ACHILLES
Non. 365M
Sí malas imitábo, tum tu prétium pro noxá dabis. 1
AEGISTHVS
Non. 512M
    nam ut Pérgama
Accénsa et praeda pér participes aéquiter
Partíta est
Tum autém lasciuum Nérei simúm pecus 5
Ludéns ad cantum clássem lustratúr . .
Iamne óculos specie laétauisti optábili?
Nemo haéc uostrorum rúminetur múlieri.
Sollémnitusque †adeo ditali laudét lubens.
. . in sedes cónlocat se régias: 10
Clyteméstra iuxtim, tértias natae óccupant.
Ipsús se in terram saúcius fligít cadens.
Quin quód parere <míhi> uos maiestás mea
Procát, toleratis témploque hanc dedúcitis?
AIAX MASTIGOPHORVS
Non. 127M
Mirúm uidetur, quód sit factum iám diu—? 15
Praestátur laus uirtúti, sed multo ócius
Vernó gelu tabéscit.
Sch. Plaut. Capt. 615
hortamenta 17a
ANDROMEDA
Non. 62M
Cónfluges ubí conuentu cámpum totum inúmigant 18
DANAE
Non. 473M
. . etiam mínitas? mitte ea quaé tua sunt magis quám mea.
EQVOS TROIANVS
Non. 475M
Dá mihi hasce opes, 20
Quás peto, quás precor:
Pórrige, opitula!
HERMIONA
Non. 111M
Óbsecro te, Ancíale, matri né quid tuae aduorsús fuas.
TEREVS
Non. 515M
Rarénter uenio.
Nímis pol inpudénter: seruis praéstolaras? 25
. ego puerum intérea ancillae súbdam lactantém meae,
Né fame perbítat.
    crédito,
Cum illoc olli meá uoluntate númquam limauít caput.
EX INCERTIS FABVLIS
Paul. Fest. 11M
Florem ánculabant Líberi ex carchésiis. 30
. . sed qui sunt hí, qui ascendunt áltum ocrim?
    celsósque <in> ocris
. . . Aruáque putria et mare mágnum.
. . . namque Taénari celsós ocris
Haut út quem Chiro in Pélio docuít ocri. 35
Múlier, quisquis és, te uolumus.
Quó Castalia pér struices sáxeas lapsu áccidit
Quem ego néfrendem alui lácteam inmulgéns opem
    dusmo ín loco
Puerárum manibus cónfectum pulcérrime 40
Quinquértiones praéco in medium <pró>uocat.