| LIBER TERTIUS | |
| Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt, | 3.1 |
| Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae. | |
| Ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione | |
| Faverit et toto qui volat orbe puer. | |
| Non erat armatis aequum concurrere nudas; | 5 |
| Sic etiam vobis vincere turpe, viri. | |
| Dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues | |
| Adicis, et rabidae tradis ovile lupae?' | |
| Parcite paucarum diffundere crimen in omnes; | |
| Spectetur meritis quaeque puella suis. | 10 |
| Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem | |
| Quo premat Atrides crimine maior habet, | |
| Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae | |
| Vivus et in vivis ad Styga venit equis, | |
| Est pia Penelope lustris errante duobus | 15 |
| Et totidem lustris bella gerente viro. | |
| Respice Phylaciden et quae comes isse marito | |
| Fertur et ante annos occubuisse suos. | |
| Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit: | |
| Proque viro est uxor funere lata viri. | 20 |
| 'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit | |
| Iphias, in medios desiluitque rogos. | |
| Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: | |
| Non mirum, populo si placet illa suo. | |
| Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte: | 25 |
| Conveniunt cumbae vela minora meae. | |
| Nil nisi lascivi per me discuntur amores; | |
| Femina praecipiam quo sit amanda modo. | |
| Femina nec flammas nec saevos excutit arcus; | |
| Parcius haec video tela nocere viris. | 30 |
| Saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae, | |
| Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent. | |
| Phasida iam matrem fallax dimisit Iason: | |
| Venit in Aesonios altera nupta sinus. | |
| Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas | 35 |
| Pavit, in ignoto sola relicta loco! | |
| Quaere, novem cur una viae dicantur, et audi | |
| Depositis silvas Phyllida flesse comis. | |
| Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem | |
| Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae. | 40 |
| Quid vos perdiderit, dicam? nescistis amare: | |
| Defuit ars vobis; arte perennat amor. | |
| Nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere | |
| Iussit, et ante oculos constitit ipsa meos. | |
| Tum mihi 'Quid miserae' dixit 'meruere puellae? | 45 |
| Traditur armatis vulgus inerme viris. | |
| Illos artifices gemini fecere libelli: | |
| Haec quoque pars monitis erudienda tuis. | |
| Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae, | |
| Mox cecinit laudes prosperiore lyra. | 50 |
| Si bene te novi (cultas ne laede puellas!) | |
| Gratia, dum vives, ista petenda tibi est.' | |
| Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos | |
| Constiterat) folium granaque pauca dedit; | |
| Sensimus acceptis numen quoque: purior aether | 55 |
| Fulsit, et e toto pectore cessit onus. | |
| Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, | |
| Quas pudor et leges et sua iura sinunt. | |
| Venturae memores iam nunc estote senectae: | |
| Sic nullum vobis tempus abibit iners. | 60 |
| Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos, | |
| Ludite: eunt anni more fluentis aquae; | |
| Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda, | |
| Nec quae praeteriit, hora redire potest. | |
| Utendum est aetate: cito pede labitur aetas, | 65 |
| Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit. | |
| Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi: | |
| Hac mihi de spina grata corona data est. | |
| Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes, | |
| Frigida deserta nocte iacebis anus, | 70 |
| Nec tua frangetur nocturna ianua rixa, | |
| Sparsa nec invenies limina mane rosa. | |
| Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis, | |
| Et perit in nitido qui fuit ore color. | |
| Quasque fuisse tibi canas a virgine iuras, | 75 |
| Spargentur subito per caput omne comae. | |
| Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, | |
| Nec faciunt cervos cornua iacta senes: | |
| Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, | |
| Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. | 80 |
| Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae | |
| Tempora: continua messe senescit ager. | |
| Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, | |
| Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae. | |
| Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: | 85 |
| Unde habet Aenean Harmoniamque suos? | |
| Ite per exemplum, genus o mortale, dearum, | |
| Gaudia nec cupidis vestra negate viris. | |
| Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; | |
| Mille licet sumant, deperit inde nihil. | 90 |
| Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu: | |
| Sufficit et damni pars caret illa metu. | |
| Quis vetet adposito lumen de lumine sumi? | |
| Quisve cavo vastas in mare servet aquas? | |
| Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit? | 95 |
| Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam? | |
| Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere | |
| Damna vetat: damnis munera vestra carent. | |
| Sed me flaminibus venti maioris iturum, | |
| Dum sumus in portu, provehat aura levis. | 100 |
| Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis | |
| Provenit, et culto stat seges alta solo. | |
| Forma dei munus: forma quota quaeque superbit? | |
| Pars vestrum tali munere magna caret. | |
| Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, | 105 |
| Idaliae similis sit licet illa deae. | |
| Corpora si veteres non sic coluere puellae, | |
| Nec veteres cultos sic habuere viros; | |
| Si fuit Andromache tunicas induta valentes, | |
| Quid mirum? duri militis uxor erat. | 110 |
| Scilicet Aiaci coniunx ornata venires, | |
| Cui tegumen septem terga fuere boum? | |
| Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est, | |
| Et domiti magnas possidet orbis opes. | |
| Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt: | 115 |
| Alterius dices illa fuisse Iovis. | |
| Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, | |
| De stipula Tatio regna tenente fuit. | |
| Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, | |
| Quid nisi araturis pascua bubus erant? | 120 |
| Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum | |
| Gratulor: haec aetas moribus apta meis. | |
| Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum, | |
| Lectaque diverso litore concha venit: | |
| Nec quia decrescunt effosso marmore montes, | 125 |
| Nec quia caeruleae mole fugantur aquae: | |
| Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos | |
| Rusticitas, priscis illa superstes avis. | |
| Vos quoque nec caris aures onerate lapillis, | |
| Quos legit in viridi decolor Indus aqua, | 130 |
| Nec prodite graves insuto vestibus auro, | |
| Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes. | |
| Munditiis capimur: non sint sine lege capilli: | |
| Admotae formam dantque negantque manus. | |
| Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit | 135 |
| Eligat, et speculum consulate ante suum. | |
| Longa probat facies capitis discrimina puri: | |
| Sic erat ornatis Laodamia comis. | |
| Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, | |
| Ut pateant aures, ora rotunda volunt. | 140 |
| Alterius crines umero iactentur utroque: | |
| Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra. | |
| Altera succinctae religetur more Dianae, | |
| Ut solet, attonitas cum petit illa feras. | |
| Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos: | 145 |
| Illa sit adstrictis impedienda comis; | |
| Hanc placet ornari testudine Cyllenea: | |
| Sustineat similes fluctibus illa sinus. | |
| Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, | |
| Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae, | 150 |
| Nec mihi tot positus numero conprendere fas est: | |
| Adicit ornatus proxima quaeque dies. | |
| Et neglecta decet multas coma; saepe iacere | |
| Hesternam credas; illa repexa modo est. | |
| Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe | 155 |
| Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.' | |
| Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe | |
| Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos. | |
| O quantum indulget vestro natura decori, | |
| Quarum sunt multis damna pianda modis! | 160 |
| Nos male detegimur, raptique aetate capilli, | |
| Ut Borea frondes excutiente, cadunt. | |
| Femina canitiem Germanis inficit herbis, | |
| Et melior vero quaeritur arte color: | |
| Femina procedit densissima crinibus emptis, | 165 |
| Proque suis alios efficit aere suos. | |
| Nec rubor est emisse; palam venire videmus | |
| Herculis ante oculos virgineumque chorum. | |
| Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro | |
| Nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes. | 170 |
| Cum tot prodierint pretio leviore colores, | |
| Quis furor est census corpore ferre suos! | |
| Aëris, ecce, color, tum cum sine nubibus aër, | |
| Nec tepidus pluvias concitat auster aquas: | |
| Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen | 175 |
| Diceris Inois eripuisse dolis; | |
| Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: | |
| Crediderim nymphas hac ego veste tegi. | |
| Ille crocum simulat: croceo velatur amictu, | |
| Roscida luciferos cum dea iungit equos: | 180 |
| Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, | |
| Albentesve rosas, Threïciamve gruem; | |
| Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt; | |
| Et sua velleribus nomina cera dedit. | |
| Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti | 185 |
| Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, | |
| Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos: | |
| Nam non conveniens omnibus omnis erit. | |
| Pulla decent niveas: Briseïda pulla decebant: | |
| Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. | 190 |
| Alba decent fuscas: albis, Cepheï, placebas: | |
| Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat. | |
| Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, | |
| Neve forent duris aspera crura pilis! | |
| Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, | 195 |
| Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas. | |
| Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes, | |
| Oraque suscepta mane laventur aqua? | |
| Scitis et inducta candorem quaerere creta: | |
| Sanguine quae vero non rubet, arte rubet. | 200 |
| Arte supercilii confinia nuda repletis, | |
