia prospicit, dein obliqua retro latera | |
| abstrahit, altero Galliam altero Germaniam spectans, tum rursus per- | |
| petuo margine directi litoris ab tergore abducta iterum se in diversos | |
| angulos cuneat triquetra et Siciliae maxime similis, plana ingens fecunda, | 5 |
| verum iis quae pecora quam homines benignius alant. fert nemora saltus- | 51.1 |
| que, ac praegrandia flumina, alternis motibus modo in pelagus modo | |
| retro fluentia et quaedam gemmas margaritasque generantia. fert populos | |
| regesque populorum, sed sunt inculti omnes, atque ut longius a con- | |
| tinenti absunt ita magis aliarum opum ignari, tantum pecore ac finibus | 5 |
| dites,—incertum ob decorem an quid aliud—vitro corpora infecti. | |
| causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter invicem | 52.1 |
| infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae | |
| possident. dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et | |
| curribus Gallice armatis: covinnos vocant, quorum falcatis axibus utun- | |
| tur. super Britanniam Iuverna est paene par spatio, sed utrimque | 53.1 |
| aequali tractu litorum oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui, | |
| verum adeo luxuriosa herbis non laetis modo sed etiam dulcibus, ut | |
| se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diu- | |
| tius pasta dissiliant. cultores eius inconditi sunt et omnium virtutium | 5 |
| ignari <magis> quam aliae gentes [aliquatenus tamen gnari], pietatis | |
| admodum expertes. triginta sunt Orcades angustis inter se diductae | 54.1 |
| spatiis, septem Haemodae contra Germaniam vectae. in illo sinu quem | |
| Codanum diximus †ex iis† Scadinavia, quam adhuc Teutoni tenent, et | |
| ut fecunditate alias ita magnitudine antestat. quae Sarmatis adversa | 55.1 |
| sunt ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia quis distant | |
| modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur alias una | |
| et continens terra. in his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et | 56.1 |
| avenis tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios, | |
| quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae—nudis | |
| alioquin—pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, <apud> | |
| auctores etiam—quos sequi non pigeat—invenio. Thyle Belcarum | 57.1 |
| litori adposita est, Grais et nostris celebrata carminibus. in ea, quod | |
| ibi sol longe occasurus exsurgit, breves utique noctes sunt, sed per | |
| hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus iam | |
| se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore | 5 |
| proxima inlustrat, per solstitium vero nullae, quod tum iam manifestior | |
| non fulgorem modo sed sui quoque partem maximam ostentat. Talge | 58.1 |
| in Caspio mari sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans, | |
| sed vicini populi quae gignuntur adtingere nefas et pro sacrilegio habent, | |
| diis parata existimantes diisque servanda. aliquot et illis oris quas | |
| desertas diximus aeque desertae adiacent, quas sine propriis nominibus | 5 |
| Scythicas vocant. | |
| Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis | 59.1 |
| orientem. pertinet haec a Scythico promunturio ad Colida primum ob | |
| nives invia, deinde ob inmanitatem habitantium inculta. Scythae sunt | |
| Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili. | |
| vasta deinde iterum loca beluae infestant, usque ad montem mari in- | 60.1 |
| minentem nomine Tabim. longe ab eo Taurus adtollitur. Seres intersunt, | |
| genus plenum iustitiae, et commercio quod rebus in solitudine relictis | |
| absens peragit notissimum. India non Eoo tantum adposita pelago, sed | 61.1 |
| et ei quod ad meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis, | |
| ab occidente Indo finita tantum spatium litoris occupat, quantum per | |
| sexaginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris | |
| abducta regionibus, ut in aliqua parte eius neuter septentrio adpareat, | 5 |
| aliterque quam in aliis oris umbrae rerum ad meridiem iaceant. ceterum | 62.1 |
| fertilis, et vario genere hominum aliorumque animalium scatet. alit | |
| formicas non minores maximis canibus, quas more gryporum aurum | |
| penitus egestum cum summa pernicie adtingentium custodire comme- | |
| morant; immanes et serpentes alit, qui et elephantos morsu atque ambitu | 5 |
| corporis adficiant; tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella | |
| frondibus defluant, lanas silvae ferant, harundinum fissa internodia | |
| veluti navigia binos et quaedam ternos etiam vehant. cultorum habitus | 63.1 |
| moresque dissimiles. lino alii vestiuntur aut lanis quas diximus, alii | |
| avium ferarumque pellibus; pars nudi agunt, pars tantum obscena | |
| velati; alii humiles parvique, alii ita proceri et corpore ingentes, ut | |
