ARS AMATORIA
LIBER PRIMUS
Siquis in hoc artem populo non novit amandi, 1.1
  Hoc legat et lecto carmine doctus amet.
Arte citae veloque rates remoque moventur,
  Arte leves currus: arte regendus amor.
Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis, 5
  Tiphys in Haemonia puppe magister erat:
Me Venus artificem tenero praefecit Amori;
  Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.
Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet:
  Sed puer est, aetas mollis et apta regi. 10
Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem,
  Atque animos placida contudit arte feros.
Qui totiens socios, totiens exterruit hostes,
  Creditur annosum pertimuisse senem.
Quas Hector sensurus erat, poscente magistro 15
  Verberibus iussas praebuit ille manus.
Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris:
  Saevus uterque puer, natus uterque dea.
Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro,
  Frenaque magnanimi dente teruntur equi; 20
Et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu
  Pectora, iactatas excutiatque faces.
Quo me fixit Amor, quo me violentius ussit,
  Hoc melior facti vulneris ultor ero:
Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes, 25
  Nec nos aëriae voce monemur avis,
Nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores
  Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis:
Usus opus movet hoc: vati parete perito;
  Vera canam: coeptis, mater Amoris, ades! 30
Este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
  Quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
Nos venerem tutam concessaque furta canemus,
  Inque meo nullum carmine crimen erit.
Principio, quod amare velis, reperire labora, 35
  Qui nova nunc primum miles in arma venis.
Proximus huic labor est placitam exorare puellam:
  Tertius, ut longo tempore duret amor.
Hic modus, haec nostro signabitur area curru:
  Haec erit admissa meta terenda rota. 40
Dum licet, et loris passim potes ire solutis,
  Elige cui dicas 'tu mihi sola places.'
Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras:
  Quaerenda est oculis apta puella tuis.
Scit bene venator, cervis ubi retia tendat, 45
  Scit bene, qua frendens valle moretur aper;
Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,
  Novit quae multo pisce natentur aquae:
Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,
  Ante frequens quo sit disce puella loco. 50
Non ego quaerentem vento dare vela iubebo,
  Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.
Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,
  Raptaque sit Phrygio Graia puella viro,
Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, 55
  'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.'
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,
  Aequore quot pisces, fronde teguntur aves,
Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:
  Mater in Aeneae constitit urbe sui. 60
Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,
  Ante oculos veniet vera puella tuos:
Sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt.
  Cogeris voti nescius esse tui:
Seu te forte iuvat sera et sapientior aetas, 65
  Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
  Cum sol Herculei terga leonis adit:
Aut ubi muneribus nati sua munera mater
  Addidit, externo marmore dives opus. 70
Nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis,
  Porticus auctoris Livia nomen habet:
Quaque parare necem miseris patruelibus ausae
  Belides et stricto stat ferus ense pater.
Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis, 75
  Cultaque Iudaeo septima sacra Syro.
Nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae:
  Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi.
Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori:
  Flammaque in arguto saepe reperta foro: 80
Subdita qua Veneris facto de marmore templo
  Appias expressis aëra pulsat aquis,
Illo saepe loco capitur consultus Amori,
  Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:
Illo saepe loco desunt sua verba diserto, 85
  Resque novae veniunt, causaque agenda sua est.
Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:
  Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
Sed tu praecipue curvis venare theatris:
  Haec loca sunt voto fertiliora tuo. 90
Illic invenies quod ames, quod ludere possis,
  Quodque semel tangas, quodque tenere velis.
Ut redit itque frequens longum formica per agmen,
  Granifero solitum cum vehit ore cibum,
Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae 95
  Pascua per flores et thyma summa volant,
Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
  Copia iudicium saepe morata meum est.
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:
  Ille locus casti damna pudoris habet. 100
Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,
  Cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,
  Nec fuerant liquido pulpita rubra croco;
Illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes 105
  Simpliciter positae, scena sine arte fuit;
In gradibus sedit populus de caespite factis,
  Qualibet hirsutas fronde tegente comas.
Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam
  Quam velit, et tacito pectore multa movent. 110
Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco,
  Ludius aequatam ter pede pulsat humum,
In medio plausu (plausus tunc arte carebant)
  Rex populo praedae signa petita dedit.
Protinus exiliunt, animum clamore fatentes, 115
  Virginibus cupidas iniciuntque manus.
Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae,
  Ut fugit invisos agna novella lupos:
Sic illae timuere viros sine more ruentes;
  Constitit in nulla qui fuit ante color. 120
Nam timor unus erat, facies non una timoris:
  Pars laniat crines, pars sine mente sedet;
Altera maesta silet, frustra vocat altera matrem:
  Haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit;
Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae, 125
  Et potuit multas ipse decere timor.
Siqua repugnarat nimium comitemque negabat,
  Sublatam cupido vir tulit ipse sinu,
Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
  Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.' 130
Romule, militibus scisti dare commoda solus:
  Haec mihi si dederis commoda, miles ero.
Scilicet ex illo sollemnia more theatra
  Nunc quoque formosis insidiosa manent.
Nec te nobilium fugiat certamen equorum; 135
  Multa capax populi commoda Circus habet.
Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,
  Nec tibi per nutus accipienda nota est:
Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto,
  Iunge tuum lateri qua potes usque latus; 140
Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,
  Quod tibi tangenda est lege puella loci.
Hic tibi quaeratur socii sermonis origo,
  Et moveant primos publica verba sonos.
Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras: 145
  Nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave.
At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,
  Tu Veneri dominae plaude favente manu;
Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae
  Deciderit, digitis excutiendus erit: 150
Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum:
  Quaelibet officio causa sit apta tuo.
Pallia si terra nimium demissa iacebunt,
  Collige, et inmunda sedulus effer humo;
Protinus, officii pretium, patiente puella 155
  Contingent oculis crura videnda tuis.
Respice praeterea, post vos quicumque sedebit,
  Ne premat opposito mollia terga genu.
Parva leves capiunt animos: fuit utile multis
  Pulvinum facili composuisse manu. 160
Profuit et tenui ventos movisse tabella,
  Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
Hos aditus Circusque novo praebebit amori,
  Sparsaque sollicito tristis harena foro.
Illa saepe puer Veneris pugnavit harena, 165
  Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum
  Et quaerit posito pignore, vincat uter,
Saucius ingemuit telumque volatile sensit,
  Et pars spectati muneris ipse fuit. 170
Quid, modo cum belli navalis imagine Caesar
  Persidas induxit Cecropiasque rates?
Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae
  Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit.
Quis non invenit turba, quod amaret, in illa? 175
  Eheu, quam multos advena torsit amor!
Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi
  Addere: nunc, oriens ultime, noster eris.
Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti,
  Signaque barbaricas non bene passa manus. 180
Ultor adest, primisque ducem profitetur in annis,
  Bellaque non puero tractat agenda puer.
Parcite natales timidi numerare deorum:
  Caesaribus virtus contigit ante diem.
Ingenium caeleste suis velocius annis 185
  Surgit, et ignavae fert male damna morae.
Parvus erat, manibusque duos Tirynthius angues
  Pressit, et in cunis iam Iove dignus erat.
Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti,
  Cum timuit thyrsos India victa tuos? 190
Auspiciis annisque patris, puer, arma movebis,
  Et vinces annis auspiciisque patris:
Tale rudimentum tanto sub nomine debes,
  Nunc iuvenum princeps, deinde future senum;
Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos: 195
  Cumque pater tibi sit, iura tuere patris.
Induit arma tibi genitor patriaeque tuusque:
  Hostis ab invito regna parente rapit;
Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas:
  Stabit pro signis iusque piumque tuis. 200
Vincuntur causa Parthi: vincantur et armis;
  Eoas Latio dux meus addat opes.
Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti:
  Nam deus e vobis alter es, alter eris.
Auguror, en, vinces; votivaque carmina reddam, 205
  Et magno nobis ore sonandus eris.
Consistes, aciemque meis hortabere verbis;
  O desint animis ne mea verba tuis!
Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam,
  Telaque, ab averso quae iacit hostis equo. 210
Qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis?
  Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet.
Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum,
  Quattuor in niveis aureus ibis equis.
Ibunt ante duces onerati colla catenis, 215
  Ne possint tuti, qua prius, esse fuga.
Spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae,
  Diffundetque animos omnibus ista dies.
Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret,
  Quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae, 220
Omnia responde, nec tantum siqua rogabit;
  Et quae nescieris, ut bene nota refer.
Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem:
  Cui coma dependet caerula, Tigris erit.
Hos facito Armenios; haec est Danaëia Persis: 225
  Urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.
Ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas,
  Si poteris, vere, si minus, apta tamen.
Dant etiam positis aditum convivia mensis:
  Est aliquid praeter vina, quod inde petas. 230
Saepe illic positi teneris adducta lacertis
  Purpureus Bacchi cornua pressit Amor:
Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,
  Permanet et capto stat gravis ille loco.
Ille quidem pennas velociter excutit udas: 235
  Sed tamen et spargi pectus amore nocet.
Vina parant animos faciuntque caloribus aptos:
  Cura fugit multo diluiturque mero.
Tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit,
  Tum dolor et curae rugaque frontis abit. 240
Tunc aperit mentes aevo rarissima nostro
  Simplicitas, artes excutiente deo.
Illic saepe animos iuvenum rapuere puellae,
  Et Venus in vinis ignis in igne fuit.
Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae: 245
  Iudicio formae noxque merumque nocent.
Luce deas caeloque Paris spectavit aperto,
  Cum dixit Veneri 'vincis utramque, Venus.'
Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni,
  Horaque formosam quamlibet illa facit. 250
Consule de gemmis, de tincta murice lana,
  Consule de facie corporibusque diem.
Quid tibi femineos coetus venatibus aptos
  Enumerem? numero cedet harena meo.
Quid referam Baias, praetextaque litora velis, 255
  Et quae de calido sulpure fumat aqua?
Hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit
  'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.'
Ecce suburbanae templum nemorale Dianae
  Partaque per gladios regna nocente manu: 260
Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,
  Multa dedit populo vulnera, multa dabit.
Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,
  Praecipit imparibus vecta Thalea rotis.
Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes, 265
  Dicere praecipuae molior artis opus.
Quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes,
  Pollicitisque favens, vulgus, adeste meis.
Prima tuae menti veniat fiducia, cunctas
  Posse capi; capies, tu modo tende plagas. 270
Vere prius volucres taceant, aestate cicadae,
  Maenalius lepori det sua terga canis,
Femina quam iuveni blande temptata repugnet:
  Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet.
Utque viro furtiva venus, sic grata puellae: 275
  Vir male dissimulat: tectius illa cupit.
Conveniat maribus, nequam nos ante rogemus,
  Femina iam partes victa rogantis agat.
Mollibus in pratis admugit femina tauro:
  Femina cornipedi semper adhinnit equo. 280
Parcior in nobis nec tam furiosa libido:
  Legitimum finem flamma virilis habet.
Byblida quid referam, vetito quae fratris amore
  Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?
Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit, 285
  Et nunc obducto cortice pressa latet:
Illius lacrimis, quas arbore fundit odora,
  Unguimur, et dominae nomina gutta tenet.
Forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae
  Candidus, armenti gloria, taurus erat, 290
Signatus tenui media inter cornua nigro:
  Una fuit labes, cetera lactis erant.
Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuvencae
  Optarunt tergo sustinuisse suo.
Pasiphaë fieri gaudebat adultera tauri; 295
  Invida formosas oderat illa boves.
Nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes,
  Quamvis sit mendax, Creta negare potest.
Ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro
  Fertur inadsueta subsecuisse manu. 300
It comes armentis, nec ituram cura moratur
  Coniugis, et Minos a bove victus erat.
Quo tibi, Pasiphaë, pretiosas sumere vestes?
  Ille tuus nullas sentit adulter opes.
Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti? 305
  Quid totiens positas fingis, inepta, comas?
Crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam.
  Quam cuperes fronti cornua nata tuae!
Sive placet Minos, nullus quaeratur adulter:
  Sive virum mavis fallere, falle viro! 310
In nemus et saltus thalamo regina relicto
  Fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo,
  Et dixit 'domino cur placet ista meo?
Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis: 315
  Nec dubito, quin se stulta decere putet.'
Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci
  Iussit et inmeritam sub iuga curva trahi,
Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,
  Et tenuit laeta paelicis exta manu. 320
Paelicibus quotiens placavit numina caesis,
  Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'
Et modo se Europen fieri, modo postulat Io,
  Altera quod bos est, altera vecta bove.
Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna, 325
  Dux gregis, et partu proditus auctor erat.
Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore
  (Et quantum est uno posse carere viro?),
Non medium rupisset iter, curruque retorto
  Auroram versis Phoebus adisset equis. 330
Filia purpureos Niso furata capillos
  Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,
  Coniugis Atrides victima dira fuit.
Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creüsae, 335
  Et nece natorum sanguinolenta parens?
Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix:
  Hippolytum pavidi diripuistis equi.
Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis?
  Poena reversura est in caput ista tuum. 340
Omnia feminea sunt ista libidine mota;
  Acrior est nostra, plusque furoris habet.
Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas;
  Vix erit e multis, quae neget, una, tibi.
Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae: 345
  Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.
Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas
  Et capiant animos plus aliena suis?
Fertilior seges est alienis semper in agris,
  Vicinumque pecus grandius uber habet. 350
Sed prius ancillam captandae nosse puellae
  Cura sit: accessus molliet illa tuos.
Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,
  Neve parum tacitis conscia fida iocis.
Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando: 355
  Quod petis, ex facili, si volet illa, feres.
Illa leget tempus (medici quoque tempora servant)
  Quo facilis dominae mens sit et apta capi.
Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum
  Ut seges in pingui luxuriabit humo. 360
Pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore,
  Ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
  Militibus gravidum laeta recepit equum.
Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit: 365
  Tum facies opera, ne sit inulta, tua.
Hanc matutinos pectens ancilla capillos
  Incitet, et velo remigis addat opem,
Et secum tenui suspirans murmure dicat
  'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.' 370
Tum de te narret, tum persuadentia verba
  Addat, et insano iuret amore mori.
Sed propera, ne vela cadant auraeque residant:
  Ut fragilis glacies, interit ira mora.
Quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram? 375
  Talibus admissis alea grandis inest.
Haec a concubitu fit sedula, tardior illa,
  Haec dominae munus te parat, illa sibi.
Casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis,
  Consilium tamen est abstinuisse meum. 380
Non ego per praeceps et acuta cacumina vadam,
  Nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas,
  Corpore, non tantum sedulitate placet,
Fac domina potiare prius, comes illa sequatur: 385
  Non tibi ab ancilla est incipienda venus.
Hoc unum moneo, siquid modo creditur arti,
  Nec mea dicta rapax per mare ventus agit:
Aut non rem temptes aut perfice; tollitur index,
  Cum semel in partem criminis ipsa venit. 390
Non avis utiliter viscatis effugit alis;
  Non bene de laxis cassibus exit aper.
Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo:
  Perprime temptatam, nec nisi victor abi.
Tunc neque te prodet communi noxia culpa, 395
  Factaque erunt dominae dictaque nota tibi.
Sed bene celetur: bene si celabitur index,
  Notitiae suberit semper amica tuae.
