| IBIS | |
| Tempus ad hoc, lustris bis iam mihi quinque peractis, | 1 |
| Omne fuit Musae carmen inerme meae; | |
| Nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat | |
| Littera Nasonis sanguinolenta legi: | |
| Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli, | 5 |
| Artificis periit cum caput Arte sua. | |
| Unus (et hoc ipsum est iniuria magna) perennem | |
| Candoris titulum non sinit esse mei. | |
| Quisquis is est (nam nomen adhuc utcumque tacebo), | |
| Cogit inassuetas sumere tela manus. | 10 |
| Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus | |
| Non sinit exilio delituisse meo; | |
| Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat, | |
| Iactat et in toto nomina nostra foro; | |
| Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti | 15 |
| Non patitur vivi funera flere viri. | |
| Cumque ego quassa meae complectar membra carinae, | |
| Naufragii tabulas pugnat habere mei: | |
| Et qui debuerat subitas extinguere flammas, | |
| Hic praedam medio raptor ab igne petit. | 20 |
| Nititur, ut profugae desint alimenta senectae: | |
| Heu! quanto est nostris dignior ipse malis! | |
| Di melius! quorum longe mihi maximus ille est, | |
| Qui nostras inopes noluit esse vias. | |
| Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, | 25 |
| Pro tam mansueto pectore semper agam. | |
| Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem, | |
| Terra sit ut propior testificanda mihi. | |
| At tibi, calcasti qui me, violente, iacentem, | |
| Qua licet ei misero! debitus hostis ero. | 30 |
| Desinet esse prius contrarius ignibus umor, | |
| Iunctaque cum luna lumina solis erunt; | |
| Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, | |
| Et tepidus gelido flabit ab axe notus; | |
| Et ver autumno, brumae miscebitur aestas, | 37 |
| Atque eadem regio vesper et ortus erit; | |
| Et nova fraterno veniet concordia fumo, | 35 |
| Quem vetus accensa separat ira pyra: | |
| Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis | 39 |
| Gratia, commissis, improbe, rupta tuis. | 40 |
| Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, | 43 |
| Cum pecore infirmo quae solet esse lupis. | |
| Prima quidem coepto committam proelia versu, | 45 |
| Non soleant quamvis hoc pede bella geri: | |
| Utque petit primo plenum flaventis harenae | |
| Nondum calfacti militis hasta solum, | |
| Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto, | |
| Protinus invisum nec petet hasta caput; | 50 |
| Et neque nomen in hoc nec dicam facta libello, | |
| Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam. | |
| Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus | |
| Tincta Lycambeo sanguine tela dabit. | |
| Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, | 55 |
| Hoc ego devoveo teque tuosque modo. | |
| Utque ille, historiis involvam carmina caecis: | |
| Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi. | |
| Illius ambages imitatus in Ibide dicar | |
| Oblitus moris iudiciique mei. | 60 |
| Et quoniam, qui sis, nondum quaerentibus edo, | |
| Ibidis interea tu quoque nomen habe; | |
| Utque mei versus aliquantum noctis habebunt, | |
| Sic vitae series tota sit atra tuae. | |
| Haec tibi natali facito, Ianique kalendis | 65 |
| Non mentituro quilibet ore legat. | |
| Di maris et terrae, quique his meliora tenetis | |
| Inter diversos cum Iove regna polos, | |
| Huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes, | |
| Et sinite optatis pondus inesse meis: | 70 |
| Ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor, | |
| Ipse meas aether accipe summe preces; | |
| Sideraque et radiis circumdata solis imago, | |
| Lunaque, quae numquam quo prius orbe micas, | |
| Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum; | 75 |
| Quaeque ratum triplici pollice netis opus, | |
| Quique per infernas horrendo murmure valles | |
| Inperiuratae laberis amnis aquae, | |
| Quasque ferunt torto vittatis angue capillis | |
| Carceris obscuras ante sedere fores; | 80 |
| Vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque | |
| Fluminaque et nymphae semideumque genus: | |