| Parvaque sinceras velat aluta genas. | |
| Nec pudor est oculos tenui signare favilla, | |
| Vel prope te nato, lucide Cydne, croco. | |
| Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae, | 205 |
| Parvus, sed cura grande, libellus, opus; | |
| Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; | |
| Non est pro vestris ars mea rebus iners. | |
| Non tamen expositas mensa deprendat amator | |
| Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat. | 210 |
| Quem non offendat toto faex inlita vultu, | |
| Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus? | |
| Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis | |
| Demptus ab inmundo vellere sucus ovis. | |
| Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas, | 215 |
| Nec coram dentes defricuisse probem; | |
| Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu: | |
| Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent; | |
| Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis | |
| Pondus iners quondam duraque massa fuit; | 220 |
| Anulus ut fiat, primo conliditur aurum; | |
| Quas geritis vestis, sordida lana fuit; | |
| Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, | |
| Nuda Venus madidas exprimit imbre comas. | |
| Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus; | 225 |
| Aptius a summa conspiciere manu. | |
| Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? | |
| Claude forem thalami! quid rude prodis opus? | |
| Multa viros nescire decet; pars maxima rerum | |
| Offendat, si non interiora tegas. | 230 |
| Aurea quae splendent ornato signa theatro, | |
| Inspice, contemnes: brattea ligna tegit; | |
| Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire, | |
| Nec nisi summotis forma paranda viris. | |
| At non pectendos coram praebere capillos, | 235 |
| Ut iaceant fusi per tua terga, veto. | |
| Illo praecipue ne sis morosa caveto | |
| Tempore, nec lapsas saepe resolve comas. | |
| Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora | |
| Unguibus et rapta brachia figit acu. | 240 |
| Devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque | |
| Plorat in invisas sanguinolenta comas. | |
| Quae male crinita est, custodem in limine ponat, | |
| Orneturve Bonae semper in aede deae. | |
| Dictus eram subito cuidam venisse puellae: | 245 |
| Turbida perversas induit illa comas. | |
| Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris, | |
| Inque nurus Parthas dedecus illud eat. | |
| Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus, | |
| Et sine fronde frutex, et sine crine caput. | 250 |
| Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae, | |
| Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove, | |
| Aut Helene, quam non stulte, Menelaë, reposcis, | |
| Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes. | |
| Turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae: | 255 |
| Pluraque sunt semper deteriora bonis. | |
| Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt: | |
| Est illis sua dos, forma sine arte potens; | |
| Cum mare compositum est, securus navita cessat: | |
| Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. | 260 |
| Rara tamen mendo facies caret: occule mendas, | |
| Quaque potes vitium corporis abde tui. | |
| Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere: | |
| Inque tuo iaceas quantulacumque toro; | |
| Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, | 265 |
| Iniecta lateant fac tibi veste pedes. | |
| Quae nimium gracilis, pleno velamina filo | |
| Sumat, et ex umeris laxus amictus eat. | |
| Pallida purpureis spargat sua corpora virgis, | |
| Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. | 270 |
| Pes malus in nivea semper celetur aluta: | |
| Arida nec vinclis crura resolve suis. | |
| Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis: | |
| Angustum circa fascia pectus eat. | |
| Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, | 275 |
| Cui digiti pingues et scaber unguis erit. | |
| Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur, | |
| Et semper spatio distet ab ore viri. | |
| Si niger aut ingens aut non erit ordine natus | |
| Dens tibi, ridendo maxima damna feres. | 280 |
| Quis credat? discunt etiam ridere puellae, | |
| Quaeritur aque illis hac quoque parte decor. | |
| Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae, | |
| Et summos dentes ima labella tegant. | |
| Nec sua perpetuo contendant ilia risu, | 285 |
| Sed leve nescio quid femineumque sonent. | |
| Est, quae perverso distorqueat ora cachinno: | |
| Risu concussa est altera, flere putes. | |
| Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet, | |
| Ut rudit a scabra turpis asella mola. | 290 |
| Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter, | |
| Quoque volunt plorant tempore, quoque modo. | |
| Quid, cum legitima fraudatur littera voce, | |
| Blaesaque fit iusso lingua coacta sono? | |
| In vitio decor est: quaerunt male reddere verba; | 295 |
| Discunt posse minus, quam potuere, loqui. | |
| Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam: | |
| Discite femineo corpora ferre gradu. | |
| Est et in incessu pars non temnenda decoris: | |
| Allicit ignotos ille fugatque viros. | 300 |
| Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras | |
