| X | |
| Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis | 1.10.1 |
| coniugibus belli causa duobus erat, | |
| qualis erat Lede, quam plumis abditus albis | |
| callidus in falsa lusit adulter ave, | |
| qualis Amymone siccis erravit in agris, | 5 |
| cum premeret summi verticis urna comas— | |
| talis eras; aquilamque in te taurumque timebam, | |
| et quidquid magno de Iove fecit amor. | |
| Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, | |
| nec facies oculos iam capit ista meos. | 10 |
| cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis. | |
| haec te non patitur causa placere mihi. | |
| donec eras simplex, animum cum corpore amavi; | |
| nunc mentis vitio laesa figura tua est. | |
| et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos | 15 |
| et nullas vestes, ut sit apertus, habet. | |
| quid puerum Veneris pretio prostare iubetis? | |
| quo pretium condat, non habet ille sinum! | |
| nec Venus apta feris Veneris nec filius armis— | |
| non decet inbelles aera merere deos. | 20 |
| Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere, | |
| et miseras iusso corpore quaerit opes; | |
| devovet imperium tamen haec lenonis avari | |
| et, quod vos facitis sponte, coacta facit. | |
| Sumite in exemplum pecudes ratione carentes; | 25 |
| turpe erit, ingenium mitius esse feris. | |
| non equa munus equum, non taurum vacca poposcit; | |
| non aries placitam munere captat ovem. | |
| sola viro mulier spoliis exultat ademptis, | |
| sola locat noctes, sola licenda venit, | 30 |
| et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat, | |
| et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit. | |
| quae Venus ex aequo ventura est grata duobus, | |
| altera cur illam vendit et alter emit? | |
| cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, | 35 |
| quam socio motu femina virque ferunt? | |
| Non bene conducti vendunt periuria testes, | |
| non bene selecti iudicis arca patet. | |
| turpe reos empta miseros defendere lingua; | |
| quod faciat magni, turpe tribunal, opes; | 40 |
| turpe tori reditu census augere paternos, | |
| et faciem lucro prostituisse suam. | |
| gratia pro rebus merito debetur inemptis; | |
| pro male conducto gratia nulla toro. | |
| omnia conductor solvit; mercede soluta | 45 |
| non manet officio debitor ille tuo. | |
| parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci; | |
| non habet eventus sordida praeda bonos. | |
| non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, | |
| ut premerent sacrae virginis arma caput; | 50 |
| e quibus exierat, traiecit viscera ferro | |
| filius, et poenae causa monile fuit. | |
| Nec tamen indignum est a divite praemia posci; | |
| munera poscenti quod dare possit, habet. | |
| carpite de plenis pendentes vitibus uvas; | 55 |
| praebeat Alcinoi poma benignus ager! | |
| officium pauper numeret studiumque fidemque; | |
| quod quis habet, dominae conferat omne suae. | |
| est quoque carminibus meritas celebrare puellas | |
| dos mea; quam volui, nota fit arte mea. | 60 |
| scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum; | |
| carmina quam tribuent, fama perennis erit. | |
| nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; | |
| quod nego poscenti, desine velle, dabo! |