| Denique ab antiquo divi veteresque novique | |
| In nostrum cuncti tempus, adeste, chao, | |
| Carmina dum capiti male fido dira canentur | 85 |
| Et peragent partes ira dolorque suas. | |
| Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, | |
| Et sit pars voti nulla caduca mei. | |
| Quaeque precor, fiant: ut non mea dicta, sed illa | |
| Pasiphaës generi verba fuisse putet. | 90 |
| Quasque ego transiero poenas, patiatur et illas; | |
| Plenius ingenio sit miser ille meo! | |
| Neve minus noceant fictum execrantia nomen | |
| Vota, minus magnos commoveantve deos: | |
| Illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin, | 95 |
| Qui se scit factis has meruisse preces. | |
| Nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos. | |
| Quisquis ades sacris, ore favete, meis; | |
| Quisquis ades sacris, lugubria dicite verba, | |
| Et fletu madidis Ibin adite genis: | 100 |
| Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis, | |
| Et nigrae vestes corpora vestra tegant! | |
| Tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas? | |
| Iam stat, ut ipse vides, funeris ara tui. | |
| Pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit: | 105 |
| Da iugulum cultris, hostia dira, meis. | |
| Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas, | |
| Deneget afflatus ventus et aura suos. | |
| Nec tibi sol calidus, nec sit tibi lucida Phoebe, | |
| Destituant oculos sidera clara tuos. | 110 |
| Nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aër, | |
| Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter. | |
| Exul, inops erres, alienaque limina lustres, | |
| Exiguumque petas ore tremente cibum. | |
| Nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore, | 115 |
| Noxque die gravior sit tibi, nocte dies. | |
| Sisque miser semper, nec sis miserabilis ulli: | |
| Gaudeat adversis femina virque tuis. | |
| Accedat lacrimis odium, dignusque putere, | |
| Qui, mala cum tuleris plurima, plura feras. | 120 |
| Sitque, quod est rarum, solito defecta favore | |
| Fortunae facies invidiosa tuae. | |
| Causaque non desit, desit tibi copia mortis: | |
| Optatam fugiat vita coacta necem: | |
| Luctatusque diu cruciatos spiritus artus | 125 |
| Deserat, et longa torqueat ante mora. | |
| Evenient. dedit ipse mihi modo signa futuri | |
| Phoebus, et a laeva maesta volavit avis. | |
| Certe ego, quae voveo, superos motura putabo, | |
| Speque tuae mortis, perfide, semper alar. | 130 |
| Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam, | |
| Auferet illa dies, quae mihi sera venit, | |
| Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, | |
| Leniat aut odium tempus et hora meum. | |
| Pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta, | 135 |
| Dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit; | |
| Robora dum montes, dum mollia pabula campi, | |
| Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas, | |
| Tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras, | |
| Saeva sed in manes manibus arma dabit. | 140 |
| Tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras, | |
| Exsanguis mores oderit umbra tuos, | |
| Tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum, | |
| Insequar et vultus ossea forma tuos. | |
| Sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis, | 145 |
| Sive manu facta morte solutus ero: | |
| Sive per inmensas iactabor naufragus undas, | |
| Nostraque longinquus viscera piscis edet: | |
| Sive peregrinae carpent mea membra volucres: | |
| Sive meo tinguent sanguine rostra lupi: | 150 |
| Sive aliquis dignatus erit subponere terrae | |
| Et dare plebeio corpus inane rogo: | |
| Quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris, | |
| Et tendam gelidas ultor in ora manus. | |
| Me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris | 155 |
| Excutiam somnos visus adesse tuos. | |
| Denique quidquid ages, ante os oculosque volabo | |
| Et querar, et nulla sede quietus eris. | |
| Verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae, | |
| Conscia fumabunt semper ad ora faces. | 160 |
| His vivus furiis agitabere, mortuus isdem, | |
