| VERSUS POPULARES IN TIBERIUM ET | |
| GERMANICUM | |
| Suet. Tib. 59 | |
| Asper et inmitis, breviter vis omnia dicam? | 1.1 |
| Dispeream si te mater amare potest. | |
| Non es eques—Quare?—Non sunt tibi milia centum— | 2.1 |
| Omnia si quaeras, et Rhodus exilium est. | |
| Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar, | 3.1 |
| incolumi nam te ferrea semper erunt. | |
| Fastidit vinum quia iam sitit iste cruorem: | 4.1 |
| tam bibit hunc avide quam bibit ante merum. | |
| Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam | 5.1 |
| et Marium, si vis, aspice, sed reducem, | |
| nec non Antoni civilia bella moventis | |
| non semel infectas aspice caede manus | |
| et dic: Roma perit! regnavit sanguine multo | 5 |
| ad regnum quisquis venit ab exilio. | |
| Suet. Cal. 6 | |
| Salva Roma, salva patria: salvus est Germanicus. | 6.1 |