Tempora qui solis operosa colentibus arva,
  Fallitur, et nautis aspicienda putat; 400
Nec semper credenda ceres fallacibus arvis,
  Nec semper viridi concava puppis aquae,
Nec teneras semper tutum captare puellas:
  Saepe dato melius tempore fiet idem.
Sive dies suberit natalis, sive Kalendae, 405
  Quas Venerem Marti continuasse iuvat,
Sive erit ornatus non ut fuit ante sigillis,
  Sed regum positas Circus habebit opes,
Differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pliades instant,
  Tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua; 410
Tunc bene desinitur: tunc siquis creditur alto,
  Vix tenuit lacerae naufraga membra ratis.
Tu licet incipias qua flebilis Allia luce
  Vulneribus Latiis sanguinolenta fluit,
Quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis, 415
  Culta Palaestino septima festa Syro.
Magna superstitio tibi sit natalis amicae:
  Quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies.
Cum bene vitaris, tamen auferet; invenit artem
  Femina, qua cupidi carpat amantis opes. 420
Institor ad dominam veniet discinctus emacem,
  Expediet merces teque sedente suas:
Quas illa, inspicias, sapere ut videare, rogabit:
  Oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas.
Hoc fore contentam multos iurabit in annos, 425
  Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi.
Si non esse domi, quos des, causabere nummos,
  Littera poscetur—ne didicisse iuvet.
Quid, quasi natali cum poscit munera libo,
  Et, quotiens opus est, nascitur illa, sibi? 430
Quid, cum mendaci damno maestissima plorat,
  Elapsusque cava fingitur aure lapis?
Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt:
  Perdis, et in damno gratia nulla tuo.
Non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes, 435
  Cum totidem linguis sint satis ora decem.
Cera vadum temptet, rasis infusa tabellis:
  Cera tuae primum conscia mentis eat.
Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem
  Verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces. 440
Hectora donavit Priamo prece motus Achilles;
  Flectitur iratus voce rogante deus.
Promittas facito: quid enim promittere laedit?
  Pollicitis dives quilibet esse potest.
Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum: 445
  Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.
Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:
  Praeteritum tulerit, perdideritque nihil.
At quod non dederis, semper videare daturus:
  Sic dominum sterilis saepe fefellit ager: 450
Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,
  Et revocat cupidas alea saepe manus.
Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;
  Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.
Ergo eat et blandis peraretur littera verbis, 455
  Exploretque animos, primaque temptet iter.
Littera Cydippen pomo perlata fefellit,
  Insciaque est verbis capta puella suis.
Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,
  Non tantum trepidos ut tueare reos; 460
Quam populus iudexque gravis lectusque senatus,
  Tam dabit eloquio victa puella manus.
Sed lateant vires, nec sis in fronte disertus;
  Effugiant voces verba molesta tuae.
Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae? 465
  Saepe valens odii littera causa fuit.
Sit tibi credibilis sermo consuetaque verba,
  Blanda tamen, praesens ut videare loqui.
Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet,
  Lecturam spera, propositumque tene. 470
Tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci,
  Tempore lenta pati frena docentur equi:
Ferreus adsiduo consumitur anulus usu,
  Interit adsidua vomer aduncus humo.
Quid magis est saxo durum, quid mollius unda? 475
  Dura tamen molli saxa cavantur aqua.
Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces:
  Capta vides sero Pergama, capta tamen.
Legerit, et nolit rescribere? cogere noli:
  Tu modo blanditias fac legat usque tuas. 480
Quae voluit legisse, volet rescribere lectis:
  Per numeros venient ista gradusque suos.
Forsitan et primo veniet tibi littera tristis,
  Quaeque roget, ne se sollicitare velis.
Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes; 485
  Insequere, et voti postmodo compos eris.