| Et brevior poena vita futura tua est. | |
| Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum; | |
| Indeploratum proiciere caput; | |
| Carnificisque manu, populo plaudente, traheris, | 165 |
| Infixusque tuis ossibus uncus erit. | |
| Ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae; | |
| Respuet invisum iusta cadaver humus. | |
| Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur | |
| Et scindent avidi perfida corda canes, | 170 |
| Deque tuo fiet—licet hac sis laude superbus— | |
| Insatiabilibus corpore rixa lupis. | |
| In loca ab Elysiis diversa fugabere campis, | |
| Quasque tenet sedes noxia turba, coles. | |
| Sisyphus est illic saxum volvensque petensque, | 175 |
| Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae, | |
| Iugeribusque novem summus qui distat ab imo, | 181 |
| Visceraque assiduae debita praebet avi. | |
| Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, | 177 |
| Exulis Aegypti, turba cruenta, nurus. | |
| Poma pater Pelopis praesentia quaerit, et idem | |
| Semper eget liquidis, semper abundat aquis. | 180 |
| Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, | 183 |
| Ut sceleris numeros confiteare tui: | |
| Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus: | 185 |
| Tertia fumantes incoquet igne genas. | |
| Noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque | |
| Aeacus in poenas ingeniosus erit. | |
| In te transcribet veterum tormenta reorum: | |
| Sontibus antiquis causa quietis eris. | 190 |
| Sisyphe, cui tradas revolubile pondus, habebis: | |
| Versabunt celeres nunc nova membra rotae: | |
| Hic et erit, ramos frustra qui captet et undas: | |
| Hic inconsumpto viscere pascet aves. | |
| Nec mortis poenas mors altera finiet huius, | 195 |
| Horaque erit tantis ultima nulla malis. | |
| Inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida | |
| Aut summam Libyco de mare carpat aquam. | |
| Nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla, | |
| Quotve ferat, dicam, terra Cilissa crocos, | 200 |
| Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis, | |
| Quam multa fiat grandine canus Athos; | |
| Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri, | |
| Ora licet tribuas multiplicata mihi. | |
| Tot tibi vae! misero venient talesque ruinae, | 205 |
| Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem. | |
| Illae me lacrimae facient sine fine beatum: | |
| Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit. | |
| Natus es infelix,—ita di voluere—nec ulla | |
| Commoda nascenti stella levisve fuit. | 210 |
| Non Venus affulsit, non illa Iuppiter hora, | |
| Lunaque non apto solque fuere loco, | |
| Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes | |
| Quem peperit magno lucida Maia Iovi. | |
| Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis | 215 |
| Sidera presserunt falciferique senis. | |
| Lux quoque natalis, ne quid nisi triste videres, | |
| Turpis et inductis nubibus atra fuit. | |
| Haec est, in fastis cui dat gravis Allia nomen, | |
| Quaeque dies Ibin, publica damna tulit. | 220 |
| Qui simul impura matris prolapsus ab alvo | |
| Cinyphiam foedo corpore pressit humum, | |
| Sedit in adverso nocturnus culmine bubo, | |
| Funereoque graves edidit ore sonos. | |
| Protinus Eumenides lavere palustribus undis, | 225 |
| Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis, | |
| Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae, | |
| Terque cruentatas increpuere manus. | |
| Gutturaque imbuerunt infantia lacte canino: | |
| Hic primus pueri venit in ora cibus: | 230 |
| Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus, | |
| Latrat et in toto verba canina foro. | |
| Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis, | |
| A male deserto quos rapuere rogo: | |
| Et, ne non fultum nuda tellure iaceret, | 235 |
| Molle super silices inposuere caput. | |
| Iamque recessurae viridi de stipite factas | |
| Admorunt oculos usque sub ora faces. | |
| Flebat, ut est fumis infans contactus amaris, | |
| De tribus est cum sic una locuta soror: | 240 |
