| EX INCERTIS INCERTORUM LIBRIS | |
| Gel. N.A. 13.2.2 | |
| cum Pacuvius . . . grandi iam | 11.1 |
| aetate et morbo corporis diutino adfectus Taren- | |
| tum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut | |
| parvo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppi- | |
| dum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque | 5 |
| invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tra- | |
| goediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti | |
| legit. | |
| * | |
| 'ita est . . . uti | 10 |
| dicis, neque id me sane paenitet; meliora enim | |
| fore spero, quae deinceps scribam. nam quod in | |
| pomis, itidem . . . esse aiunt in ingeniis; quae | |
| dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iu- | |
| cunda, sed quae gignuntur statim vieta et mollia | 15 |
| atque in principio sunt uvida, non matura mox | |
| fiunt sed putria. relinquendum igitur visum est | |
| in ingenio, quod dies atque aetas mitificet.' |