| METAMORPHOSES | |
| LIBER I | |
| In nova fert animus mutatas dicere formas | 1.1 |
| corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) | |
| adspirate meis primaque ab origine mundi | |
| ad mea perpetuum deducite tempora carmen! | |
| Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum | 5 |
| unus erat toto naturae vultus in orbe, | |
| quem dixere chaos: rudis indigestaque moles | |
| nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem | |
| non bene iunctarum discordia semina rerum. | |
| nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, | 10 |
| nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, | |
| nec circumfuso pendebat in aere tellus | |
| ponderibus librata suis, nec bracchia longo | |
| margine terrarum porrexerat Amphitrite; | |
| utque erat et tellus illic et pontus et aer, | 15 |
| sic erat instabilis tellus, innabilis unda, | |
| lucis egens aer; nulli sua forma manebat, | |
| obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno | |
| frigida pugnabant calidis, umentia siccis, | |
| mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus. | 20 |
| Hanc deus et melior litem natura diremit. | |
| nam caelo terras et terris abscidit undas | |
| et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. | |
| quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, | |
| dissociata locis concordi pace ligavit: | 25 |
| ignea convexi vis et sine pondere caeli | |
| emicuit summaque locum sibi fecit in arce; | |
| proximus est aer illi levitate locoque; | |
| densior his tellus elementaque grandia traxit | |
| et pressa est gravitate sua; circumfluus umor | 30 |
| ultima possedit solidumque coercuit orbem. |