| 'Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas, | |
| Quae semper causa sufficiente cadent.' | |
| Dixerat; at Clotho iussit promissa valere, | |
| Nevit et infesta stamina pulla manu; | |
| Et, ne longa suo praesagia diceret ore, | 245 |
| 'Fata canet vates qui tua,' dixit, 'erit.' | |
| Ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces, | |
| Dent modo di vires in mea verba suas; | |
| Carminibusque meis accedent pondera rerum, | |
| Quae rata per luctus experiere tuos. | 250 |
| Neve sine exemplis aevi cruciere prioris, | |
| Sint tua Troianis non leviora malis, | |
| Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres, | |
| Tanta venenato vulnera crure geras. | |
| Nec levius doleas, quam qui bibit ubera cervae, | 255 |
| Armatique tulit vulnus, inermis opem; | |
| Quique ab equo praeceps in Aleïa decidit arva, | |
| Exitio facies cui sua paene fuit. | |
| Id quod Amyntorides videas, trepidumque ministro | |
| Praetemptes baculo luminis orbus iter. | 260 |
| Nec plus aspicias quam quem sua filia rexit, | |
| Expertus scelus est cuius uterque parens: | |
| Qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa | |
| Sumptus, Apollinea clarus in arte senex: | |
| Qualis et ille fuit, quo praecipiente columba | 265 |
| Est data Palladiae praevia duxque rati: | |
| Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum, | |
| Inferias nato quos dedit orba parens: | |
| Pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros | |
| Telemus Eurymides vaticinatus erat: | 270 |
| Ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit, | |
| Qui dedit: ut Thamyrae Demodocique caput | |
| Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas | |
| Subsecuit partes, unde creatus erat. | |
| Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, | 275 |
| Quam cui sunt subitae frater et uxor aves; | |
| Sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem | |
| Membra ratis Semeles est miserata soror. | |
| Vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus, | |
| Viscera diversis scissa ferantur equis: | 280 |
| Vel quae, qui redimi Romano turpe putavit, | |
| A duce Puniceo pertulit, ipse feras. | |
| Nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi, | |
| Cui nihil Hercei profuit ara Iovis. | |
| Utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa, | 285 |
| Tu quoque saxoso praecipitere iugo. | |
| Aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo, | |
| Sint artus avidis anguibus esca tui. | |
| Vel tua maturet, sicut Minoïa fata, | |
| Per caput infusae fervidus umor aquae. | 290 |
| [Utque parum mitis, sed non impune, Prometheus, | |
| Aërias volucres sanguine fixus alas.] | |
| Aut ut Erecthides, magno ter ab Hercule victus, | |
| Caesus in inmensum proiciare fretum. | |
| Aut ut Amyntiaden, turpi dilectus amore | 295 |
| Oderit, et saevo vulneret ense puer. | |
| Nec tibi fida magis misceri pocula possint, | |
| Quam qui cornigero de Iove natus erat. | |
| More vel intereas capti suspensus Achaei, | |
| Qui miser aurifera teste pependit aqua. | 300 |
| Aut ut Achilliden, cognato nomine clarum, | |
| Opprimat hostili tegula iacta manu. | |
| Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant, | |
| Sparsa per Ambracias quae iacuere vias. | |
| Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis; | 305 |
| Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum. | |
| Utque nepos dicti nostro modo carmine regis, | |
| Cantharidum sucos dante parente bibas. | |
| Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut | |
| Qua cecidit Leucon vindice, dicta pia est. | 310 |
| Inque pyram tecum carissima corpora mittas, | |
| Quem finem vitae Sardanapallus habet. | |
| Utque Iovis Libyci templum violare parantes, | |
| Acta noto vultus condat harena tuos. | |
| Utque necatorum Darei fraude secundi, | 315 |
| Sic tua subsidens devoret ora cinis. | |
| Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, | |
| Sit frigus mortis causa famesque tuae. | |
| Aut ut Atarnites, insutus pelle iuvenci | |
| Turpiter ad dominum praeda ferare tuum. | 320 |
| Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, | |