| elephantis etiam et ibi maximis sicut nos equis facile atque habiliter | 5 |
| utantur. quidam nullum animal occidere, nulla carne vesci optimum | 64.1 |
| existimant, quosdam tantum pisces alunt. quidam proximos parentes | |
| priusquam annis aut aegritudine in maciem eant velut hostias caedunt, | |
| caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est. at ubi senectus | 65.1 |
| aut morbus incessit, procul a ceteris abeunt mortemque in solitudine | |
| nihil anxii expectant. prudentiores et quibus ars studiumque sapientiae | |
| contingit non expectant eam, sed ingerendo semet ignibus laeti et cum | |
| gloria arcessunt. urbium quas incolunt—sunt autem plurimae— | 66.1 |
| Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer. famam hinc | |
| praecipuam habent; in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur | |
| esse nutritum, unde Graecis auctoribus ut femori Iovis insitum dicerent | |
| aut materia ingessit aut error. oras tenent a Tamo ad Gangen Palibotri, | 67.1 |
| a Gange ad Colida, nisi ubi magis quam ut habitetur exaestuat, atrae | |
| gentes et quodammodo Aethiopes. ab Colide ad Indum recta sunt | |
| litora, timidique populi et marinis opibus adfatim dites. Tamus pro- | 68.1 |
| munturium est, quod Taurus adtollit, Colis alter <Eo>ae partis angulus | |
| initiumque lateris ad meridiem versi, Ganges et Indus amnes. ille multis | |
| fontibus in Haemode monte conceptus, simul unum alveum fecit, fit | |
| omnium maximus et alicubi latius, qua angustissime fluit decem milia | 5 |
| passuum patens, in septem ora dispergitur. Indus ex monte Propaniso | 69.1 |
| exortus et alia quidem flumina admittit, sed clarissima Cophen, Ace- | |
| sinum, Hydaspen, conceptamque pluribus alveis undam lato spatio | |
| trahit. hinc paene Gangen magnitudine exaequat. post ubi saepe aliquot | |
| magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit, | 5 |
| donec ad laevam dextramque se diducens duobus ostiis longe distantibus | |
| exeat. ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre: altera aurei | 70.1 |
| soli—ita veteres tradidere—altera argentei, atque ut maxime videtur, | |
| aut ex re nomen aut ex vocabulo fabula est. Taprobane aut grandis | |
| admodum insula aut prima pars orbis alterius. id parcius dicitur, sed | |
| quia habitatur nec quisquam circum eam isse traditur, prope verum est. | 5 |
| contra Indi ostia illa sunt quae vocant Solis adeo inhabitabilia, ut | 71.1 |
| ingressos vis circumfusi aeris exanimet confestim, et inter ipsa ostia | |
| Patalene regio, ob aestus intolerabilis alicubi cultoribus egens. <Ariane> | |
| inde ad principia Rubri maris pertinet ipsa invia atque deserta; humus | |
| cineri magis fit quam pulveri similis, ideoque per eam rara et non | 5 |
| grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima | |
| accepimus. | |
| Rubrum mare Graeci, sive quia eius coloris est sive quod ibi Erythras | 72.1 |
| regnavit Erythran thalassan appellant: procellosum asperum mare, pro- | |
| fundum et magnorum animalium magis quam cetera capax. primo | |
| recedentis oras aequabiliter impellit, et ut non iret interius, aliquantum | |
| patens sinus erat. sed quas ripas inflexerat bis inrumpit, duosque iterum | 5 |
| sinus aperit: Persicus vocatur dictis regionibus propior, Arabicus ulterior. | 73.1 |
| Persicus qua mare accipit utrimque rectis lateribus grande ostium | |
| quasi cervice conplectitur, dein terris in omnem partem vaste et aequa | |
| portione cedentibus magno litorum orbe pelagus incingens reddit for- | |
| mam capitis humani. Arabici et os artius et latitudo minor est, maior | 74.1 |
| aliquanto recessus et multo magis longa latera. init penitus introrsusque, | |
| dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium adtingat, quodam | |
| fastigio minus ac minus latus, et quo magis penetrat angustior. ab his | 75.1 |
| quae diximus ad sinum Persicum, nisi ubi Chelonophagi morantur, | |
| deserta sunt. in ipso Carmanii <in>navigantium dextera positi sine veste | |
| ac fruge, sine pecore ac sedibus piscium cute se velant, carne vescuntur, | |
| praeter capita toto corpore hirsuti. interiora Cedrosi, dehinc Persae | 5 |
| habitant. Saetis per Carmanios, supra Sandis et Corios effluunt. in | 76.1 |
| parte quae pelagi ostio adversa est Babyloniorum fines Chaldaeorumque | |
| sunt, et duo clari amnes Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates. | |
| Tigris ut natus est ita descendens usque in litora permeat. Euphrates | 77.1 |
| immani ore aperto non exit tantum unde oritur, sed et vaste quoque | |
| decidit, nec secat continuo agros, late diffusus in stagna, diu sedentibus | |
| aquis piger et sine alveo patulus, post ubi marginem rupit vere fluvius, | |
| acceptisque ripis celer et fremens per Armenios et Cappadocas occidentem | 5 |
| petit, ni Taurus obstet in nostra maria venturus. inde ad meridiem | 78.1 |