Interea, sive illa toro resupina feretur,
  Lecticam dominae dissimulanter adi,
Neve aliquis verbis odiosas offerat auris,
  Qua potes ambiguis callidus abde notis. 490
Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur
  Porticus, hic socias tu quoque iunge moras:
Et modo praecedas facito, modo terga sequaris,
  Et modo festines, et modo lentus eas:
Nec tibi de mediis aliquot transire columnas 495
  Sit pudor, aut lateri continuasse latus;
Nec sine te curvo sedeat speciosa theatro:
  Quod spectes, umeris adferet illa suis.
Illam respicias, illam mirere licebit:
  Multa supercilio, multa loquare notis. 500
Et plaudas, aliquam mimo saltante puellam:
  Et faveas illi, quisquis agatur amans.
Cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis;
  Arbitrio dominae tempora perde tuae.
Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos, 505
  Nec tua mordaci pumice crura teras.
Ista iube faciant, quorum Cybeleïa mater
  Concinitur Phrygiis exululata modis.
Forma viros neglecta decet; Minoida Theseus
  Abstulit, a nulla tempora comptus acu. 510
Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amavit;
  Cura deae silvis aptus Adonis erat.
Munditie placeant, fuscentur corpora Campo:
  Sit bene conveniens et sine labe toga:
Lingula ne rigeat, careant rubigine dentes, 515
  Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet:
Nec male deformet rigidos tonsura capillos:
  Sit coma, sit trita barba resecta manu.
Et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues:
  Inque cava nullus stet tibi nare pilus. 520
Nec male odorati sit tristis anhelitus oris:
  Nec laedat naris virque paterque gregis.
Cetera lascivae faciant, concede, puellae,
  Et siquis male vir quaerit habere virum.
Ecce, suum vatem Liber vocat; hic quoque amantes 525
  Adiuvat, et flammae, qua calet ipse, favet.
Cnosis in ignotis amens errabat harenis,
  Qua brevis aequoreis Dia feritur aquis.
Utque erat e somno tunica velata recincta,
  Nuda pedem, croceas inreligata comas, 530
Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,
  Indigno teneras imbre rigante genas.
Clamabat, flebatque simul, sed utrumque decebat;
  Non facta est lacrimis turpior illa suis.
Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis 535
  'Perfidus ille abiit; quid mihi fiet?' ait.
'Quid mihi fiet?' ait: sonuerunt cymbala toto
  Litore, et adtonita tympana pulsa manu.
Excidit illa metu, rupitque novissima verba;
  Nullus in exanimi corpore sanguis erat. 540
Ecce Mimallonides sparsis in terga capillis:
  Ecce leves satyri, praevia turba dei:
Ebrius, ecce, senex pando Silenus asello
  Vix sedet, et pressas continet ante iubas.
Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque 545
  Quadrupedem ferula dum malus urget eques,
In caput aurito cecidit delapsus asello:
  Clamarunt satyri 'surge age, surge, pater.'
Iam deus in curru, quem summum texerat uvis,
  Tigribus adiunctis aurea lora dabat: 550
Et color et Theseus et vox abiere puellae:
  Terque fugam petiit, terque retenta metu est.
Horruit, ut graciles, agitat quas ventus, aristae,
  Ut levis in madida canna palude tremit.
Cui deus 'en, adsum tibi cura fidelior' inquit: 555
  'Pone metum: Bacchi, Cnosias, uxor eris.
Munus habe caelum; caelo spectabere sidus;
  Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.'
Dixit, et e curru, ne tigres illa timeret,
  Desilit; inposito cessit harena pede: 560
Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)
  Abstulit; in facili est omnia posse deo.
Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!'
  Sic coeunt sacro nupta deusque toro.
Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi, 565
  Atque erit in socii femina parte tori,
Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare,
  Ne iubeant capiti vina nocere tuo.
Hic tibi multa licet sermone latentia tecto
  Dicere, quae dici sentiat illa sibi: 570
Blanditiasque leves tenui perscribere vino,
  Ut dominam in mensa se legat illa tuam:
Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:
  Saepe tacens vocem verbaque vultus habet.
