| Desierat, cunctosque et res et moverat auctor, | 8.725 |
| Thesea praecipue; quem facta audire volentem | |
| mira deum innixus cubito Calydonius amnis | |
| talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum | |
| forma semel mota est et in hoc renovamine mansit; | |
| sunt, quibus in plures ius est transire figuras, | 730 |
| ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu. | |
| nam modo te iuvenem, modo te videre leonem, | |
| nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, | |
| anguis eras, modo te faciebant cornua taurum; | |
| saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri, | 735 |
| interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, | |
| flumen eras, interdum undis contrarius ignis. | |
| 'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata, | |
| iuris habet: pater huius erat, qui numina divum | |
| sperneret et nullos aris adoleret odores; | 740 |
| ille etiam Cereale nemus violasse securi | |
| dicitur et lucos ferro temerasse vetustos. | |
| stabat in his ingens annoso robore quercus, | |
| una nemus; vittae mediam memoresque tabellae | |
| sertaque cingebant, voti argumenta potentum. | 745 |
| saepe sub hac dryades festas duxere choreas, | |
| saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci | |
| circuiere modum, mensuraque roboris ulnas | |
| quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum | |
| silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni. | 750 |
| non tamen idcirco ferrum Triopeius illa | |
| abstinuit famulosque iubet succidere sacrum | |
| robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno | |
| edidit haec rapta sceleratus verba securi: | |
| "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit | 755 |
| sit dea, iam tanget frondente cacumine terram." | |
| dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, | |
| contremuit gemitumque dedit Deoia quercus, | |
| et pariter frondes, pariter pallescere glandes | |
| coepere ac longi pallorem ducere rami. | 760 |
| cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus, | |
| haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, | |
| quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus | |
| concidit, abrupta cruor e cervice profundi. | |
| obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet | 765 |
| deterrere nefas saevamque inhibere bipennem: | |
| aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit | |
| Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum | |
| detruncatque caput repetitaque robora caedit, | |
| redditus e medio sonus est cum robore talis: | 770 |
| "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, | |
| quae tibi factorum poenas instare tuorum | |
| vaticinor moriens, nostri solacia leti." | |
| persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem | |
| ictibus innumeris adductaque funibus arbor | 775 |
| corruit et multam prostravit pondere silvam. |