| Accipit, expensos fertque superba pedes: | |
| Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti | |
| Ambulat, ingentes varica fertque gradus. | |
| Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter | 305 |
| Motus, concesso mollior alter erit. | |
| Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti | |
| Nuda sit, a laeva conspicienda manu. | |
| Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi, | |
| Oscula ferre umero, qua patet usque, libet. | 310 |
| Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora | |
| Quamlibet admissas detinuere rates. | |
| His sua Sisyphides auditis paene resolvit | |
| Corpora, nam sociis inlita cera fuit. | |
| Res est blanda canor: discant cantare puellae: | 315 |
| Pro facie multis vox sua lena fuit. | |
| Et modo marmoreis referant audita theatris, | |
| Et modo Niliacis carmina lusa modis. | |
| Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra | |
| Nesciat arbitrio femina docta meo. | 320 |
| Saxa ferasque lyra movit Rhodopeïus Orpheus, | |
| Tartareosque lacus tergeminumque canem. | |
| Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris, | |
| Fecerunt muros officiosa novos. | |
| Quamvis mutus erat, voci favisse putatur | 325 |
| Piscis, Arioniae fabula nota lyrae. | |
| Disce etiam duplici genialia nablia palma | |
| Verrere: conveniunt dulcibus illa iocis. | |
| Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, | |
| Sit quoque vinosi Teïa Musa senis; | 330 |
| Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?), | |
| Cuive pater vafri luditur arte Getae. | |
| Et teneri possis carmen legisse Properti, | |
| Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum: | |
| Dictaque Varroni fulvis insignia villis | 335 |
| Vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae: | |
| Et profugum Aenean, altae primordia Romae, | |
| Quo nullum Latio clarius extat opus. | |
| Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis, | |
| Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis: | 340 |
| Atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri | |
| Carmina, quis partes instruit ille duas: | |
| Deve tribus libris, titulus quos signat Amorum, | |
| Elige, quod docili molliter ore legas: | |
| Vel tibi composita cantetur Epistola voce: | 345 |
| Ignotum hoc aliis ille novavit opus.' | |
| O ita, Phoebe, velis! ita vos, pia numina vatum, | |
| Insignis cornu Bacche, novemque deae! | |
| Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam, | |
| Ut moveat posito brachia iussa mero? | 350 |
| Artifices lateris, scenae spectacula, amantur: | |
| Tantum mobilitas illa decoris habet. | |
| Parva monere pudet, talorum dicere iactus | |
| Ut sciat, et vires, tessera missa, tuas: | |
| Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte | 355 |
| Quam subeat partem callida, quamque vocet. | |
| Cautaque non stulte latronum proelia ludat, | |
| Unus cum gemino calculus hoste perit, | |
| Bellatorque sua prensus sine compare bellat, | |
| Aemulus et coeptum saepe recurrit iter. | 360 |
| Reticuloque pilae leves fundantur aperto, | |
| Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est. | |
| Est genus, in totidem tenui ratione redactum | |
| Scriptula, quot menses lubricus annus habet: | |
| Parva tabella capit ternos utrimque lapillos, | 365 |
| In qua vicisse est continuasse suos. | |
| Mille facesse iocos; turpe est nescire puellam | |
| Ludere: ludendo saepe paratur amor. | |
| Sed minimus labor est sapienter iactibus uti: | |
| Maius opus mores composuisse suos. | 370 |
| Tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, | |
| Nudaque per lusus pectora nostra patent; | |
| Ira subit, deforme malum, lucrique cupido, | |
| Iurgiaque et rixae sollicitusque dolor: | |
| Crimina dicuntur, resonat clamoribus aether, | 375 |
| Invocat iratos et sibi quisque deos: | |
| Nulla fides, tabulaeque novae per vota petuntur; | |
| Et lacrimis vidi saepe madere genas. | |
| Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat, | |
| In quibus est ulli cura placere viro. | 380 |
| Hos ignava iocos tribuit natura puellis; | |
| Materia ludunt uberiore viri. | |
| Sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique | |
| Armaque et in gyros ire coactus equus. | |
| Nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo, | 385 |
| Nec Tuscus placida devehit amnis aqua. | |
| At licet et prodest Pompeias ire per umbras, | |
| Virginis aetheriis cum caput ardet equis; | |
| Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo: | |
| Ille Paraetonicas mersit in alta rates; | 390 |
| Quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt, | |
| Navalique gener cinctus honore caput; | |
| Visite turicremas vaccae Memphitidos aras, | |
| Visite conspicuis terna theatra locis; | |
| Spectentur tepido maculosae sanguine harenae, | 395 |
| Metaque ferventi circueunda rota. | |
| Quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido: | |
| Fructus abest, facies cum bona teste caret. | |
| Tu licet et Thamyram superes et Amoebea cantu, | |
| Non erit ignotae gratia magna lyrae. | 400 |
| Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles, | |
| Mersa sub aequoreis illa lateret aquis. | |
| Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis? | |
| Hoc votum nostri summa laboris habet. | |