Fac primus rapias illius tacta labellis 575
  Pocula, quaque bibet parte puella, bibas:
Et quemcumque cibum digitis libaverit illa,
  Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus.
Sint etiam tua vota, viro placuisse puellae:
  Utilior vobis factus amicus erit. 580
Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:
  Huic detur capiti missa corona tuo.
Sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat:
  Nec dubites illi verba secunda loqui.
Tuta frequensque via est, per amici fallere nomen: 585
  Tuta frequensque licet sit via, crimen habet.
Inde procurator nimium quoque multa procurat,
  Et sibi mandatis plura videnda putat.
Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi:
  Officium praestent mensque pedesque suum. 590
Iurgia praecipue vino stimulata caveto,
  Et nimium faciles ad fera bella manus.
Occidit Eurytion stulte data vina bibendo;
  Aptior est dulci mensa merumque ioco.
Si vox est, canta: si mollia brachia, salta: 595
  Et quacumque potes dote placere, place.
Ebrietas ut vera nocet, sic ficta iuvabit:
  Fac titubet blaeso subdola lingua sono,
Ut, quicquid facias dicasve protervius aequo,
  Credatur nimium causa fuisse merum. 600
Et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa;
  Sed, male sit, tacita mente precare, viro.
At cum discedet mensa conviva remota,
  Ipsa tibi accessus turba locumque dabit.
Insere te turbae, leviterque admotus eunti 605
  Velle latus digitis, et pede tange pedem.
Conloquii iam tempus adest; fuge rustice longe
  Hinc pudor; audentem Forsque Venusque iuvat.
Non tua sub nostras veniat facundia leges:
  Fac tantum cupias, sponte disertus eris. 610
Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis;
  Haec tibi quaeratur qualibet arte fides.
Nec credi labor est: sibi quaeque videtur amanda;
  Pessima sit, nulli non sua forma placet.
Saepe tamen vere coepit simulator amare, 615
  Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae:
  Fiet amor verus, qui modo falsus erat.
Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,
  Ut pendens liquida ripa subestur aqua. 620
Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos
  Et teretes digitos exiguumque pedem:
Delectant etiam castas praeconia formae;
  Virginibus curae grataque forma sua est.
Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvis 625
  Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?
Laudatas ostendit avis Iunonia pinnas:
  Si tacitus spectes, illa recondit opes.
Quadrupedes inter rapidi certamina cursus
  Depexaeque iubae plausaque colla iuvant. 630
Nec timide promitte: trahunt promissa puellas;
  Pollicito testes quoslibet adde deos.
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,
  Et iubet Aeolios inrita ferre notos.
Per Styga Iunoni falsum iurare solebat 635
  Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo.
Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus;
  Dentur in antiquos tura merumque focos;
Nec secura quies illos similisque sopori
  Detinet; innocue vivite: numen adest; 640
Reddite depositum; pietas sua foedera servet:
  Fraus absit; vacuas caedis habete manus.
Ludite, si sapitis, solas impune puellas:
  Hac minus est una fraude tuenda fides.
Fallite fallentes: ex magna parte profanum 645
  Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.
Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
  Imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari
  Hospitis adfuso sanguine posse Iovem. 650
Illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,'
  Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
  Torruit: infelix inbuit auctor opus.
Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est, 655
  Quam necis artifices arte perire sua.
Ergo ut periuras merito periuria fallant,
  Exemplo doleat femina laesa suo.
Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:
  Fac madidas videat, si potes, illa genas. 660
Si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)
  Deficient, uda lumina tange manu.
Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
  Illa licet non det, non data sume tamen.
Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet: 665
  Pugnando vinci se tamen illa volet.
Tantum ne noceant teneris male rapta labellis,
  Neve queri possit dura fuisse, cave.
Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet,
  Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit. 670
Quantum defuerat pleno post oscula voto?
  Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
Vim licet appelles: grata est vis ista puellis:
  Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.