| Qui datus est leto coniugis ense suae, | |
| Quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas | |
| Vulnere non fidos experiare tuo. | |
| Utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno, | 325 |
| Vivus in occultas praecipiteris aquas. | |
| Quaeque in Adimantum Phyllesia regna tenentem | |
| A Iove venerunt, te quoque tela petant. | |
| Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, | |
| Nudus Achillea destituaris humo. | 330 |
| Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli | |
| Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, | |
| Vel qui, quae fuerat tutatus moenia saepe, | |
| Corpore lustravit non diuturna suo, | |
| Utque novum passa genus Hippomeneïde poenae | 335 |
| Tractus in Actaea fertur adulter humo, | |
| Sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus, | |
| Ultores rapiant turpe cadaver equi. | |
| Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim | |
| Fixa sub Euboico Graia fuere sinu; | 340 |
| Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor, | |
| Sic te mersuras adiuvet ignis aquas. | |
| Mens quoque sic furiis vecors agitetur, ut illi, | |
| Unum qui toto corpore vulnus habet; | |
| Utque Dryantiadae Rhodopeïa regna tenenti, | 345 |
| In gemino dispar cui pede cultus erat, | |
| Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum | |
| Tisamenique patri Calliroësque viro. | |
| Nec tibi contingat matrona pudicior illa, | |
| Qua potuit Tydeus erubuisse nuru: | 350 |
| Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti, | |
| Locris in ancillae dissimulata nece. | |
| Tam quoque, di faciant, possis gaudere fideli | |
| Coniuge, quam Talai Tyndareique gener: | |
| Quaeque parare suis letum patruelibus ausae | 355 |
| Belides assidua colla premuntur aqua. | |
| Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne, | |
| Nec nisi per crimen sit tibi fida soror. | |
| Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae, | |
| Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo. | 360 |
| Neve magis pia sit capitique parentis amica, | |
| Quam sua vel Pterelae, vel tibi, Nise, fuit: | |
| Infamemque locum sceleris quae nomine fecit, | |
| Pressit et inductis membra paterna rotis. | |
| Ut iuvenes pereas, quorum fastigia vultus | 365 |
| Membraque Pisaeae sustinuere foris: | |
| Ut qui perfusam miserorum saepe procorum | |
| Ipse suo melius sanguine tinxit humum: | |
| Proditor ut saevi periit auriga tyranni, | |
| Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae: | 370 |
| Ut qui velocem frustra petiere puellam, | |
| Dum facta est pomis tardior illa tribus: | |
| Ut qui tecta novi formam celantia monstri | |
| Intrarunt caecae non redeunda domus: | |
| Ut quorum Aeacides misit violentus in altum | 375 |
| Corpora cum senis altera sena rogum: | |
| Ut quos, obscuri victos ambagibus oris, | |
| Legimus infandae Sphinga dedisse neci: | |
| Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae, | |
| Propter quos acies nunc quoque tecta deae est: | 380 |
| Ut qui Threïcii quondam praesepia regis | |
| Fecerunt dapibus sanguinolenta suis: | |
| Therodamanteos ut qui sensere leones, | |
| Quique Thoanteae Taurica sacra deae: | |
| Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis | 385 |
| Dulichiae pavidos eripuere rati: | |
| Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum: | |
| Ut Laestrygonias qui subiere manus: | |
| Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis | |
| Et iacto canas pulvere fecit aquas: | 390 |
| Sex bis ut Icaridos famulae periere procique, | |
| Inque caput domini qui dabat arma procis: | |
| Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus, | |
| Qui, mirum, victor, cum cecidisset, erat: | |
| Ut quos Antaei fortes pressere lacerti: | 395 |
| Quosque ferae morti Lemnia turba dedit: | |
| Ut qui post longum, sacri monstrator iniqui, | |
| Elicuit pluvias victima caesus aquas: | |
| Frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras | |
| Tinxit, et exemplis occidit ipse suis: | 400 |
| Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis | |
| Impius humano viscere pavit equos: | |