| Cura deum fuerant olim regumque poetae: | 405 |
| Praemiaque antiqui magna tulere chori. | |
| Sanctaque maiestas et erat venerabile nomen | |
| Vatibus, et largae saepe dabantur opes. | |
| Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus, | |
| Contiguus poni, Scipio magne, tibi. | 410 |
| Nunc ederae sine honore iacent, operataque doctis | |
| Cura vigil Musis nomen inertis habet. | |
| Sed famae vigilare iuvat: quis nosset Homerum, | |
| Ilias aeternum si latuisset opus? | |
| Quis Danaën nosset, si semper clusa fuisset, | 415 |
| Inque sua turri perlatuisset anus? | |
| Utilis est vobis, formosae, turba, puellae. | |
| Saepe vagos ultra limina ferte pedes. | |
| Ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam, | |
| Et Iovis in multas devolat ales aves. | 420 |
| Se quoque det populo mulier speciosa videndam: | |
| Quem trahat, e multis forsitan unus erit. | |
| Omnibus illa locis maneat studiosa placendi, | |
| Et curam tota mente decoris agat. | |
| Casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus: | 425 |
| Quo minime credas gurgite, piscis erit. | |
| Saepe canes frustra nemorosis montibus errant, | |
| Inque plagam nullo cervus agente venit. | |
| Quid minus Andromedae fuerat sperare revinctae, | |
| Quam lacrimas ulli posse placere suas? | 430 |
| Funere saepe viri vir quaeritur; ire solutis | |
| Crinibus et fletus non tenuisse decet. | |
| Sed vitate viros cultum formamque professos, | |
| Quique suas ponunt in statione comas. | |
| Quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis: | 435 |
| Errat et in nulla sede moratur amor. | |
| Femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa, | |
| Forsitan et plures possit habere viros? | |
| Vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret, | |
| Praeceptis Priamo si foret usa satae. | 440 |
| Sunt qui mendaci specie grassentur amoris, | |
| Perque aditus talis lucra pudenda petant. | |
| Nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo, | |
| Nec brevis in rugas lingula pressa suas: | |
| Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si | 445 |
| Anulus in digitis alter et alter erit. | |
| Forsitan ex horum numero cultissimus ille | |
| Fur sit, et uratur vestis amore tuae. | |
| 'Redde meum!' clamant spoliatae saepe puellae, | |
| 'Redde meum!' toto voce boante foro. | 450 |
| Has, Venus, e templis multo radiantibus auro | |
| Lenta vides lites Appiadesque tuae. | |
| Sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama: | |
| Deceptae multi crimen amantis habent. | |
| Discite ab alterius vestras timuisse querellis; | 455 |
| Ianua fallaci ne sit aperta viro. | |
| Parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo: | |
| Quos faciet testes, fecit et ante, deos. | |
| Et tibi, Demophoon, Theseï criminis heres, | |
| Phyllide decepta nulla relicta fides. | 460 |
| Si bene promittent, totidem promittite verbis: | |
| Si dederint, et vos gaudia pacta date. | |
| Illa potest vigiles flammas extinguere Vestae, | |
| Et rapere e templis, Inachi, sacra tuis, | |
| Et dare mixta viro tritis aconita cicutis, | 465 |
| Accepto venerem munere siqua negat. | |
| Fert animus propius consistere: supprime habenas, | |
| Musa, nec admissis excutiare rotis. | |
| Verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis: | |
| Accipiat missas apta ministra notas. | 470 |
| Inspice: quodque leges, ex ipsis collige verbis, | |
| Fingat, an ex animo sollicitusque roget. | |
| Postque brevem rescribe moram: mora semper amantes | |
| Incitat, exiguum si modo tempus habet. | |
| Sed neque te facilem iuveni promitte roganti, | 475 |
| Nec tamen e duro quod petit ille nega. | |
| Fac timeat speretque simul, quotiensque remittes, | |
| Spesque magis veniat certa minorque metus. | |
| Munda, sed e medio consuetaque verba, puellae, | |
| Scribite: sermonis publica forma placet; | 480 |
| A! quotiens dubius scriptis exarsit amator, | |
| Et nocuit formae barbara lingua bonae! | |
| Sed quoniam, quamvis vittae careatis honore, | |
| Est vobis vestros fallere cura viros, | |
| Ancillae puerique manu perarate tabellas, | 485 |
| Pignora nec iuveni credite vestra novo. | |
| Perfidus ille quidem, qui talia pignora servat, | 489 |
| Sed tamen Aetnaei fulminis instar habent. | 490 |
| Vidi ego pallentes isto terrore puellas | 487 |
| Servitium miseras tempus in omne pati. | |
| Iudice me fraus est concessa repellere fraudem, | 491 |
| Armaque in armatos sumere iura sinunt. | |
| Ducere consuescat multas manus una figuras, | |
| (A! pereant, per quos ista monenda mihi) | |
| Nec nisi deletis tutum rescribere ceris, | 495 |
| Ne teneat geminas una tabella manus. | |
| Femina dicatur scribenti semper amator: | |
| Illa sit in vestris, qui fuit ille, notis. | |
| Si licet a parvis animum ad maiora referre, | |
| Plenaque curvato pandere vela sinu, | 500 |
| Pertinet ad faciem rabidos compescere mores: | |
| Candida pax homines, trux decet ira feras. | |
| Ora tument ira: nigrescunt sanguine venae: | |
| Lumina Gorgoneo saevius igne micant. | |
| 'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,' | 505 |
| Ut vidit vultus Pallas in amne suos. | |
| Vos quoque si media speculum spectetis in ira, | |
| Cognoscat faciem vix satis ulla suam. | |
| Nec minus in vultu damnosa superbia vestro: | |