Quaecumque est veneris subita violata rapina, 675
  Gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
At quae cum posset cogi, non tacta recessit,
  Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
Vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;
  Et gratus raptae raptor uterque fuit. 680
Fabula nota quidem, sed non indigna referri,
  Scyrias Haemonio iuncta puella viro.
Iam dea laudatae dederat mala praemia formae
  Colle sub Idaeo vincere digna duas:
Iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe, 685
  Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
Iurabant omnes in laesi verba mariti:
  Nam dolor unius publica causa fuit.
Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
  Veste virum longa dissimulatus erat. 690
Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae;
  Tu titulos alia Palladis arte petas.
Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est:
  Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?
Reïce succinctos operoso stamine fusos! 695
  Quassanda est ista Pelias hasta manu.
Forte erat in thalamo virgo regalis eodem;
  Haec illum stupro comperit esse virum.
Viribus illa quidem victa est, ita credere oportet:
  Sed voluit vinci viribus illa tamen. 700
Saepe 'mane!' dixit, cum iam properaret Achilles;
  Fortia nam posita sumpserat arma colo.
Vis ubi nunc illa est? Quid blanda voce moraris
  Auctorem stupri, Deïdamia, tui?
Scilicet ut pudor est quaedam coepisse priorem, 705
  Sic alio gratum est incipiente pati.
A! nimia est iuveni propriae fiducia formae,
  Expectat siquis, dum prior illa roget.
Vir prior accedat, vir verba precantia dicat:
  Excipiet blandas comiter illa preces. 710
Ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari;
  Da causam voti principiumque tui.
Iuppiter ad veteres supplex heroïdas ibat:
  Corrupit magnum nulla puella Iovem.
Si tamen a precibus tumidos accedere fastus 715
  Senseris, incepto parce referque pedem.
Quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat;
  Lenius instando taedia tolle tui.
Nec semper veneris spes est profitenda roganti:
  Intret amicitiae nomine tectus amor. 720
Hoc aditu vidi tetricae data verba puellae:
  Qui fuerat cultor, factus amator erat.
Candidus in nauta turpis color, aequoris unda
  Debet et a radiis sideris esse niger:
Turpis et agricolae, qui vomere semper adunco 725
  Et gravibus rastris sub Iove versat humum.
Et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae,
  Candida si fuerint corpora, turpis eris.
Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti;
  Hoc decet, hoc stulti non valuisse putant. 730
Pallidus in Side silvis errabat Orion,
  Pallidus in lenta naïde Daphnis erat.
Arguat et macies animum: nec turpe putaris
  Palliolum nitidis inposuisse comis.
Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes 735
  Curaque et in magno qui fit amore dolor.
Ut voto potiare tuo, miserabilis esto,
  Ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?
  Nomen amicitia est, nomen inane fides. 740
Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
  Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
At non Actorides lectum temeravit Achillis:
  Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.
Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat, 745
  Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
Siquis idem sperat, laturas poma myricas
  Speret, et e medio flumine mella petat.
Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:
  Haec quoque ab alterius grata dolore venit. 750
Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
  Quos credis fidos, effuge, tutus eris.
Cognatum fratremque cave carumque sodalem:
  Praebebit veros haec tibi turba metus.
Finiturus eram, sed sunt diversa puellis 755
  Pectora: mille animos excipe mille modis.
Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
  Convenit, haec oleis; hac bene farra virent.
Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;
  Qui sapit, innumeris moribus aptus erit, 760
Utque leves Proteus modo se tenuabit in undas,
  Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:
  Hos cava contento retia fune trahunt.
Nec tibi conveniet cunctos modus unus ad annos: 765
  Longius insidias cerva videbit anus.
Si doctus videare rudi, petulansve pudenti,
  Diffidet miserae protinus illa sibi.
Inde fit, ut quae se timuit committere honesto,
  Vilis ad amplexus inferioris eat. 770
Pars superat coepti, pars est exhausta laboris.
  Hic teneat nostras ancora iacta rates.