| Ut duo diversis sub eodem vindice caesi | |
| Vulneribus, Nessus Dexamenique gener: | |
| Ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam | 405 |
| Urbe Coronides vidit ab ipse sua: | |
| Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus: | |
| Quique homo parte sui, parte iuvencus erat: | |
| Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras, | |
| Aequoris aspiciens huius et huius aquas: | 410 |
| Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu | |
| Corpora Thesea Cercyonea manu. | |
| Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira, | |
| Evenient, aut his non leviora malis. | |
| Qualis Achaemenidis, Sicula desertus in Aetna | 415 |
| Troica cum vidit vela venire, fuit, | |
| Qualis erat nec non fortuna binominis Iri, | |
| Quique tenent pontem, spe tibi maior erit. | |
| Filius et Cereris frustra tibi semper ametur, | |
| Destituatque tuas usque petitus opes: | 420 |
| Utque per alternos unda labente recursus | |
| Subtrahitur presso mollis harena pedi, | |
| Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, | |
| Lapsaque per medias effluat usque manus. | |
| Utque pater solitae varias mutare figuras, | 425 |
| Plenus inextincta conficiare fame; | |
| Nec dapis humanae tibi sint fastidia; quaque | |
| Parte potes, Tydeus temporis huius eris. | |
| Atque aliquid facies, a vespere Solis ad ortus | |
| Cur externati rursus agantur equi; | 430 |
| Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae, | |
| Temptabisque cibi fallere fraude Iovem; | |
| Teque aliquis posito temptet vim numinis opto, | |
| Tantalides tu sis, tu Teleique puer. | |
| Et tua sic latos spargantur membra per agros, | 435 |
| Tamquam quae patrias detinuere vias. | |
| Aere Perilleo veros imitere iuvencos, | |
| Ad formam tauri conveniente sono. | |
| Utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta | |
| More bovis Paphio clausus in aere gemas. | 440 |
| Dumque redire voles aevi melioris in annos, | |
| Ut vetus Admeti decipiare socer. | |
| Aut eques in medii mergare voragine caeni, | |
| Dummodo sint fati nomina nulla tui. | |
| Atque utinam pereas, veluti de dentibus orti | 445 |
| Sidonia iactis Graia per arva manu. | |
| Et quae Pitthides fecit de fratre Medusae, | |
| Eveniant capiti vota sinistra tuo: | |
| Et quibus exiguo volucris devota libello est, | |
| Corpora proiecta quae sua purgat aqua. | 450 |
| Vulnera totque feras quot dicitur ille tulisse, | |
| Cuius ab inferiis culter abesse solet. | |
| Attonitusque seces, ut quos Cybeleïa mater | |
| Incitat, ad Phrygios vilia membra modos; | |
| Deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis, | 455 |
| Et quatias molli tympana rauca manu. | |
| Inque pecus subito Magnae vertare Parentis, | |
| Victor ut est celeri victaque versa pede. | |
| Solaque Limone poenam ne senserit illam, | |
| Et tua dente fero viscera carpat equus. | 460 |
| Aut, ut Cassandreus domino non mitior illo, | |
| Saucius ingesta contumuleris humo. | |
| Aut ut Abantiades, aut ut Cycneïus heros, | |
| Clausus in aequoreas praecipiteris aquas. | |
| Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras, | 465 |
| Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem. | |
| Aut te devoveat certis Abdera diebus, | |
| Saxaque devotum grandine plura petant. | |
| Aut Iovis infesti telo feriare trisulco, | |
| Ut satus Hipponoo, Dexitheaeque pater, | 470 |
| Ut soror Autonoes, ut cui matertera Maia, | |
| Ut temere optatos qui male rexit equos; | |
| Ut ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem, | |
| Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis, | |
| Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, | 475 |
| Sic, precor, aetherii vindicis igne cadas. | |
| Praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos | |
| Ante diem rapto non adeunda Thaso: | |
| Quique verecundae speculantem labra Dianae, | |
| Quique Crotopiaden diripuere Linum. | 480 |
| Neve venenato levius feriaris ab angue, | |
| Quam senis Oeagri Calliopesque nurus: | |
| Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta | |
| Cuspide suspecti robora fixit equi. | |