| Comibus est oculis alliciendus amor. | 510 |
| Odimus inmodicos (experto credite) fastus: | |
| Saepe tacens odii semina vultus habet. | |
| Spectantem specta, ridenti mollia ride: | |
| Innuet, acceptas tu quoque redde notas. | |
| Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis | 515 |
| Spicula de pharetra promit acuta sua. | |
| Odimus et maestas: Tecmessam diligat Aiax; | |
| Nos hilarem populum femina laeta capit. | |
| Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem, | |
| Ut mea de vobis altera amica foret. | 520 |
| Credere vix videor, cum cogar credere partu, | |
| Vos ego cum vestris concubuisse viris. | |
| Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit | |
| 'Lux mea' quaeque solent verba iuvare viros? | |
| Quis vetat a magnis ad res exempla minores | 525 |
| Sumere, nec nomen pertimuisse ducis? | |
| Dux bonus huic centum commisit vite regendos, | |
| Huic equites, illi signa tuenda dedit: | |
| Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum, | |
| Inspicite, et certo ponite quemque loco. | 530 |
| Munera det dives: ius qui profitebitur, adsit: | |
| Facundus causam saepe clientis agat: | |
| Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum: | |
| Hic chorus ante alios aptus amare sumus. | |
| Nos facimus placitae late praeconia formae: | 535 |
| Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet: | |
| Vesper et Eoae novere Lycorida terrae: | |
| Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant. | |
| Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt, | |
| Et facit ad mores ars quoque nostra suos. | 540 |
| Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi: | |
| Contempto colitur lectus et umbra foro. | |
| Sed facile haeremus, validoque perurimur aestu, | |
| Et nimium certa scimus amare fide. | |
| Scilicet ingenium placida mollitur ab arte, | 545 |
| Et studio mores convenienter eunt. | |
| Vatibus Aoniis faciles estote, puellae: | |
| Numen inest illis, Pieridesque favent. | |
| Est deus in nobis, et sunt commercia caeli: | |
| Sedibus aetheriis spiritus ille venit. | 550 |
| A doctis pretium scelus est sperare poetis; | |
| Me miserum! scelus hoc nulla puella timet. | |
| Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces | |
| Este: novus viso casse resistet amans. | |
| Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas, | 555 |
| Comparibus frenis artificemque reget, | |
| Nec stabiles animos annis viridemque iuventam | |
| Ut capias, idem limes agendus erit. | |
| Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris, | |
| Qui tetigit thalamos praeda novella tuos, | 560 |
| Te solam norit, tibi semper inhaereat uni: | |
| Cingenda est altis saepibus ista seges. | |
| Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis; | |
| Non bene cum sociis regna Venusque manent. | |
| Ille vetus miles sensim et sapienter amabit, | 565 |
| Multaque tironi non patienda feret: | |
| Nec franget postes, nec saevis ignibus uret, | |
| Nec dominae teneras adpetet ungue genas, | |
| Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae, | |
| Nec raptus flendi causa capillus erit. | 570 |
| Ista decent pueros aetate et amore calentes; | |
| Hic fera composita vulnera mente feret. | |
| Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena, | |
| Ut modo montanis silva recisa iugis. | |
| Certior hic amor est: brevis et fecundior ille; | 575 |
| Quae fugiunt, celeri carpite poma manu. | |
| Omnia tradantur: portas reseravimus hosti; | |
| Et sit in infida proditione fides. | |
| Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem: | |
| Miscenda est laetis rara repulsa iocis. | 580 |
| Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat, | |
| Multaque summisse, multa minanter agat. | |
| Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro; | |
| Saepe perit ventis obruta cumba suis; | |
| Hoc est, uxores quod non patiatur amari: | 585 |
| Conveniunt illas, cum voluere, viri; | |
| Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore | |
| 'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor. | |
| Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis; | |
| Nec dubito, telis quin petar ipse meis. | 590 |
| Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator, | |
| Solum se thalamos speret habere tuos. | |
| Postmodo rivalem partitaque foedera lecti | |
| Sentiat: has artes tolle, senescet amor. | |
| Tum bene fortis equus reserato carcere currit, | 595 |
| Cum quos praetereat quosque sequatur habet. | |
| Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes: | |
| En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo. | |
| Causa tamen nimium non sit manifesta doloris, | |
| Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet. | 600 |
| Incitat et ficti tristis custodia servi, | |
| Et nimium duri cura molesta viri. | |
| Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas: | |
| Ut sis liberior Thaide, finge metus. | |
| Cum melius foribus possis, admitte fenestra, | 605 |
| Inque tuo vultu signa timentis habe. | |
| Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!' | |
| Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco. | |
| Admiscenda tamen venus est secura timori, | |
| Ne tanti noctes non putet esse tuas. | 610 |
| Qua vafer eludi possit ratione maritus, | |
