ODYSSIA
Liber I
Gel. N.A. 18.9.5
Virum mihi, Camena, insece versutum. 1.1
Prisc. GL 2.305K
Pater noster, Saturni filie . . . 2.1
Prisc. GL 2.231K
Mea puera, quid verbi ex tuo ore supera fugit? 3.1
Non. 544M
argenteo polubro, aureo eclutro. 4.1
Non. 509M
tuque mihi narrato omnia disertim. 5.1
Prisc. GL 2.321K
quae haec daps est, qui festus dies, . . . ? 6.1
Paul. Fest. 226M
matrem <proci> procitum plurimi venerunt. 7.1
Festus 190M
in Pylum devenies; <h>aut ibi ommentans 8.1
Liber II
Isid. Orig. 19.4.9
tumque remos iussit religare struppis 9.1
Liber III
Gel. N.A. 6.7.11
ibidemque vir summus adprimus Patroclus 10.1
Gel. N.A. 3.16.11
quando dies adveniet, quem profata Morta est 11.1
Liber IV
Prisc. GL 2.198K
atque escas habemus mentionem . . . 12.1
Festus 162M
partim errant, nequinont Graeciam redire. 13.1
Prisc. GL 2.231K
Sancta puer, Saturni filia, regina 14.1
Prisc. GL 2.210K
apud nympham Atlantis filiam Calypsonem 15.1
Liber V
Serv. Dan. A. 1.92
igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore 16.1
Liber VI
Diom. GL 1.384K
utrum genua amploctens virginem oraret 17.1
Char. GL 1.197K
ibi manens sedeto donicum videbis 18.1
me carpento vehentem domum venisse
Liber VIII
Festus 174M
simul ac dacrimas de ore noegeo detersit. 19.1
Festus 352M
namque nullum peius macerat †humanum 20.1
quamde mare saevom: vires cui sunt magnae,
<tamen> topper confringent importunae undae.
Prisc. GL 2.198K
Mercurius cumque eo filius Latonas 21.1
Prisc. GL 2.469K
nexebant multa inter se flexu nodorum dubio. 22.1
Prisc. GL 2.198K
Nam diva Monetas filia docuit 23.1
Liber IX
Prisc. GL 2.482K
quoniam audivi †paucis, gavisi . . . 24.1
Liber X
Prisc. GL 2.96K
Inferus an superus tibi fert deus funera, Ulixes? 25.1
Festus 352M
Topper citi ad aedis venimus Circae 26.1
*
simul duona eorum portant ad navis,
multa alia in isdem inserinuntur.
topper facit homines ut prius fuerunt. 27.1
Liber XII
Gel. N.A. 6.7.12
parcentes praemodum 28.1
Liber XIII
Non. 475M
sic quoque fitum est 29.1
Liber XIX
Non. 368M
vestis pulla purpurea ampla . . . 30.1
Paul. Fest. 67M
dusmo in loco 31.1
Liber XX
Prisc. GL 2.419K
cum socios nostros mandisset impius Cyclops 32.1
CGL 2.23,42
Aroscit 33.1
Liber XXI
Fest. 298M
inque manum suremit hastam . . . 34.1
Liber XXII
Prisc. GL 2.335K
At celer hasta volans perrumpit pectora ferro 35.1
Liber XXIII
Prisc. GL 2.208K
    carnis 36.1
vinumque quod libabant anclabatur
Liber XXIV
Non. 493M
deque manibus dextrabus . . . 37.1
FRAGMENTA INCERTAE SEDIS ET DUBIA
Prisc. GL 2.301K
neque tamen te oblitus sum, Laertie noster. 38.1
Festus 352M
topper saevi capesset flammam Volcani 39.1
Festus 181M
celsosque ocris arvaque putria et mare magnum 40.1
Paul. Fest. 11M
affatim edi bibi lusi 41.1
Prisc. GL 2.151K
iam in altum expulsa lintre 42.1
Paul. Fest. 70M
demus 43.1
[Sergius] GL 4.542K
erant et equorum inaurata tapeta 44.1
Non. 194M
auratae vaginae, aurata baltea illis erant 45.1