NUX
|
|
Nux ego iuncta viae cum sim sine crimine vitae,
|
1
|
A populo saxis praetereunte petor.
|
|
Obruere ista solet manifestos poena nocentes,
|
|
Publica cum lentam non capit ira moram:
|
|
Nil ego peccavi nisi si peccare docetur
|
5
|
Annua cultori poma referre suo.
|
|
At prius arboribus, tum cum meliora fuerunt
|
|
Tempora, certamen fertilitatis erat;
|
|
Tum domini memores sertis ornare solebant
|
|
Agricolas fructu proveniente deos:
|
10
|
Saepe tuas igitur, Liber, miratus es uvas,
|
|
Mirata est oleas saepe Minerva suas,
|
|
Pomaque laesissent matrem, nisi subdita ramo
|
|
Longa laboranti furca tulisset opem:
|
|
Quin etiam exemplo pariebat femina nostro,
|
15
|
Nullaque non illo tempore mater erat.
|
|
At postquam platanis sterilem praebentibus umbram
|
|
Uberior quavis arbore venit honor,
|
|
Nos quoque frugiferae (si nux modo ponor in illis)
|
|
Coepimus in patulas luxuriare comas.
|
20
|
Nunc neque continuos nascuntur poma per annos,
|
|
Uvaque laesa domum laesaque baca venit;
|
|
Nunc uterum vitiat quae vult formosa videri,
|
|
Raraque in hoc aevo est quae velit esse parens.
|
|
Certe ego, si numquam peperissem, tutior essem:
|
25
|
Ista Clytaemestra digna querela fuit.
|
|
Si sciat hoc vitis, nascentes supprimet uvas,
|
|
Orbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit:
|
|
Hoc in notitiam veniat maloque piroque:
|
|
Destituent silvas utraque poma suas:
|
30
|
Audiat hoc cerasus, bacas exire vetabit;
|
|
Audiat hoc ficus, stipes inanis erit.
|
|
Non equidem invideo: numquid tamen ulla feritur
|
|
Quae sterilis sola conspicienda coma est?
|
|
Cernite sinceros omnes ex ordine truncos,
|
35
|
Qui modo nil quare percutiantur habent.
|
|
At mihi saeva nocent mutilatis vulnera ramis,
|
|
Nudaque deiecto cortice ligna patent.
|
|
Non odium facit hoc, sed spes inducta rapinae:
|
|
Sustineant aliae poma, querentur idem.
|
40
|
Sic reus ille fere est de quo victoria lucro
|
|
Esse potest; inopis vindice facta carent:
|
|
Sic timet insidias qui se scit ferre viator
|
|
Cur timeat: tutum carpit inanis iter:
|
|
Sic ego sola petor, solam quia causa petendi est;
|
45
|
Frondibus intactis cetera turba viret.
|
|
Nam quod habent frutices aliquando proxima nostris
|
|
Fragmina, quod laeso vimine multa iacent,
|
|
Non istis sua facta nocent: vicinia damno est:
|
|
Excipiunt ictu saxa repulsa meo;
|
50
|
Idque fide careat, si non, quae longius absunt
|
|
Nativum retinent inviolata decus.
|
|
Ergo si sapiant et mentem verba sequantur,
|
|
Devoveant umbras proxima quaeque meas.
|
|
Quam miserum est, odium damnis accedere nostris
|
55
|
Meque ream nimiae proximitatis agi!
|
|
Sed, puto, magna mea est operoso cura colono!
|
|
Inveniat, dederit quid mihi praeter humum.
|
|
Sponte mea facilis contempto nascor in agro,
|
|
Parsque loci, qua sto, publica paene via est.
|
60
|
Me sata ne laedam, quoniam et sata laedere dicor,
|
|
Imus in extremo margine fundus habet.
|
|
Non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras,
|
|
Duratam renovat non mihi fossor humum;
|
|
Sole licet siccaque siti peritura laborem,
|
65
|
Irriguae dabitur non mihi sulcus aquae.
|
|
At cum maturas fisso nova cortice rimas
|
|
Nux agit, ad partes pertica saeva venit;
|
|
Pertica dat plenis inmitia vulnera ramis,
|
|
Ne possim lapidum verbera sola queri:
|
70
|
Poma cadunt mensis non interdicta secundis
|
|
Et condit lectas parca colona nuces.
|
|
Has puer aut certo rectas dilaminat ictu
|
|
Aut pronas digito bisve semelve petit.
|
|
Quattuor in nucibus, non amplius, alea tota est,
|
75
|
Cum sibi suppositis additur una tribus.
|
|
Per tabulae clivum labi iubet alter et optat,
|
|
Tangat ut e multis quaelibet una suam.
|
|
Est etiam, par sit numerus qui dicat an impar,
|
|
Ut divinatas auferat augur opes.
|
80
|
Fit quoque de creta, qualem caeleste figuram
|
|
Sidus et in Graecis littera quarta gerit.
|
|
Haec ubi distincta est gradibus, quae constitit intus
|
|
Quot tetigit virgas, tot capit ipsa nuces.
|
|
Vas quoque saepe cavum spatio distante locatur,
|
85
|
In quod missa levi nux cadat una manu.
|
|
Felix, secreto quae nata est arbor in arvo
|
|
Et soli domino ferre tributa potest:
|
|
Non hominum strepitus audit, non illa rotarum,
|
|
Non a vicina pulverulenta via est:
|
90
|
Illa suo, quaecumque tulit, dare dona colono
|
|
Et plenos fructus adnumerare potest.