| Quaque vigil custos, praeteriturus eram. | |
| Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae; | |
| Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent. | |
| Te quoque servari, modo quam vindicta redemit, | 615 |
| Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni! | |
| Tot licet observent (adsit modo certa voluntas), | |
| Quot fuerant Argo lumina, verba dabis. | |
| Scilicet obstabit custos, ne scribere possis, | |
| Sumendae detur cum tibi tempus aquae? | 620 |
| Conscia cum possit scriptas portare tabellas, | |
| Quas tegat in tepido fascia lata sinu? | |
| Cum possit sura chartas celare ligatas, | |
| Et vincto blandas sub pede ferre notas? | |
| Caverit haec custos, pro charta conscia tergum | 625 |
| Praebeat, inque suo corpore verba ferat. | |
| Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti | |
| Littera: carbonis pulvere tange, leges. | |
| Fallet et umiduli quae fiet acumine lini, | |
| Ut ferat occultas pura tabella notas. | 630 |
| Adfuit Acrisio servandae cura puellae: | |
| Hunc tamen illa suo crimine fecit avum. | |
| Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra, | |
| Cum spectet iunctos illa libenter equos, | |
| Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, | 635 |
| Quoque sui comites ire vetantur, eat, | |
| Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, | |
| Praeterquam siquos illa venire iubet? | |
| Cum, custode foris tunicas servante puellae, | |
| Celent furtivos balnea multa iocos, | 640 |
| Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica, | |
| Et cedat lecto quamlibet aegra suo, | |
| Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis, | |
| Quasque petas non det ianua sola vias? | |
| Fallitur et multo custodis cura Lyaeo, | 645 |
| Illa vel Hispano lecta sit uva iugo; | |
| Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos, | |
| Victaque Lethaea lumina nocte premant; | |
| Nec male deliciis odiosum conscia tardis | |
| Detinet, et longa iungitur ipsa mora. | 650 |
| Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere, | |
| Cum minimo custos munere possit emi? | |
| Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque: | |
| Placatur donis Iuppiter ipse datis. | |
| Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet? | 655 |
| Ipse quoque accepto munere mutus erit. | |
| Sed semel est custos longum redimendus in aevum: | |
| Saepe dabit, dederit quas semel ille manus. | |
| Questus eram, memini, metuendos esse sodales: | |
| Non tangit solos ista querella viros. | 660 |
| Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, | |
| Et lepus hic aliis exagitatus erit. | |
| Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque | |
| Crede mihi, mecum non semel illa fuit. | |
| Nec nimium vobis formosa ancilla ministret: | 665 |
| Saepe vicem dominae praebuit illa mihi. | |
| Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem | |
| Mittor, et indicio prodor ab ipse meo? | |
| Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur: | |
| Non docet infestos currere cerva canes. | 670 |
| Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam: | |
| Lemniasin gladios in mea fata dabo. | |
| Efficite (et facile est), ut nos credamus amari: | |
| Prona venit cupidis in sua vota fides. | |
| Spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo | 675 |
| Femina, tam sero cur veniatque roget: | |
| Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus, | |
| Et laniet digitis illius ora suis: | |
| Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro, | |
| Et dicet 'cura carpitur ista mei.' | 680 |
| Praecipue si cultus erit speculoque placebit, | |
| Posse suo tangi credet amore deas. | |
| Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet, | |
| Nec sis audita paelice mentis inops. | |
| Nec cito credideris: quantum cito credere laedat, | 685 |
| Exemplum vobis non leve Procris erit. | |
| Est prope purpureos colles florentis Hymetti | |
| Fons sacer et viridi caespite mollis humus: | |
| Silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam, | |
| Ros maris et lauri nigraque myrtus olent: | 690 |
| Nec densum foliis buxum fragilesque myricae, | |
| Nec tenues cytisi cultaque pinus abest. | |
| Lenibus inpulsae zephyris auraque salubri | |
| Tot generum frondes herbaque summa tremit. | |
| Grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis | 695 |
| Lassus in hac iuvenis saepe resedit humo, | |
| 'Quae' que 'meos releves aestus,' cantare solebat | |
| 'Accipienda sinu, mobilis aura, veni.' | |
| Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures | |
| Auditos memori detulit ore sonos; | 700 |
| Procris ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae, | |
| Excidit, et subito muta dolore fuit; | |
| Palluit, ut serae lectis de vite racemis | |
| Pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps, | |
| Quaeque suos curvant matura cydonia ramos, | 705 |
| Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis. | |
| Ut rediit animus, tenues a pectore vestes | |
| Rumpit, et indignas sauciat ungue genas; | |
| Nec mora, per medias passis furibunda capillis | |
| Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias. | 710 |
| Ut prope perventum, comites in valle relinquit, | |
| Ipsa nemus tacito clam pede fortis init. | |
| Quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres, | |
| Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat? | |
| Iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas | 715 |
| Scilicet, atque oculis probra videnda tuis. | |
| Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles), | |
| Nunc iuvat: incertus pectora versat amor. | |
| Credere quae iubeant, locus est et nomen et index, | |
| Et quia mens semper quod timet, esse putat. | 720 |
| Vidit ut oppressa vestigia corporis herba, | |
| Pulsantur trepidi corde micante sinus. | |
| Iamque dies medius tenues contraxerat umbras, | |
| Inque pari spatio vesper et ortus erant: | |
| Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles, | 725 |
| Oraque fontana fervida pulsat aqua. | |
| Anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas, | |
| Et 'zephyri molles auraque' dixit 'ades!' | |
| Ut patuit miserae iucundus nominis error, | |
| Et mens et rediit verus in ora color. | 730 |
| Surgit, et oppositas agitato corpore frondes | |
| Movit, in amplexus uxor itura viri: | |
| Ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus | |
| Corripit, in dextra tela fuere manu. | |
| Quid facis, infelix? non est fera, supprime tela! | 735 |
| Me miserum! iaculo fixa puella tuo est. | |
| 'Ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum. | |
| Hic locus a Cephalo vulnera semper habet. | |
| Ante diem morior, sed nulla paelice laesa: | |
| Hoc faciet positae te mihi, terra, levem. | 740 |
| Nomine suspectas iam spiritus exit in auras: | |
| Labor, eo, cara lumina conde manu!' | |
| Ille sinu dominae morientia corpora maesto | |
| Sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat: | |
| Exit, et incauto paulatim pectore lapsus | 745 |
| Excipitur miseri spiritus ore viri. | |
| Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est, | |
| Ut tangat portus fessa carina suos. | |
| Sollicite expectas, dum te in convivia ducam, | |
| Et quaeris monitus hac quoque parte meos. | 750 |
| Sera veni, positaque decens incede lucerna: | |
| Grata mora venies; maxima lena mora est. | |
| Etsi turpis eris, formosa videbere potis, | |
| Et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis. | |
| Carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi: | 755 |
| Ora nec immunda tota perungue manu. | |
| Neve domi praesume dapes, sed desine citra | |
| Quam capis; es paulo quam potes esse minus; | |
| Priamides Helenen avide si spectet edentem, | |
| Oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.' | 760 |
| Aptius est, deceatque magis potare puellas: | |
| Cum Veneris puero non male, Bacche, facis. | |
| Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque | |
| Constant: nec, quae sunt singula, bina vide. | |
| Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo: | 765 |
| Digna est concubitus quoslibet illa pati. | |
| Nec somnis posita tutum succumbere mensa: | |
| Per somnos fieri multa pudenda solent. | |
| Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione | |
| 'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.' | 770 |
| Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos | |
| Sumite: non omnes una figura decet. | |
| Quae facie praesignis erit, resupina iaceto: | |
| Spectentur tergo, quis sua terga placent. | |
| Milanion umeris Atalantes crura ferebat: | 775 |
| Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo. | |
| Parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam | |
| Thebaïs Hectoreo nupta resedit equo. | |
| Strata premat genibus, paulum cervice reflexa, | |
| Femina per longum conspicienda latus. | 780 |
| Cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, | |
| Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro. | |
| Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleïa mater, | |
| Solvere, et effusis colla reflecte comis. | |
| Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit, | 785 |
| Ut celer aversis utere Parthus equis. | |
| Mille modi veneris; simplex minimique laboris, | |
| Cum iacet in dextrum semisupina latus. | |
| Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon | |
| Vera magis vobis, quam mea Musa, canet: | 790 |
| Siqua fides arti, quam longo fecimus usu, | |
| Credite: praestabunt carmina nostra fidem. | |
| Sentiat ex imis venerem resoluta medullis | |
| Femina, et ex aequo res iuvet illa duos. | |
| Nec blandae voces iucundaque murmura cessent, | 795 |
| Nec taceant mediis improba verba iocis. | |
| Tu quoque, cui veneris sensum natura negavit, | |
| Dulcia mendaci gaudia finge sono. | |
| Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella, | |
| Quo pariter debent femina virque frui. | 800 |
| Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto: | |
| Effice per motum luminaque ipsa fidem. | |
| Quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris; | |
| A! pudet, arcanas pars habet ista notas. | |
| Gaudia post Veneris quae poscet munus amantem, | 805 |
| Illa suas nolet pondus habere preces. | |
| Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris; | |
| Aptius in vestro corpore multa latent. | |
| Lusus habet finem: cygnis descendere tempus, | |
| Duxerunt collo qui iuga nostra suo. | 810 |
| Ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae | |
| Inscribant spoliis 'Naso magister erat.' |