| Neve gradus adeas Elpenore cautius altos, | 485 |
| Vimque feras vini quo tulit ille modo. | |
| Tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem | |
| Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops: | |
| Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro | |
| Proditus inclusae Cacus ab ore bovis: | 490 |
| Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno, | |
| Euboicasque suo sanguine tinxit aquas. | |
| Vel de praecipiti venias in Tartara saxo, | |
| Ut qui Socraticum de nece legit opus; | |
| Ut qui Theseae fallacia vela carinae | 495 |
| Vidit, ut Iliaca missus ab arce puer, | |
| Ut teneri nutrix, eadem matertera, Bacchi, | |
| Ut cui causa necis serra reperta fuit; | |
| Livida se scopulis ut virgo misit ab altis, | |
| Dixerat invicto quae mala verba deo. | 500 |
| Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo, | |
| Sitque Phalaeceae causa leaena necis. | |
| Quique Lycurgiden letavit, et arbore natum, | |
| Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper. | |
| Isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illi, | 505 |
| Ora super fixi quem cecidere suis. | |
| Sive idem, simili pinus quem morte peremit, | |
| Phryx ac venator sis Berecyntiades. | |
| Si tua contigerit Minoas puppis harenas, | |
| Te Corcyraeum Cressia turba putet. | 510 |
| Lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae, | |
| Stella Leoprepidae cum fuit aequa Iovis. | |
| Utque vel Evenus, torrenti flumine mersus | |
| Nomina des rapidae, vel Tiberinus, aquae. | |
| Astacidaeque modo decisa cadavere trunco, | 515 |
| Digna feris, hominis sit caput esca tuum, | |
| Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis, | |
| Des tua succensae membra cremanda pyrae. | |
| Inclususque necem cavea patiaris, ut ille | |
| Non profecturae conditor historiae. | 520 |
| Utque repertori nocuit pugnacis iambi, | |
| Sic sit in exitium lingua proterva tuum. | |
| Utque parum stabili qui carmine laesit Athenin, | |
| Invisus pereas deficiente cibo. | |
| Utque lyrae vates fertur periisse severae, | 525 |
| Causa sit exitii dextera laesa tui. | |
| Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestae, | |
| Tu quoque de morsu virus habente cadas. | |
| Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae: | |
| Eupolis hoc periit et nova nupta modo. | 530 |
| Utque coturnatum periisse Lycophrona narrant, | |
| Haereat in fibris fixa sagitta tuis. | |
| Aut lacer in silva manibus spargare tuorum, | |
| Sparsus ut est Thebis angue creatus avo. | |
| Perque feros montes tauro rapiente traharis, | 535 |
| Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci. | |
| Quodque suae passa est paelex invita sororis, | |
| Excidat ante pedes lingua resecta tuos. | |
| Conditor ut tardae, laesus cognomine, Myrrhae, | |
| Urbis in innumeris inveniare locis. | 540 |
| Inque tuis opifex, vati quod fecit Achaeo, | |
| Noxia luminibus spicula condat apis. | |
| Fixus et in duris carparis viscera saxis, | |
| Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat. | |
| Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae, | 545 |
| Inque tui caesus viscera patris eas. | |
| Trunca geras saevo mutilatis partibus ense, | |
| Qualia Mamertae membra fuisse ferunt. | |
| Utve Syracosio praestricta fauce poetae, | |
| Sic animae laqueo sit via clausa tuae. | 550 |
| Nudave derepta pateant tua viscera pelle, | |
| Ut Phrygium cuius nomina flumen habet. | |
| Saxificae videas infelix ora Medusae, | |
| Cephenum multos quae dedit una neci. | |
| Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum, | 555 |
| Inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas. | |
| Utque duobus idem dictis modo nomen habenti, | |
| Praefocent animae Cnosia mella viam. | |
| Sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim | |
| Imperturbato quod bibit ore reus. | 560 |
| Nec tibi, siquid amas, felicius Haemone cedat: | |
| Utque sua Macareus, sic potiare tua. | |
| Vel videas quod, iam cum flammae cuncta tenerent, | |
| Hectoreus patria vidit ab arce puer. | |
| Sanguine probra luas, ut avo genitore creatus, | 565 |