| avertitur, et primum Syros tunc Arabas ingressus non perdurat in | |
| pelagus, verum ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus despectus | |
| emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit ut alii amnes sed deficit. | |
| alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. | 79.1 |
| Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, verum cinnami et turis | |
| aliorumque odorum maxime ferax. maiorem Sabaei tenent partem, ostio | |
| proximam et Carmaniis contrariam Macae. frontem quae inter ostia | |
| ostenditur silvae cautesque exasperant. aliquot sunt in medio insulae | 5 |
| sitae, Ogyris quod in ea Erythrae regis monimentum est magis clara | |
| quam ceterae. alterum sinum undique Arabes incingunt. ab ea parte | 80.1 |
| quae introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus, | |
| in altera ab intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et | |
| Strobilum, deinde inter promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris | |
| et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia Berenice, tum silva quae hebenum | 5 |
| odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referundus quod ex | |
| Nili alveo dioryge adductus. extra sinum, verum in flexu tamen etiam- | 81.1 |
| num Rubri maris pars bestiis infesta ideoque deserta est, partem Panchai | |
| habitant, hi quos ex facto quia serpentibus vescuntur Ophiophagos | |
| vocant. fuere interius Pygmaei, minutum genus et quod pro satis | |
| frugibus contra grues dimicando defecit. sunt multa volucrum multa | 82.1 |
| serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos | |
| admodum et veneni praesentis certo anni tempore ex limo concretarum | |
| paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere, | |
| atque in ipso introitu finium ab avibus quas ibidas appellant adverso | 5 |
| agmine excipi pugnaque confici traditum est. de volucribus praecipue | 83.1 |
| referenda Phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur partuve | |
| generatur, sed ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, super | |
| exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat solviturque; dein | 84.1 |
| putrescentium membrorum tabe concrescens ipsa se concipit atque ex | |
| se rursus renascitur. cum adolevit, ossa pristini corporis inclusa murra | |
| Aegyptum exportat et in urbe quam Solis adpellant flagrantibus arae | |
| bustis inferens memorando funere consecrat. ipsum promunturium quo | 5 |
| id mare cluditur Aceraunis saltibus invium est. | |
| Aethiopes ultra sedent; Meroen habent terram, quam Nilus primo | 85.1 |
| ambitu amplexus insulam facit: pars quia vitae spatium dimidio fere | |
| quam nos longius agunt Macrobii, pars quia ex Aegypto advenere dicti | |
| Automoles: pulchri forma et qui corporis viriumque veneratores <sunt> | |
| veluti optimarum alii virtutium. illis mos est cui potissimum pareant | 86.1 |
| specie ac viribus legere. apud hos plus auri quam aeris est: ideo quod | |
| minus est pretiosius censent. aere exornantur, auro vincla sontium | |
| fabricant. est locus adparatis epulis semper refertus: quia ut libet vesci | 87.1 |
| volentibus licet, Heliu trapezan adpellant, et quae passim adposita sunt | |
| adfirmant innasci subinde divinitus. est lacus quo perfusa corpora quasi | 88.1 |
| uncta pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus et ad sustinenda quae | |
| incidunt aut inmittuntur infirmus, ut folia etiam proximis decisa frond- | |
| ibus non innatantia ferat sed pessum et penitus accipiat. sunt et saevis- | |
| simae ferae omni colore varii lycaones et quales accepimus sphinges. | 5 |
| sunt mirae aves cornutae tragopanes et equinis auribus pegasi. ceterum | 89.1 |
| oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. vasta omnia vastis | |
| praecisa montibus ripae potius sunt quam litora. inde ingens et sine | |
| cultoribus tractus. dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus ca- | |
| peretne terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet: | 5 |
| verum et[si] Hanno Carthaginiensis exploratum missus a suis, cum per | 90.1 |
| oceani ostium exisset magnam partem eius circumvectus, non se mari | |
| sed commeatu defecisse memoratu rettulerat, et Eudoxus quidam avorum | |
| nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, | |
| Arabico sinu egressus per hoc pelagus, ut Nepos adfirmat, Gades usque | 5 |
| pervectus est: ideo eius orae notae sunt aliqua. sunt autem trans ea | 91.1 |
| quae deserta modo diximus muti populi et quibus pro eloquio nutus est, | |
| alii sine sono linguae, alii sine linguis, alii labris etiam cohaerentibus, | |
| nisi quod sub naribus etiam fistula est per quam bibere avenis, et cum | |
| incessit libido vescendi, grana singula frugum passim nascentium ab- | 5 |
