VERSUS IN CAESARES ROMANOS EX
HISTORIA AUGUSTA
In Commodum
Hist. Aug. Diad. 7.3
Commodus Herculeum nomen habere cupit, 1.1
Antoninorum non putat esse bonum,
expers humani iuris et imperii,
sperans quin etiam clarius esse deum
quam si sit princeps nominis egregii. 5
Non erit iste deus nec tamen ullus homo.
In Pescennium Nigrum
Hist. Aug. Pesc. 8.1
Optimus est Fuscus, bonus Afer, pessimum Albus. 2.1
Fundetur sanguis Albi Nigrique animantis. 3.1
imperium mundi Poena reget urbe profectus.
Cui dederint superi nomen habere Pii. 4.1
'Bis denis Italum conscendit navibus aequor': 5.1
  si tamen una ratis transiliet pelagus.
Hist. Aug. Pesc. 12.4
Terror Egyptiaci Niger astat militis ingens, 6.1
  Thebaidos socius, aurea saecla volens.
Hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma
  hic Antoninis carus <et> imperio.
Nigrum nomen habet, nigrum formavimus ipsi, 5
  ut consentiret forma, metalle, tibi.
In Macrinum
Hist. Aug. Opil. 11.2
Histrio iam senior turpis gravis asper iniquus 7.1
  inpius et felix sic simul esse cupit,
ut nolit pius esse, velit tamen esse beatus,
  quod natura negat nec recipit ratio.
Nam pius et felix poterat dicique viderique; 5
  imperium infelix est, erit ille sibi.
Responsum Macrini
Hist. Aug. Opil. 11.6
Si talem Graium tetulissent fata poetam 8.1
  qualis Latinus gabalus iste fuit,
nil populus nosset, nil nosset curia, mango
  nullus scripsisset carmina tetra mihi.
In Diadumenum
Hist. Aug. Opil. 14.2
Vidimus in somnis, cives, nisi fallor et istud: 9.1
Antoninorum nomen puer ille gerebat
qui patre venali genitus sed matre pudica:
centum nam moechos passa est centumque rogavit.
Ipse etiam calvus moechus fuit, inde pudicus. 5
En Pius, en Marcus, Verus nam non fuit ille.
In Alexandrum Severum
Hist. Aug. Alex. 14.4
Te manet imperium caeli terraeque <marisque>, 11.1
  te manet imperium quod tenet imperium.
Hist. Aug. Alex. 38.4
Pulchrum quod vides esse nostrum regem, 12.1
<pulchrum> quem tetulit Syrum propago,
venatus facit et lepus comesus
de quo continuum capit leporem.
Responsum Alexandri
Hist. Aug. Alex. 38.6
Pulchrum quod putas esse <vestrum> regem 13.1
vulgari miserande de fabella,
si verum putas esse non irascor.
Tantum <tu> comedas velim lepusclos,
ut fias animi malis repulsis, 5
pulchris ne invideas livore mentis.
Titulus Aureoli tyranni
Hist. Aug. Tyr. Trig. 11.5
†Dona sepulchrorum victor post multa tyranni 14.1
  proelia iam felix Claudius Aureolum
munere prosequitur mortali et iure superstes,
  vivere quem vellet, si pateretur amor
militis egregii, vitam qui iure negavit 5
  omnibus indignis et magis Aureolo.
Ille tamen clemens qui corporis ultima servans
  et pontem Aureoli dedicat et tumulum.
In Claudium
Hist. Aug. Claud. 10.3
Tu qui nunc patrias gubernas oras 15.1
et mundum regis, arbiter deorum,
tu vinces veteres tuis novellis;
regnabunt etenim <tui> minores
et reges facient suos minores. 5
In Aurelianum
Hist. Aug. Aurelian. 6.5
Mille mille mille decollavimus 16.1
unus homo! mille decollavimus.
Mille vivat qui mille occidit.
Tantum vini nemo habet, quantum fudit sanguinis.
Hist. Aug. Aurelian. 7.2
Mille Sarmatas, mille Francos semel et semel occidimus, 17.1
mille Persas quaerimus . . .