|
|
At mihi maturos numquam licet edere fetus,
|
|
Ante diemque meae decutiuntur opes.
|
|
Lamina mollis adhuc tenero est in lacte, quod intra est,
|
95
|
Nec mala sunt ulli nostra futura bono:
|
|
Iam tamen invenio qui me iaculentur et ictu
|
|
Praefestinato munus inane petant.
|
|
Si fiat rapti, fiat mensura relicti,
|
|
Maiorem domini parte, viator, habes.
|
100
|
Saepe aliquis, foliis ubi nuda cacumina vidit,
|
|
Esse putat Boreae triste furentis opus;
|
|
Aestibus hic, hic me spoliatam frigore credit;
|
|
Est quoque, qui crimen grandinis esse putet.
|
|
At mihi nec grando, duris invisa colonis,
|
105
|
Nec ventus fraudi solve geluve fuit:
|
|
Fructus obest, peperisse nocet, nocet esse feracem,
|
|
Quaeque fuit multis, ei mihi, praeda malo est.
|
|
Praeda malo, Polydore, fuit tibi; praeda nefandae
|
|
Coniugis Aonium misit in arma virum.
|
110
|
Hesperii regis pomaria tuta fuissent,
|
|
Una sed inmensas arbor habebat opes.
|
|
At rubus et sentes tantummodo laedere natae
|
|
Spinaque vindicta cetera tuta sua est.
|
|
Me, quia nec noceo nec obuncis vindicor hamis,
|
115
|
Missa petunt avida saxa proterva manu.
|
|
Quid si non aptas solem vitantibus umbras,
|
|
Finditur Icario cum cane terra, darem?
|
|
Quid nisi suffugium nimbos vitantibus essem,
|
|
Non expectata cum venit imber aqua?
|
120
|
Omnia cum faciam, cum praestem sedula cunctis
|
|
Officium, saxis officiosa petor.
|
|
Haec mihi perpessae domini patienda querela est:
|
|
Causa habeor, quare sit lapidosus ager;
|
|
Dumque repurgat humum collectaque saxa remittit,
|
125
|
Semper habent in me tela parata viae.
|
|
Ergo invisa aliis uni mihi frigora prosunt:
|
|
Illo me tutam tempore praestat hiems.
|
|
Nuda quidem tunc sum, nudam tamen expedit esse,
|
|
Non spolium de me quod petat hostis habet.
|
130
|
At simul induimus nostris sua munera ramis,
|
|
Saxa novos fructus grandine plura petunt.
|
|
Forsitan hic aliquis dicat "quae publica tangunt,
|
|
Carpere concessum est: hoc via iuris habet."
|
|
Si licet hoc, oleas destringite, caedite messes;
|
135
|
Improbe, vicinum carpe, viator, holus.
|
|
Intret et Urbanas eadem petulantia portas,
|
|
Sitque tuis muris, Romule, iuris idem:
|
|
Quilibet argentum prima de fronte tabernae
|
|
Tollat et ad gemmas quilibet alter eat;
|
140
|
Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos,
|
|
Et, quascumque potest tangere, tollat opes.
|
|
Sed neque tolluntur nec, dum regit omnia Caesar,
|
|
Incolumis tanto praeside raptor erit.
|
|
At non ille deus pacem intra moenia finit:
|
145
|
Auxilium toto spargit in orbe suum.
|
|
Quid tamen hoc prodest, media si luce palamque
|
|
Verberor et tutae non licet esse nuci?
|
|
Ergo nec nidos foliis haerere nec ullam
|
|
Sedibus in nostris stare videtis avem.
|
150
|
At lapis, in ramo sedit quicumque bifurco,
|
|
Haeret, et ut capta victor in arce manet.
|
|
Cetera saepe tamen potuere admissa negari,
|
|
Et crimen nox est infitiata suum:
|
|
Nostra notat fusco digitos iniuria suco
|
155
|
Cortice contactas inficiente manus.
|
|
Ille cruor meus est, illo maculata cruore
|
|
Non profectura dextra lavatur aqua.
|
|
O, ego, cum longae venerunt taedia vitae,
|
|
Optavi quotiens arida facta mori!
|
160
|
Optavi quotiens aut caeco turbine verti
|
|
Aut valido missi fulminis igne peti!
|
|
Atque utinam subitae raperent mea poma procellae,
|
|
Vel possem fructus excutere ipsa meos!
|
|
Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli,
|
165
|
Quod superest, tutum, Pontice castor, habes.
|
|
Quid mihi tunc animi est, ubi sumit tela viator
|
|
Atque oculis plagae destinat ante locum?
|
|
Nec vitare licet moto fera vulnera trunco,
|
|
Quem sub humo radix curvaque vincla tenent.
|
170
|
Corpora praebemus plagis, ut saepe sagittis,
|
|
Quem populus manicas deposuisse vetat,
|
|
Utve gravem candens ubi tolli vacca securim
|
|
Aut stringi cultros in sua colla videt.
|
|
Saepe meas vento frondes tremuisse putastis,
|
175
|
Sed metus in nobis causa tremoris erat.
|
|
Si merui videorque nocens, imponite flammae
|
|
Nostraque fumosis urite membra focis:
|
|
Si merui videorque nocens, excidite ferro
|
|
Et liceat miserae dedoluisse semel.
|
180
|
Si nec cur urar nec cur excidar habetis,
|
|
Parcite: sic coeptum perficiatis iter.
|
|