| 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: | 7.796 |
| illa prius referam. iuvat o meminisse beati | |
| temporis, Aeacide, quo primos rite per annos | |
| coniuge eram felix, felix erat illa marito. | |
| mutua cura duos et amor socialis habebat, | 800 |
| nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, | |
| nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, | |
| ulla erat; aequales urebant pectora flammae. | |
| sole fere radiis feriente cacumina primis | |
| venatum in silvas iuvenaliter ire solebam | 805 |
| nec mecum famuli nec equi nec naribus acres | |
| ire canes nec lina sequi nodosa solebant: | |
| tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae | |
| dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras | |
| et quae de gelidis exibat vallibus aura: | 810 |
| aura petebatur medio mihi lenis in aestu, | |
| auram exspectabam, requies erat illa labori. | |
| "aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam, | |
| "meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, | |
| utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!" | 815 |
| forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), | |
| blanditias plures et "tu mihi magna voluptas" | |
| dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque, | |
| tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque | |
| spiritus iste tuus semper captatur ab ore." | 820 |
| vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem | |
| nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum | |
| esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. | |
| criminis extemplo ficti temerarius index | |
| Procrin adit linguaque refert audita susurra. | 825 |
| credula res amor est: subito conlapsa dolore, | |
| ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta | |
| tempore se miseram, se fati dixit iniqui | |
| deque fide questa est et crimine concita vano, | |
| quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen | 830 |
| et dolet infelix veluti de paelice vera. | |
| saepe tamen dubitat speratque miserrima falli | |
| indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa, | |
| damnatura sui non est delicta mariti. | |
| postera depulerant Aurorae lumina noctem: | 835 |
| egredior silvamque peto victorque per herbas | |
| "aura, veni" dixi "nostroque medere labori!" | |
| et subito gemitus inter mea verba videbar | |
| nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens | |
| fronde levem rursus strepitum faciente caduca | 840 |
| sum ratus esse feram telumque volatile misi: | |
| Procris erat medioque tenens in pectore vulnus | |
| "ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae | |
| coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. | |
| semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes | 845 |
| et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem | |
| invenio corpusque meo mihi carius ulnis | |
| mollibus attollo scissaque a pectore veste | |
| vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem | |
| neu me morte sua sceleratum deserat, oro. | 850 |
| viribus illa carens et iam moribunda coegit | |
| haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti | |
| perque deos supplex oro superosque meosque, | |
| per si quid merui de te bene perque manentem | |
| nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem, | 855 |
| ne thalamis Auram patiare innubere nostris!" | |
| dixit, et errorem tum denique nominis esse | |
| et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat? | |
| labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires, | |
| dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me | 860 |
| infelicem animam nostroque exhalat in ore; | |
| sed vultu meliore mori secura videtur.' |