| Per facinus soror est cui sua facta parens. | |
| Ossibus inque tuis teli genus haereat illud, | |
| Traditur Icarii quo cecidisse gener. | |
| Utque loquax in equo est elisum guttur acerno, | |
| Sic tibi claudatur pollice vocis iter. | 570 |
| Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta, | |
| Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent. | |
| Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima | |
| Tartara, quod natae fecerat ille suae. | |
| Inque tuos ea pestis eat, quam dextra Coroebi | 575 |
| Vicit, opem miseris Argolisinque tulit. | |
| Utque nepos Aethrae, Veneris moriturus ob iram, | |
| Exul ab attonitis excutiaris equis. | |
| Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum, | |
| Perdat ob exiguas te tuus hospes opes. | 580 |
| Utque ferunt caesos sex cum Damasicthone fratres, | |
| Intereat tecum sic genus omne tuum. | |
| Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, | |
| Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae. | |
| Utve soror Pelopis, saxo dureris oborto, | 585 |
| Ut laesus lingua Battus ab ipse sua. | |
| Aëra si misso vacuum iaculabere disco, | |
| Quo puer Oebalides, ictus ab orbe cadas. | |
| Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, | |
| Omnis Abydena sit tibi peior aqua. | 590 |
| Comicus ut liquidis periit, dum nabat, in undis, | |
| Et tua sic Stygius strangulet ora liquor. | |
| Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, | |
| Contacta pereas, ut Palinurus, humo. | |
| Utque coturnatum vatem tutela Dianae, | 595 |
| Dilaniet vigilum te quoque turba canum. | |
| Aut ut Trinacrius salias super ora gigantis, | |
| Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit. | |
| Diripiantque tuos insanis unguibus artus | |
| Strymoniae matres, Orpheos esse ratae. | 600 |
| Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit, | |
| Sic tuus ardescat stipitis igne rogus. | |
| Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona, | |
| Utque pater nuptae, cumque parente domus; | |
| Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus; | 605 |
| Corpora pestiferum sic tua virus edat. | |
| Qua sua Penteliden proles est ulta Lycurgum, | |
| Haec maneat teli te quoque plaga novi. | |
| Utque Milo robur diducere fissile temptes, | |
| Nec possis captas inde referre manus. | 610 |
| Muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem | |
| Intulit armatas ebria turba manus. | |
| Quodque dolore necis patriae pia filia fecit, | |
| Vincula per laquei fac tibi guttur eat. | |
| Obstructoque famem patiaris limine tecti, | 615 |
| Ut legem poenae cui dedit ipsa parens. | |
| Illius exemplo violes simulacra Minervae, | |
| Aulidis a portu qui leve vertit iter. | |
| Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso | |
| Morte luas, nec te non meruisse iuvet. | 620 |
| Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes, | |
| Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion: | |
| Utque Melanthea tenebris a caede latentem | |
| Prodidit officio luminis ipsa parens: | |
| Sic tua coniectis fodiantur viscera telis, | 625 |
| Sic precor auxiliis impediare tuis. | |
| Qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles, | |
| Acta Phrygi timido, nox tibi talis eat. | |
| Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas, | |
| Quam comites Rhesi tum necis, ante viae; | 630 |
| Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt | |
| Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes. | |
| Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris | |
| Membra feras Stygiae semicremata neci. | |
| Utque Remo muros auso transire recentes, | 635 |
| Noxia sint capiti rustica tela tuo. | |
| Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas | |
| His precor ut vivas et moriare locis. | |
| Haec tibi tantisper subito sint missa libello, | |
| Inmemores ne nos esse querare tui. | 640 |
| Pauca quidem, fateor: sed di dent plura rogatis, | |
| Multiplicentque suo vota favore mea. | |
| Postmodo plura leges et nomen habentia verum, | |
| Et pede quo debent acria bella geri. |