| 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; | 12.290 |
| e quibus ut prima tectus lanugine malas | |
| procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso | |
| parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus | |
| plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis | |
| condidit ora viri perque os in pectora flammas. | 295 |
| te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato | |
| insequitur, sed non in te quoque constitit idem | |
| exitus: adsiduae successu caedis ovantem, | |
| qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta. | |
| ingemuit duroque sudem vix osse revulsit | 300 |
| Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. | |
| fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo | |
| dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, | |
| quique pedum nuper certamine vicerat omnes | |
| Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat; | 305 |
| et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, | |
| quique suis frustra bellum dissuaserat augur | |
| Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso | |
| "ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus." | |
| at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus | 310 |
| effugere necem; quos omnes dextra Dryantis | |
| perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis | |
| terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti: | |
| nam grave respiciens inter duo lumina ferrum, | |
| qua naris fronti committitur, accipis, imae. | 315 |
| 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat | |
| sopitus venis et inexperrectus Aphidas | |
| languentique manu carchesia mixta tenebat, | |
| fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae; | |
| quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem, | 320 |
| inserit amento digitos "miscenda" que dixit | |
| "cum Styge vina bibes" Phorbas; nec plura moratus | |
| in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo | |
| fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. | |
| mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit | 325 |
| inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. |