| sorbere dicuntur. sunt quibus ante adventum Eudoxi adeo ignotus | 92.1 |
| ignis fuit adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam | |
| flammas et ardentia sinu abdere donec noceret maxime libuerit. super | 93.1 |
| eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum | |
| feminas esse narrant toto corpore hirsutas et sine coitu marum sua | |
| sponte fecundas, adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri | |
| ne reluctentur vix vinculis possint. hoc Hanno rettulit et quia detracta | 5 |
| occisis coria pertulerat, fides habita est. ultra hunc sinum mons altus, | 94.1 |
| ut Graeci vocant Theon <ochema>, perpetuis ignibus flagrat. ultra | 95.1 |
| montem viret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde visuntur | |
| patentes magis campi quam ut perspici possint <Aegi>panum Satyro- | |
| rumque. hinc opinio causae fidem cepit, quod cum in his nihil culti sit, | |
| nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta et | 5 |
| silentium vastius, nocte crebri ignes micant et veluti castra late iacentia | |
| ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae sonantes | |
| maius humanis. tunc rursus Aethiopes, nec iam dites quos diximus, | 96.1 |
| nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt et nomine Hes- | |
| perio<e>. in horum finibus fons est quem Nili esse aliqua credibile est: | |
| Nuchul ab incolis dicitur, et videri potest non alio nomine adpellari | |
| sed a barbaro ore corruptus. alit et <pa>pyrum et minora quidem eius- | 5 |
| dem tamen generis animalia. aliis amnibus in oceanum vergentibus solus | 97.1 |
| in mediam regionem et ad orientem abit, et quonam exeat, incertum | |
| est. inde colligitur Nilum hoc fonte conceptum actumque aliquandiu | |
| per invia et ideo ignotum, iterum se ubi adiri possit ostendere; ceterum | |
| spatio quo absconditur effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur | 5 |
| exsurgere. catoblepas non grandis fera, verum grande et praegrave caput | 98.1 |
| aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conversa apud hos | |
| gignitur, ob vim singularem magis etiam referenda, quod cum impetu | |
| morsuque nihil umquam saeviat, oculos eius vidisse mortiferum. contra | 99.1 |
| eosdem sunt insulae Gorgades, domus ut aiunt aliquando Gorgonum. | |
| ipsae terrae promunturio cui Hesperu ceras nomen est finiuntur. | |
| Inde incipit frons illa quae in occidentem vergens mari Atlantico | 100.1 |
| adluitur. prima eius Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta | |
| sunt aut harenis obducta aut infesta serpentibus. exustis insulae ad- | |
| positae sunt quas Hesperidas tenuisse memoratur. in harenis mons est | 101.1 |
| Atlas, de se consurgens, verum incisis undique rupibus praeceps, invius, | |
| et quo magis surgit exilior, qui quod altius quam conspici potest usque | |
| in nubila erigitur, caelum et sidera non tangere modo vertice sed sus- | |
| tinere quoque dictus est. contra Fortunatae insulae abundant sua sponte | 102.1 |
| genitis, et subinde aliis super alia innascentibus nihil sollicitos alunt, | |
| beatius quam aliae urbes excultae. una singulari duorum fontium ingenio | |
| maxime insignis: alterum qui gustavere risu solvuntur in mortem; ita | |
| adfectis remedium est ex altero bibere. ab eo tractu quem ferae in- | 103.1 |
| festant proximi sunt Himantopodes inflexi lentis cruribus, quos serpere | |
| potius quam ingredi referunt, dein Pharusii, aliquando tendente ad | |
| Hesperidas Hercule dites, nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur | |
| admodum inopes. hinc iam laetiores agri amoenique saltus citro tere- | 104.1 |
| bintho ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium | |
| ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad | |
| tinguendum, et ubique quod tinxere clarissimum. reliqua est ora Maure- | 105.1 |
| taniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae novissimus angulus, | |
| isdem opibus sed minus dives. ceterum solo etiam ditior et adeo est | |
| fertilis, ut frugum genera non cum serantur modo benignissime procreet, | |
| sed quaedam profundat etiam non sata. hic Antaeus regnasse dicitur | 106.1 |
| et signum quoque fabulae clarum prorsus ostenditur collis modicus | |
| resupini hominis imagine iacentis, illius ut incolae ferunt tumulus: unde | |
| ubi aliqua pars eruta est solent imbres spargi, et donec effossa repleantur | |
| eveniunt. hominum pars silvas frequentant, minus quam quos modo | 107.1 |
| diximus vagi, pars in urbibus agunt, quarum ut inter parvas opulen- | |
| tissimae habentur procul a mari Gilda, Volubilis, Banasa, propius autem | |
| Sala et Lixos flumini Lixo proxima. ultra est colonia et fluvius Gna et | |
| unde initium fecimus Ampelusia in Nostrum iam fretum vergens pro- | 5 |
| munturium, operis huius atque Atlantici litoris terminus. |